Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Dantque locum mensis paulum seducta secundis.
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis,
Prunaque, et in patulis redolentia mala canistris,
Et de purpureis collectæ vitibus uvæ; 676
Candidus in medio favus est: super omnia vultus
Accessere boni, nec iners pauperque voluntas.
Interea, quoties haustum cratera repleri
Sponte sua, per seque vident succrescere vina, 680
Attoniti novitate pavent, manibusque supinis[mon,
Concipiunt Baucisque preces, timidusque Phile-
Et veniam dapibus, nullisque paratibus orant.
Unicus anser erat, minimæ custodia villæ,
Quem Dîs hospitibus domini mactare parabant :
Ille celer penna tardos ætate fatigat ;

686 Eluditque diu; tandemque est visus ad ipsos Confugisse Deos. Superi vetuere necari; “Dique sumus; meritasque luet vicinia pænas Impia,” dixerunt; “vobis immunibus hujus 690 Esse mali dabitur ; modo vestra relinquite tecta;

674. Rugosa , quippe siccatæ. Redolentia bene commendat mala a leni et suavi odore. In canistris apponi solebant et mala et panes. Homer. Od. A. 147. Æneid. viii. 180. Purpureis. Vitibus tribuit, quod erat uvis tribuendum. Nec iners, etc. excellenter! non iners pertinet ad sedulitatem et ardorem, quo accipiebant hospites ; non pauper ad liberalitatem, qua apponebant, quidquid habebant; et lautissimum epulum parâssent, si modo potuissent. Etiam Hyrieus, Fast. 503. vultum addidit verbis.

679. Haustum, exhaustum, quod extat in plurimis MSS. sed ex interpretatione fluxit. Hauriuntur et ea, ex quibus hauritur. Per se. Vide ad

i. 102. Supine manus, quæ extolluntur sic, ut palma sursum pateat, qui fuit habitus precantium ; Lambinus ad Horatium, III. Od. xxiii. 1. Concipere nil nisi facere. Dapibus, etc. dapibus sine sumptu apparatis. Paratus, apparatus, ut vi. 451.

684. Unicus anser erat, etc.] Hoc quoque pietatis signum commode memoratur, et imagine grata sensibus subjicitur, celer tardos fatigat, eluditque diu. Bene etiam additum unicus, quem, quia unum habebant, magni faciebant; vide ad iii. 454. Custodia, custos, ut xi. 599 ; xii, 148; sic tutela mox versu 711; Columella, viü, 13: Anser sollertiorem custodiam præbet, quam canis ; nam clangore prodit in. sidiantem. Eludere, ut i. 692.

Ac nostros comitate gradus; et in ardua montis Ite simul.” Parent ambo, baculisque levati Nituntur longo vestigia ponere clivo.

694 Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta Missa potest; flexere oculos, et mersa palude Cætera prospiciunt, tantum sua tecta manere. Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, Illa vetus, dominis etiam casa parva duobus, Vertitur in templum ; furcas subiere columnæ : 700 Stramina flavescunt, adopertaque marmore tellus, Cælatæque fores, aurataque tecta videntur; Talia quum placido Saturnius edidit ore:

Dicite, juste senex, et femina conjuge justo

695. Tantum aberant summo, etc.) primis tamen straminibus ipsis. ItaFast. iii. 583 : nec longius abfuit inde, que hoc loco e conjectura Capoferrei Quum quantum novies mittere funda mallem fulvescunt; nam auri fulva potest. Confer. Homer. II. II. 589. natura ; Plin. xxxiv. 2. s. 3. Sed Ire, de volante sagitta et alibi.

restat alia difficultas,

Mox rursus 696. Et mersa palude.] Post hunc aurata tecta commemorantur. Olim versum rursus duo ejecti a Ciofano et hæc verba alio ordine lecta sunt ; Heinsio ; sunt autem hi : Mersa vi Heinsius enim ait, ex fide optimorum dent, quaruntque sua pia culmina Codicum se ordinem verum restituisse. rilla. Sola loca stabant ; dum deflent Lenzius igitur non male putat, Ovifata locorum. Horum versuum prior dium scripsisse, Stramina flavescunt tantum et a secunda manu margini (fulvescunt) aurataque tecta videntur, Codicis A inscriptus fuit ; duos habet Calutaque fores, adopertaque marmore Codex B: quum eis æquus sensus tellus. Fores caluta etiam in regia attribui possit, et certe priori posterior Solis, ii. 6. Post versum 702 Codex non consentiat, recte deleverunt et Regius A addit hunc : Concipiunt Ciofanus et Heinsius.

Baucisque preces timidusque Philemon. 699. Casa parva.] Pro purva, Junia Quo versu cum præcedentibus senus pena, quod ortum ex plena vide quentia forsan melius jungerentur : tur, idque placebat Burmanno: plena sed esset vitiosa repetitio; nam is est duobus, tam angusta, ut vix duos ca jam versus 682 ; quare non admitperet. Regii nostri, parva.

tendum censui. 700. Furcas subiere columna.] Se 704. Justilia summa virtus, quæ deca, Ep. 90. de casis priscorum ho reliquas complectitur omnes. minum, Furcæ utrinque suspensæ ful rimis MSS. Judicium revocandum ciebant casam, spissatis ramalibus, etc. putavi, quod Ciofanus paucorum aucStramina, quibus tecta casa, flavescunt, toritate, non bene in consilium muin aurum mutántur. Tribuitur quidem tavit ; namque judicium eleganter diflarus color et auro, ut ix. 688. in citur quod consulto, deliberatione in

E plu

[ocr errors][merged small][merged small]

Digna, quid optetis.” Cum Baucide pauca locutus,
Judicium Superis aperit commune Philemon : 706
“Esse sacerdotes, delubraque vestra tueri
Poscimus; et quoniam concordes egimus annos,
Auferat hora duos eadem, nec conjugis unquam
Busta meæ videam; neu sim tumulandus ab illa.”
Vota fides sequitur : templi tutela fuere, 711
Donec vita data est: annis ævoque soluti
Ante gradus sacros quum starent forte, locique
Inciperent casus, frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon: 715
Jamque super gelidos crescente cacumine vultus,
Mutua, dum licuit, reddebant dicta; “ Valeque,
O conjux,” dixere simul, simul abdita texit
Ora frutex: ostendit adhuc Tyaneïus illic

stituta, fit. Multi MSS. indicium,
facili lapsu. Etiam in Æneid. vii.
443. Deum effigies et templa tueri de
ædituo, vEwkópa. Non optant illi
opes immensas, sed moderata satis,
ex pietate sua tam in Deos quam
mutua. Poscere, precari.

710. Tumulandus, sepeliendus, ut
supra vii. Sæpe eo verbo Noster uti-
tur : usus eo est jam Catullus, lxv.
153.

711. Fides sequitur, quia fit, quod promiserant Dii. Tutela, tutores, antistites pli. Supra, iii. 617. tutela prore. Soluti, fracti. Annis avoque sane eodem redeunt; sed nil lucramur, si cum Heinsio senioque corrigimus. Gradus templi, de quibus vide ad i. 375. Inciperent casus, more ædituo. rum, qui peregrinis tradebant templi originem, sacra, etc. Frondere, frondescere, ut supra patere pro patescere. Fronduit autem Philemon in quercum, Baucis in tiliam, versu 620.

716. Gelidos e Juniano pro geminos,

quod mox reperitur, amplexus est Burmannus.

719. Tyaneius; alii, Fincius, Trineius, Thineyus, Tirinthius, Chineius, Tyreneus. Nostri Regii, Thirneius. Tyaneius haud dubie corruptum est. Tyana enim, urbs Cappadociæ, remota nimis est, quam ut incola ejus arbores Phrygias ostendere potuerit. Lenzius putat, rem accidisse in confinio Phry. giæ et Cappadociæ, adeoque communem fuisse utrique terræ. Hoc ferri posset, si modo constaret Ovidium Tyaneius dedisse. Sed MSS. mirum in modum hic variant, et ita, ut ex ista varietate vix quidquam certi elici possit. Mox revocavi antiquiorem lectionem gemino corpore, quam Ciofanus ex Vaticano Statii et uno suo in gemina arbore mutaverat, approbante Burman. qui truncos tantum arborum restitisse putabat, amissis vetustate ramis. Immo rami mox diserte memorantur. Trunci ergo sunt arbores, quæ Lelegis tempore integræ resta

Incola de gemino vicinos corpore truncos.

720 Hæc mihi non vani, neque erat cur fallere vellent, Narravere senes: equidem pendentia vidi Serta super ramos; ponensque recentia, dixi: Cura pii Dîs sunt; et, qui coluere, coluntur.” VII. Desierat; cunctosque et res et moverat auctor,

725 Thesea præcipue; quem facta audire volentem Mira Deum, nixus cubito Calydonius amnis Talibus alloquitur: Sunt, o fortissime, quorum Forma semel mota est; et in hoc renovamine mansit: Sunt, quibus in plures jus est transire figuras; 730 Ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu: Nam modo te juvenem, modo te videre leonem : Nunc violentus aper; nunc, quem tetigisse timerent,

bant, versu 620. et repetitur hic, quod maxime in iis memorabile, factas esse e gemino corpore.

723. Sertis aliisque donariis ornari solebant arbores, eæque summa religione colebantur a prætereuntibus, nec facile quisquam eas violabat manu aut securi. Vide Herald. ad Arnob. i. p. 22. Cura pii Dis sunt; et --coluntur. Colit Deus homines, quando curam eorum gerit. Cic. N. D. i. 41: Cur Deos ab hominibus colendos dicas, quum Dii homines non colant? Lactant. Epit. 27 : vitam hominum ercolere, eosque ab omni malo tueri.

725—884. Proteus et Mestra.] Exponitur de iis, qui formam habebant ambiguam, hoc est, quibus licebat modo in hanc, modo in illam formam transire, in quibus Proteus, 725—737. et Erisichthonis filia. De Proteo locus classicus apud Homer. Od. A. 364 sqq. quem Virgilius, Georg. iv. 387 sqq. et Noster xi. 254. expresserunt. Tam ambiguum autem, ut ii. 9. vocatur, Deum finxerunt haud dubie prisci

auctores, quibus placebat aquam esse principium omnium rerum ; Orpheus, hymn. 24. Vide Heynium ad Virg. dicto loco.

727. Nixus cubito.] Jacuerat in lectulo; nunc, quum narrare vult, se erigit. Renovamen pro transformatione, aut nova forma, nove dictum. Jus, potestas concessa. In iis Thetis transformis, xi. 241 sqq. Nereus secundum Pherecydem in Schol. Apollon. iv, 1396.

731. Complexi, etc.] Homerus eum juxta Pharum insulam collocat, Virgilius in Carpathio mari, ut adeo illud figmentum cum philosophemate, unde pendet, ex Ægypto originem traxisse videatur. Secundum Homerum, Od. A. versu 417. omnia tentat fieri, co' επί γαίαν Ερπετά γίνονται, και ύδωρ kai Jeomidaès rūp, et ver. 456, fit leo, draco, panthera, ingens sus, liquida aqua, arbor. Videri, cerni. Interdum, etc. Virgilius, Georg. iv. 409 sqq.: Aut acrem flamma sonitum dabit-aut in aquas tenues dilapsus abibit.

Anguis eras: modo te faciebant cornua taurum:
Sæpe lapis poteras, arbor quoque sæpe videri: 735
Interdum faciem liquidarum imitatus aquarum
Flumen eras; interdum undis contrarius ignis.

Nec minus Autolyci conjux, Erisichthon enata, Juris habet: pater hujus erat, qui numina Divâm Sperneret, et nullos aris adoleret honores. 740 Ille etiam Cereale nemus violàsse securi

mestram.

738. Autolyci conjugem Tzetzes ad cavit, docuitque iniquum fuisse judiLycophr. ver. 410. et Lactant. in Ar cem Scaligerum in comparandis his gumento hujus fabulæ, Mestram vo descriptionibus. Ipse magis favere cant; Palæphatus, cap. 24. Metram ; videtur Callimacho suo. Fortasse res Antoninus Liberalis, cap. 17. Huper ita expediri potest. Studet Callima

Pausanias vero, Arcad. p. chus summæ simplicitati, quam postu605, auctor est, Autolycum, Parnassi lat hymnorum ratio; Ovidius contra incolam, Mercurii, sive verius Dæda id agit, ut omnia ingenii sui luminibus lionis filium, uxorem habuisse Neæ. exornet. Habet igitur uterque suas ram, Perei filiam. Quem dissensum in suo genere virtutes; plures tamen ita componit Burman. ut Autolycum et majores, ut equidem arbitror, Ovibis matrimonium iniisse dicat. De dius. Autolyci fatis vide Hygini fabulas 200, 739. Numina Divum, Divos. Ho201. Sed in hac fabula notabilius est nores dignius, quam, sacrificia, quæ Erisichthonis facinus et fames, quam adolentur in honorem Deorum ; VirMestræ metamorphosis. Erisichthon gilius, Æneid. i. 49. aris imponat hoenim, Thessalus, Triopæ filius, quum norem; Noster, x. 681. turis honoren. domum sibi struere vellet, arbores in Pro honores plerique vetustiores, odoluco vetusto et Cereri sacro cædit. Codex Regius B. odorem. At Triopam hoc fecisse tradunt Herodes idem Virgilius, Æneid. iii. 547: JuAttic, in Inscript. et Hyginus, P. A. noni Argiræ jussos adolemus honores. ii. 14; vide tamen Salmasium ad illam 741. Cereale nemus.] Juxta DoInscript. et Spanhem. ad Callimachi tium, urbem Thessaliæ, prisci incolæ hymnum in Cer. ver. 24. A quo co Cereri consacraverant nemus, quod natu quum nec prodigiis, nec precibus copiosius describitur a Callimacho, deterreri posset, Ceres irata ei injicit vers. 27—30: quam descriptionem a diram famem, qua absumitur. Con Nostro omissam esse propterea, quod fer. Diodorus, v. p. 331. in primisque jam alio loco ea exornatione usus sit, Callimachus, hymn. in Cer. ver. 23 Ernesti monet. Violare et temerare im116. qui et ipse fabulam copiose enar pietatem declarant Erisichthonis, qua ravit. Hinc Scaliger Poet, v. 8. utram cædebat arbores sacras, quod summum que descriptionem ita comparavit, ut nefas. De verbo temerare ad ii. 592. principatum deferret ad Ovidium ; Templum Cereris dirutum esse ab Eriquam sententiam non probavit Ernes sichthone, tradit Hyginus, P. A. ii.14. ti. Is enim, in Excursu ad hymnum ex falsa haud dubie interpretatione in Cer. subjecto, eam sub examen vo vocis Téue vos, quod et templum et lu

res.

« AnteriorContinua »