Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Spretor erat, mentisque ferox Ixione natus;

66

619

Ficta refers, nimiumque putas, Acheloe, potentes Esse Deos," dixit, "si dant adimuntque figuras." Obstupuere omnes; nec talia dicta probârunt: 616 Ante omnesque Lelex, animo maturus et ævo, Sic ait: Immensa est, finemque potentia cœli Non habet, et quicquid Superi voluere, peractum est; Quoque minus dubites, tiliæ contermina quercus Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro. Ipse locum vidi: nam me Pelopeïa Pittheus Misit in arva, suo quondam regnata parenti. Haud procul hinc stagnum; tellus habitabilis olim; Nunc celebres mergis fulicisque palustribus undæ. Jupiter huc, specie mortali, cumque parente 626 Venit Atlantiades positis caducifer alis.

616. Obstupuere; unus Mediceus, obstrepuere, quod, quia indignationem indicat, optimum videtur Burmanno. Regii A et B. obstupuere. Hic affectus amicis convivantibus melius convenire videtur, quam indignatio surgendo reclamandoque prodita, quæ est in altera lectione Burmanno probata.

617. Animo maturus et ævo, vir gravis et constante ætate, frequens senis descriptio. Heinsius malit animi et avi. Utrumque poetis in usu; confer Æn. v. 43; ix. 246. Hinc quovis loco MSS. consensus premendus. Talem autem senem metus Deorum maxime decet. Sic ait, quum fere sermonis clausula sit, hic in principio orationis offendit Burmannum qui malit, Vis, ait; namque vim et potestatem Deorum sic junxisse etiam Cicero videtur. Sed frustra hæc monuit: Sic ait in principio etiam x. 17; xiii. 539: Atque ait, v. 489.

620. Tilia contermina quercus, etc.]

Monumentum facti, quo commemorato fides fit fabulæ. Circumdari muro solebant loca sancta et memorabilia. Ipse, etc. confer vi. 320 sqq. Pelops, Pitthei pater, filius fuit et successor Tantali, regis Phrygiæ, quæ inde Pelopeia arva. Is regno paterno pulsus ab Ilo, in Græciam venit tempore Acrisii, et nomen dedit Peloponneso. Vide Marsham. Chron. p. 286. Suo purenti, Pelopi; nam Pittheus, ut notum est, et Trozen Pelopis filii fuere.

625. Palustribus; confer Virgilium, Georg. i. 361 sqq. ubi marinæ fulica; quo loco et ipsæ cum mergis conjunguntur, de quibus xi. 793 sqq. Jupiter in terris ambulans Mercurium secum ducere solebat. Ambos sic et Hyrieus hospitio excepit. Fast. dicto loco; Hyginus, P. A. ii. 34. Inde intel. Act. xiv. 12. Sera, obex, poxλòç, lignum ferratum et vecti simile, quod oppositum foribus non sinebat eas aperiri.

632

Mille domos adiere, locum requiemque petentes ;
Mille domos clausere seræ: tamen una recepit,
Parva quidem, stipulis et canna tecta palustri :
Sed pia Baucis anus, parilique ætate Philemon
Illa sunt annis juncti juvenilibus; illa
Consenuere casa; paupertatemque fatendo
Effecere levem, nec iniqua mente ferendam.
Nec refert, dominos illic, famulosne requiras;
Tota domus duo sunt; idem parentque jubentque.
Ergo ubi cœlicolæ parvos tetigere penates,

630. Parva quidem, etc.] Sequitur locus præstantissimus, quo casa, supellex, epulum pauperculorum hominum, eorumque eximia hospitalitas ita describitur, ut res sensibus subjecta videatur, et lector facile moveatur pietate hospitum. Stipulis; Fast. vi. 261: Quæ nunc ære vides, stipula tunc tecta videres. Stipula autem sunt stramina, ver. 701. Veteres enim messores aristas tantum cum exigua calami parte demebant, et stipulas alio tempore metebant. Virg. Georg. i. 289. Tecta; Priceus et Heinsius conjiciunt texta, ut tota casula inde constructa. Baucidis nomen in proverbium abiit, et pro quavis anu paupercula, eademque pia, est positum. Persius, Sat. iv. 21. Illa sunt, etc. Claudianus, epigram. ii. 1 : Felix, qui patriis avum transegit in agris, Ipsa domus puerum quem videt, ipsa senem: Qui baculo nitens, in qua reptavit arena, Unius numerat secula longa casa. Paupertatemque fatendo ; Codex B habet ferendo. Dum victu et cultu paupertatem fatebantur (quod omnis hic locus declarat) suoque habitu vitam degebant, paupertatem fecerunt non iniqua mente ferendam, id est, tolerabilem. Qui contra pauper potentem imitatur divitisque nomen affectat, magnum sibi imponit onus.

637

In dissimili re, Amor. i. 21: Acrius invitos multoque ferocius urget, Quam qui servitium ferre fatentur, Amor. Mox ingeniose et jucunde : non habebant servos ancillasque. Tota domus, etc. Vide ad i. 353.

637. Tangere penates, ut tangere portus, eo pervenire. Mox graphice submissoque, etc. Quo superinjecit ; Burmannus conjicit Quoi, id est, cui. Textum, stragulum. Ignis excitationem Virg. Æneid. i. 174. eadem prope diligentia describit. Idem En. viii. 410. de muliere bene mane ad opus surgente, cinerem et sopitos suscitat ignes; Noster, Fast. v. 506: Ignis in hesterno stipite parvus erat. Ipse genu posito flammas exsuscitat aura, Et promit quassas comminuitque faces. Anima producit anili exquisitius quam spiritu suscitat debili. Ita Tacitus, Ann. vi. 9: Vestilius senili manu ferrum tentat. Multifidas, in multas partes scissas. Faces jam supra vii. 259. legimus. Heinsius putat hic esse faces concisas in frusta, qualia sarmenta tæde schidiæ appellantur a Vitruvio, vii. 10. Male; namque additur minuit, id est, frangit et in frusta concidit, quod verbum ad faces non minus, quam ad ramalia (id est, ramos aridos, unde Pers. v. 59. membra fracta senum commode ita appel

Submissoque humiles intrârunt vertice postes,
Membra senex posito jussit relevare sedili ;
Quo superinjecit textum rude sedula Baucis. 640
Inde foco tepidum cinerem dimovit, et ignes
Suscitat hesternos; foliisque et cortice sicco
Nutrit; et ad flammas anima producit anili;
Multifidasque faces, ramaliaque arida tecto
Detulit, et minuit, parvoque admovit aheno;
Quodque suus conjux riguo collegerat horto,
Truncat olus foliis: furca levat ille bicorni
Sordida terga suis, nigro pendentia tigno;
Servatoque diu resecat de tergore partem
Exiguam; sectamque domat ferventibus undis.
Interea medias fallunt sermonibus horas;
Sentirique moram prohibent: erat alveus illic
Fagineus, curva clavo suspensus ab ansa;
Is tepidis impletur aquis; artusque fovendos
Accipit: in medio torus est de mollibus ulvis 655

lat) referendum. Tecto detulit. Callimachus, fragment. Hec. waλaíoεra καλα καθήρει, vetusta ligna detraxit.

647. Truncat olus foliis, folia decerpit oleri. Sequentia bene illustravit Heinsius. Describitur carnarium, ubi carnes siccandæ suspendebantur: erat foco proximum, adeoque fumo expositum; inde carnes furca deferebantur. Conferatur Petronius Satyr. cap. 135. Sordida, fumosa: Silius, vi. 320. sordentia fumo frena. Illustrationi inserviunt etiam loca hæc. Juven. xi. 82: Sicci terga suis rara pendentia crate ; Petronius, cap. 136: Præterea quæ fumoso suspensa tigillo Conservabat opes humilis casa.

651. Medias horas, quæ effluebant, dum epulum parabatur, ut in libro iv. 167. medium tempus. Has horas fallunt seduli hospites sermonibus, ser

647

651

mones gratos instituunt cum Diis, ne tempora longa iis videantur. Non erat, cur Burman. suaderet, mediis.

652. Alveus, labrum, solium balneare. Ab ansa, ope ansæ. Ab instrumentum indicat, quo aliquid fit. Fovendos melius puto quam lavandos; exprimit enim gratum teporem, quo pedes ex itinere fessi reficiuntur.

655. Accipit; Codex Regius A. suscipit. Non videt Heinsius quomodo torus in medio esse potuerit, qui locus mensæ fuerit dandus. E duobus igitur versibus, quos MSS. nonnulli habent (vide finem nota) facit unum hunc, Accipit. Inde torum sternunt de mollibus ulvis Impositum lecto, etc. At in medio esse hoc loco, ut sæpe, nihil aliud significat, nisi, adesse. Etiam, xi. 610. At medio torus est. Vide et ad Plinium, III.

659

Impositus lecto, sponda pedibusque salignis :
Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
Sternere consuerant; sed et hæc vilisque vetusque
Vestis erat, lecto non indignanda saligno.
Accubuere Dei: mensam succincta tremensque
Ponit anus; mensæ sed erat pes tertius impar;
Testa parem fecit: quæ postquam subdita clivum
Sustulit, æquatam mentæ tersere virentes.
Ponitur hic bicolor sinceræ bacca Minervæ,

Ep. xx. 4. Torus, pulvinus, qui imponitur spondæ. Is plumis confertus esse solebat, xi. 610; sed in hac domo, ulvis. Apud Hyrieum Dii flumineam lino celantibus ulvam, Sic quoque non altis incubuere toris. Salignis, quum ditiorum lectuli pedes haberent eburneos. Post hunc versum 656. multi inserunt, Concutiuntque (aut consternuntque, constituuntque, conficiuntque) torum de molli fluminis ulva. Hunc versum non agnoscunt recte nostri Regii.

Velare

657. Vestibus, stragulis. solenne in hac re. Quas non, etc. Trist. V. v. 7. quæ semel toto vestis sumitur anno; Tibull. II. ii. 7. vestis seposita. Vetus, obsoleta. Non indignanda, quæ non habebat cur lecto indignaretur, ei conveniens. Aliter apud Virgilium, Æneid. i. 697. aulæis jam se regina superbis Aurea composuit sponda.

660. Succincta, adeoque sedula; ix. 89. Horat. Sat. II. vi. 107. de mure urbano, veluti succinctus cursitat hospes. Tripes mensa erat in supellectile pauperiorum hominum; Horat. Sat. I. iii. 13. ubi vide Interpretes. Sustulit, inæqualitatem abstulit, pedi submissa testa. Plerunque spongia tergi mensa solebat, nunc menta, de qua vide x. 729. Tersere; Codex A. extersere.

664. Ponitur hic bicolor, etc.] Has

epulas suo modo poeta instruxit, ita quidem, ut frugalitatis et eximiæ liberalitatis societatem in his senibus commendaret. Multos igitur cibos apponit, sed inemptos omnes, eorumque missus facit tres. Sincera Minerva quæ sit, disputatur. Crispinus interpretatur, castam. Heinsius baccam recentem, et nullo sale aut muria conditam; nam etiam apud Columellam, xi. 50. sincerum et quod salem recepit, sibi opponi. Burmannus intelligit, non læsam, incorruptam ; nam apud Nostrum in Nuce versu 22. esse, læsa bacca; et apud Suetonium, in Aug. 40. sincerum opponitur corrupto. Invehitur in eum Schirachius ideo, quod de bacca interpretatus sit, quod Ovidius ad Minervam retulerit. Ipse cum Gesnero in Thesauro intelligit integram Minervam. At quid est integra Minerva? hoc amplius erat explicandum. Equidem arbitror, poetam non Minervam Deam laudare voluisse, sed baccam appositam describere, et retulisse, more poetis consueto, ad illam, quod erat referendum ad hanc. Capio igitur cum Heinsio de bacca non condita; nam mox opponuntur corna condita. Ponitur, apponitur. Bicolor, viridis et nigra. Corna, quanquam lapidosa et in victu infelici, Æn. iii. 649. numerata, condiri tamen solebant olivarum instar.

Conditaque in liquida corna autumnalia fæce, 665
Intubaque, et radix, et lactis massa coacti,
Ovaque, non acri leviter versata favilla;
Omnia fictilibus: post hæc cælatus eadem
Sistitur argilla crater; fabricataque fago

Pocula, qua cava sunt, flaventibus illita ceris. 670
Parva mora est; epulasque foci misere calentes :
Nec longæ rursus referuntur vina senectæ ;

666. Intubum sativum, sive hortense, Linn. Cichorium Endivia. Gallice Endive, quod forsan deductum fuerit ab Intiba quod dant Regii nostri Codices. Inde diversum intubum erraticum amaris fibris, Linn. Cichorium Intubus, germanice Wegwart. Radix, rapharus. Lac coactum, uno verbo, coagulum, quod legitur Fast. iv. 543; confer infra xii. 436. Ova apud Romanos fere semper in principio cœnæ.

668. Post hæc cælatus, etc.] Post missum primum prima vina contra prisci ævi morem ponuntur. Sed hic et de lectione et de sensu laboramus. Olim legebatur, cælatus eodem Sistitur argento crater. Sed Heinsio displicebat et argenteus et cælatus crater in vasis Philemonis. Quum igitur in uno Palatino esset, eodem argillo, in multis aliis MSS. autem pro interpretatione ascriptum esset de argilla, hoc recepit in contextum, et pro cœlatus scribendum censet, illatus. Rigaltius contra ad Tertullian. de Cultib. femin. lib. i. cap. 2. tuetur antiquam lectionem putatque jocose hoc dictum esse, et e superioribus facile explicandum. Fruges omnes apponebantur in fictilibus vasis. Crater eodem argento cælatus ergo foret, nullo argento cælatus, æque non argenteus et cælatus ac reliqua, quæ præcesserant. In cælata argilla frustra hæretur. Etenim latiore sensu calare omnino inVOL. IV.

strumento fabrili incidere, scalpere, radere. Virgilius, Ecl. iii. 37. ligneum poculum vocat cælatum opus, in quo vitis torno effecta De eadem argilla idem quod Rigaltius putant multi, quare eodem argento, jocose dictum anteponunt. Fabricataque fago pocula; Virgil. dicto loco, pocula fagina; Fast. d. 1. apud Hyriea, Terra rubens crater, pocula fagus erant. Tibullus, I. i. 38: Dona nec e puris spernite fictilibus. Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis Pocula, de facili composuitque luto. Idem I. x. 8. de aureo seculo, Faginus astabat scyphus. Qua cava sunt, etc. Theocrit. i. 27. βαθὺ κισσύβιον κεκλυσμένον ἀδεϊ καρῷ, profundum poculum dulci cera collutum.

671. Parva mora est, etc.] Secundus missus. Calentes, nempe terga suis cum olere, de quo sup. 646. Vina post primum missum apposita et mox remota nunc rursus referuntur, secunda vice apponuntur. Erant autem non longa senecta. Contra Hyrieus, in cibis parcior, Quæ puer quondam primis diffuderat annis, Prodit fumoso condita vina cado. Sed hæc quoque vina paulum, in breve tempus, quamdiu mala cum uvis et palmis astarent, seducta sunt. Mensis pro mensaæ. De secunda mensa vide ad ix. 89. Hic ver. 673, præcedenti præponendus videtur Heinsio; sed male.

II

« AnteriorContinua »