Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Ullum majus opus, quam quod pater extitit hujus.
Scilicet æquoreos plus est domuisse Britannos,
Perque papyriferi septemflua flumina Nili
Victrices egisse rates, Numidasque rebelles,
Cinyphiumque Jubam, Mithridateïsque tumentem
Nominibus Pontum, populo adjecisse Quirini, 756
Et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,
Quam tantum genuisse virum, quo præside rerum
Humano generi, Superi, cavistis abunde.
Ne foret hic igitur mortali semine cretus,
Ille Deus faciendus erat: quod ut aurea vidit
Æneæ genitrix; vidit quoque triste parari
Pontifici letum, et conjurata arma moveri.
Palluit, et cunctis, ut cuique erat obvia, Divis,

[ocr errors]

760

Aspice," dicebat, "quanta mihi mole parentur Insidiæ, quantaque caput cum fraude petatur, 766 Quod de Dardanio solum mihi restat Iulo. Solane semper ero justis exercita curis? Quam modo Tydidæ Calydonia vulneret hasta; Nunc male defensæ confundant monia Troja: 770 Quæ videam natum longis erroribus actum

domuisse. Lenzius totum locum usque ad cavistis abunde interrogative capit. Sed hoc non patitur, opinor, rò scilicet. Vertit tamen sic et Rodius. Æquoreos, æquore cinctos. Papyrifer Nilus etiam Trist. III. x. 27. Numidas rebelles, qui jugum recipere nolebant, sed semper excutiebant, et qui, Juba duce, arma contra Cæsarem sumpserunt. Cinyphium, Africanum, a Cinype Africæ fluvio; vii. 272. Nominibus, gloria et fama. Aliquos egisse. Quinquies triumphavit ; nempe quater eodem mense post devictum Scipionem, et rursus semel post superatos Pompeii liberos; Suetonius,

Cæs. 37. Cavistis, prospexistis, consuluistis. Vulgo (et in Regiis codicibus) favistis abunde, quod fluxit ex interpretatione rov cavistis. Mitscherlichius verba vidit quoque- moveri signis parentheseos inclusit, quod et alii fecere male, nam palluit ad hoc membrum pertinet.

769. Quam modo Tydida, etc.] Venus vulnerata Diomedis hasta. Homerus, II. E. 335. Bothe dabat legendum, vulnerat. Calydonia; vide ad xiv. 513. Confundant, pudore suffundant. Cum Junone; ea enim impulsus Turnus arma moverat.

Jactarique freto, sedesque intrare silentum,
Bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,
Cum Junone magis: quid nunc antiqua recordor
Damna mei generis? timor hic meminisse priorum
Non sinit: in me acui sceleratos cernitis enses:
Quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve
Cæde sacerdotis flammas extinguite Vestæ."
Talia nequicquam toto Venus anxia cœlo
Verba jacit, Superosque movet: qui rumpere

quanquam

780

786

Ferrea non possunt veterum decreta Sororum,
Signa tamen luctus dant haud incerta futuri.
Arma ferunt nigras inter crepitantia nubes,
Terribilesque tubas, auditaque cornua cœlo
Præmonuisse nefas : Phoebi quoque tristis imago
Lurida sollicitis præbebat lumina terris:
Sæpe faces visæ mediis ardere sub astris;
Sæpe inter nimbos guttæ cecidere cruenta.
Cærulus et vultum ferrugine Lucifer atra
Sparsus erat; sparsi lunares sanguine currus. 790
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo:

776. In me acui enses.] In progeniem meam in Cæsarem conjuratum est a sexaginta amplius, Cassio, Bruto, Marcello principibus. Ignis Vesta extinctus fuit in prodigiis; vide Ciofanum ad h. 1.

781. Veterum Sororum pro, vetera decreta Sororum, Parcarum. Nisi mavis senes Parcas intelligere: vetus enim sic dicitur, et Parcæ fingebantur senes; vide Lenzium. Ferrea, immutabilia. Signa, s. prodigia sequentia sumpta sunt e Virgilio, Georg. i. 464 sqq.; quanquam etiam historicis celebrata conf. Tibullus, II. v. 71— 78. et Cicero de Div. i. 10 sqq. Luc

tus futuri, bellorum civilium instantium; nam secundum Virg. illa acciderunt post cædem Julii Cæsaris.

783. Arma ferunt nigras, etc.] Virg. et Tibullus dicto loco. De crepitu armorum vide ad i. 143. Phabi imago, Phoebus, sol per totum illum annum pallidior solito fuit; Plin. ii. 30; Plutarchus, in Julio Cæs. extr.

789. Ferrugo poetis tenebræ, caligo; Virgilius: Caput obscura nitidum ferrugine texit." Eam ferruginem solis interdum, etiam hodie, efficiunt vapores, quibus aer repletus, qui et sanguineam reddunt lunam. De bubone vide supra ad librum x. 453.

Mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur
Auditi, sanctis et verba minacia lucis.

Victima nulla litat; magnosque instare tumultus
Fibra monet; cæsumque caput reperitur in extis.
Inque foro, circumque domos, et templa Deorum
Nocturnos ululâsse canes, umbrasque silentum
Erravisse ferunt, motamque tremoribus urbem.
Non tamen insidias, venturaque vincere fata 799
Præmonitus potuere Deum: strictique feruntur
In templum gladii: neque enim locus ullus in Urbe
Ad facinus, diramque placet, nisi Curia, cædem.
Tum vero Cytherea manu percussit utraque
Pectus; et ætheria molitur condere nube,
Qua prius infesto Paris est ereptus Atridæ, 805
Et Diomedeos Æneas fugerat enses.

Talibus hanc genitor: Sola insuperabile fatum,
Nata, movere paras? intres licet ipsa Sororum
Tecta trium; cernes illic

792. Ebur, statuæ eburneæ, quæ, quum tempore pluvio humidæ essent, lacrimare credebantur. Cantus, voces quasi oraculo editæ, quales sæpe auditæ inter omina habita. Ita Burmann. contra Brouckhusium qui malebat, planctus; Virg. "Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentes Ingens." Tibullus: "Lucos præcinuisse fugam."

794. Litare, id est, Dees placare, dicuntur et homines, et victimæ et aræ; vide Schwarzium ad Plin. pan. cap. 52. Fibra-extis. Virg. "Nec tempore eodem Tristibus aut extis fibræ apparere minaces." Caput, scil. extorum, quod casum cultro victimarii mali ominis erat. Livius, viii. 9: "Decio caput jecinoris a familiari parte cæsum aruspex dicitur ostendisse, alioqui acceptam Diis hostiam

esse.

[ocr errors]

molimine vasto

797. Nocturnos ululâsse canes.] Virgil.: "Obscœnique canes Signa dabant-simulacra modis pallentia miris Visa sub obscurum noctis."

tus.

800. Præmonitus, signa præmissa. Templum nunc curia, ut sæpe apud Cic. quia illa inaugurata; templum enim omnis locus inauguratus et sancDe hac voce templum, pro curia, vide doctiss. Rupert. ad Livium, I. vi. not. 6.; nostræ edit. tom. i. p. 27. Stricti feruntur pro, stringuntur in templo; nam involuti illati erant in curiam; Dio, xliv. 16.

804. Condere, Cæsarem. De Paride erepto vide Homerum, Il. г. 380. Infesto Atrida, Menelao, quocum certabat. De Enea vide II. E. 311 sqq.

809. Cernes molimine vasto, ect.] Gravissime immutabilitatem fatorum notat. Rerum tabularia, locus, in

Ex ære, et solido rerum tabularia ferro;

810

815

Quæ neque concursum cœli, neque fulminis iram,
Nec metuunt ullas tuta, atque æterna ruinas.
Invenies illic inclusa adamante perenni
Fata tui generis: legi ipse, animoque notavi,
Et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras,
Tempora, perfectis, quos terræ debuit, annis.
Ut Deus accedat cœlo, templisque colatur,
Tu facies, natusque suus; qui nominis hæres,
Impositum feret Urbis onus, cæsique parentis 820
Nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
Illius auspiciis obsessæ monia pacem

Victa petent Mutinæ : Pharsalia sentiet illum,
Æmathiaque iterum madefacti cæde Philippi;
Et magnum Siculis nomen superabitur undis; 825

quo servantur tabulæ, quibus res fatales continentur, structus molimine vasto, opera maxima, ex ære, etc. Tabularia illa Lenzius fuisse putat in limine Tartari, ubi ænei muri, et comparat Orphei hym. Iviii. 1 sqq. Concursus cæli, tonitrua, ut vi. 695. xi. 436. Confer Lucretium, vi. 160. Sed et concussum cœli, quod habent plerique MSS. (et ambo nostri Regii,) bene se habet. Jupiter enim tonans concutere cœlum et terram graviter dicitur; Horat. I. Od. xxxiv. 12. Inclusa, incisa, insculpta, quod utrumque MSS. multi e glossa præferunt. Etiam Cicero, Catil. i. 2. Senatus consultum inclusum in tabulis. Conf. Claudian. xv. 202. ubi Atropos voces Jovis ada

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]
[ocr errors]

Onus,

822. Illius auspiciis, etc.] Mutina obsessus D. Brutus ab Antonio, quem Augustus, jussus a senatu, una cum Hirtio et Pansa coss. fugavit; Florus, iv. 4.; Suetonius, Aug. 10. Sequentia expressa e Virgilio, Georg. i. 490 sqq.: Ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi: Nec fuit indignum Superis, bis sanguine nostro Æmathiam et latos Hæmi pinguescere campos," ubi Heynius observat, Æmathiam esse quidem Macedoniæ partem, ad quam nec Pharsalus nec Philippi pertineant; sed poetas latius eo nomine uti etiam pro Thessalia : ⚫ licuisse porro poetæ, quanquam paulo crassius, in eodem loco prælium factum dicere, quod in illis regionibus, in eo regno aut plaga factum. Hinc Pharsaliæ nunc fit mentio, ubi prius prælium commissum, hinc iterum ma

Romanique ducis conjux Ægyptia, tædæ

Non bene fisa, cadet; frustraque erit illa minata, Servitura suo Capitolia nostra Canopo.

835

Quid tibi Barbariem, gentesque ab utroque jacentes
Oceano, numerem? quodcunque habitabile tellus
Sustinet, hujus erit: pontus quoque serviet illi. 831
Pace data terris, animum ad civilia vertet
Jura suum, legesque feret justissimus auctor,
Exemploque suo mores reget: inque futuri
Temporis ætatem, venturorumque nepotum
Prospiciens, prolem sancta de conjuge natam
Ferre simul, nomenque suum, curasque jubebit:
Nec, nisi quum senior similes æquaverit annos,
Ætherias sedes, cognataque sidera tanget.
Hanc animam interea caso de corpore raptam 840
Fac jubar, ut semper Capitolia nostra forumque
Divus ab excelsa prospectet Julius arce.

defacti Philippi. Sentiet illum, usu cognoscet ejus fortitudinem et consilium.

826. Romani ducis, Antonii, conjux Egyptia, Cleopatra, quam ille, repudiata Octavia, uxorem duxerat, tædæ non bene fisa, temere sperans, se nuptam Antonio potituram esse imperio Romano (Dio, iv. p. 421.) cadet, victa ad Actium ab Augusto, aspidum veneno peribit. Frustraque, etc. invidiose, frustra imperium Romanum affectaverit. Pro toto imperio Capitolium nominat, ut vs. 589. et apud Horat. I. Od. xxxvii. 7. de eadem, "dum Capitolio Regina dementes ruinas, Funus et imperio parabat," etc. Canopus, numen et oppidum Ægyptiorum.

829. Barbaria, monente Burmanno, totus tractus terrarum, quem barbari populi tenent.

Suetonius, Aug. 34: " Leges retractavit, et quasdam ex integro sanxit." Idem 32: "Pleraque pessimi exempli correxit," etc.

836. Prolem, Tiberium, sancta de conjuge, Livia, natam, quam prægnantem a Nerone duxit Augustus. Sancta solenne epitheton mulierum castarum et probarum, etiam in monumentis.

838. Nec, nisi quum senior, etc.] Jul. Cæsar, quum interficeretur, natus erat annos 56. Quum igitur b.1. non admodum longus vitæ terminus promittatur Augusto, Heinsius suadet, quum senior Pylios æquaverit annos. Certe Pylios annos Augusto precatur Noster etiam Pont. II. viii. 41. et Trist. V. v. 62. Cf. Martial iv. Epigr. 1.; viii. 2. Quum MSS. quidam patrios præferant, Lenzius suadet, patrios superaverit annos.

842. Excelsa arce præfero ex Thuan.

833. Auctor, legislator, ut viii. 101. MS. 7 ade. Excelsa arx est cœlum.

« AnteriorContinua »