Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Postibus insculpunt, longum mansura per ævum.

VII. Pandite nunc, Musæ, præsentia numina vaScitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas, (tum, Unde Coroniden circumflua Thybridis alveo Insula Romuleæ sacris asciverit urbis.

625 Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, Pallidaque exsangui squalebant corpora tabo: Funeribus fessi postquam mortalia cernunt Tentamenta nihil, nihil artes posse medentum, Auxilium cæleste petunt: mediamque tenentes

623. Invocatio Deorum in rebus a spatiosa, remota a nostris temporibus, vetustate repetitis, ad exemplum Homeri, Il. B. 484. et Virgilii, Æn. vii. 641, instituta. Et ita novo modo a fabula superiore transit ad sequen

tem.

omnes libri scripti; hoc mutavit duc. tus, ut ait, ratione et fide historiæ, quam habes in loco Valerii quem infra refert doctiss. Gierigius. Non improbanda certe est emendatio. Valerius, d. l. de hoc Cipo: “ Capitis effigies æreæ portæ, qua excesserat, inclusa est, dictaque rauduscula; nam olim æra raudera dicebantur.” M. Varro: “ Deinde porta rauduscula, quod ærata fuit, æs raudum dictum." Pro miram-formam, unus Leidensis habet veram, etc. quod non omnino damnandum censet Burmannus, nisi quis malit veterem.

622—744. Æsculapius in insulam Tiberis arcessitus.] Anno urb, cond. 462. Q. Fabio Gurgite, D. Junio Bruto Scæva coss. pestilentia vastavit urbem agrosque. Libri Sibyllini aditi, quodnam remedium ejus mali a Diis daretur, Æsculapium ab Epidauro arcessi jusserunt. Legati anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipse Deus latebat, deportavere: eoque in insulam Tiberis egresso, eodem loco sedes Æsculapio consecrata est; Livius, x. 47; Epitome Livian. libro xi ; Valer. Maximus, i. 8; Orosius, iii. 22; Lactantius, Inst. II. vii. 13; Plutarchus, Quæst. Rom. tom. vii. Opp. p. 153. edit. Reiskii. Tota fabula a Nostro magna cum diligentia, multoque ingenio tractata.

624. Unde--urbis, quam ob causam Æsculapius, Deus Epidaurius, a Romanis in insula Tiberis coli cæptus sit. Coronides, Asculapius Apollini e Coronidis utero exsectus; ii. 628 sqq. Thybridis alveo, Thybride. Ea insula dicta insula Æsculapii; Suetonius, Claud. 25. De ejus origine vide Livium, ii. 5. Mox recte asciverit ; Diis enim indigenis, domesticis, patriis opponuntur asciti (Græcis ésiOe701,) eorumque sacra ascita ; vid. Heins.

626. Dira, grave epitheton, quo tria simul significantur, a Diis iratis immissa, mali ominis et præter modum omnia vastans, ut dira grando apud Horatium, I. Od. ii. 2; Livius, d. I. “ pestilentia urens simul urbem atque agros; portentoque jam similis erat clades.” Copiosiorem pestilentiæ descriptionem habes supra vii. 523 sq9; itaque h. I. paucis ea defungitur. Essangui tabo, sanguine in tabum, saniem corrupto.

630. Mediam tenentes.] Vid. s. 167. Orbis humus, orbis terrarum.

Orbis humum Delphos adeunt, oracula Phæbi;
Utque salutifera miseris succurrere rebus
Sorte velit, tantæque urbis mala finiat, orant.
Et locus, et laurus, et, quas habet illa, pharetræ,
Intremuere simul: cortinaque reddidit imo 635
Hanc adyto vocem, pavefactaque pectora moyit:

Quod petis hinc, propiore loco, Romane, pe

tisses;

Et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis, Qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato: Ite bonis avibus, prolemque arcessite nostram. Jussa Dei prudens postquam accepere senatus, Quam colat, explorant, juvenis Phæbeïus urbem, Quique petant ventis Epidauria litora mittunt. Quæ simul incurva missi tetigere carina,

644 Concilium Graiosque patres adiere; darentque

634. Et locus, et luurus, etc.] Locus adumbratus e Virgilio, Æn. ii. 90. Illa, laurus, habet pharetras, ea ornatæ sunt pharetræ; vid. i. 558. Lenzius vero intelligit pharetras e lauro suspensas: Apollinem enim, ubi templum intrârit, e mente Ovidii pharetram sic suspendisse. Tremor ille sig, num præsentiæ divinæ. Conf. ver. 671 sq. Cortina, operculum tripodis, oluoç. Cortina reddidit vocem, vox elata est per cortinam, ex imo adyto, ex imo specu, cui cortina imposita.

637. Propiore loco.] Lenzius observat, Epidauron Romanis propiorem fuisse oraculo Delphico. Id falsum esse, mappa geographica docere quemque potest. Immo Delphi propiores Romanis Epidauro. Burmanous pu. tat, poetam confudisse Epidaurum Illyricam cum Peloponnesiaca. Non nego, veteres, ipsumque Ovidium, passim lapsos esse in geographicis; sed nunc per propiorem locum ipsam Ro

mam intellexit, ubi libri Sibyllini ser, vabantur. Quod petis, scire cupis ex me, quale nempe remedium morbi sit, id potuisses Romæ e libris Sibyllinis cognoscere. Et id esse factum, Livius d. 1. docet: “Libri aditi, quinam finis, aut quod remedium ejus mali a Diis daretur. Inventum in libris, Æsculapium ab Epidauro Romam arcessendum.” Sin Epidaurum intelligere vellemus, ineptum fuisset et stultum oraculum. Qui enim sponte scire Romani poterant, Æsculapium esse arcessendum ?

642. Quam urbem colat, qua in urbe templo et sacris colatur; vide ad x. 529. Epidauria litora. Epidaurus enim in Argiæ litore orientali sita ad sinum Saronicum. Ex eadem urbe Æsculapii cultus in alias terras propagatus; Pausan. ii. 26.

645. Concilium, populum convoca. tum. Certas sortes. Vide ad i. 491. Surtes dicunt et alibi legitur, monente

[ocr errors]

Oravere Deum, qui præsens funera gentis
Finiat Ausoniæ : certas ita dicere sortes.
Dissidet, et variat sententia; parsque negandum
Non putat auxilium : multi renuere, suamque
Non emittere opem, nec numina tradere suadent.
Dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem,
Umbraque telluris tenebras induxerat orbi: 652
Quum Deus in somnis opifer consistere visus
Ante tuum, Romane, torum: sed qualis in æde
Esse solet; baculumque tenens agreste sinistra
Cæsariem longæ dextra deducere barbæ, 656
Et placido tales emittere pectore voces : [quam:
“Pone metus; veniam; simulacraque nostra relin-
Hunc modo serpentem, baculum qui nexibus
ambit,

659 Perspice, et usque nota visu, ut cognoscere possis.

Heinsio. Non tamen Burmannus spernit lectionem nonnullorum MSS. certas addicere sortes; nam addicere verbum in hac re proprium.

648. Dissidet sententia; vide ad ver. 27. Sera lux, ultima diei pars. Etiam versum sequentem jugulat Heinsius, atque frigiditate sua Ovidio indignum pronuntiat. Sed abesse non potest; quandoquidem homines crepusculi tempore nondum dormiunt. Ovidius tria tempora se excipientia indicare voluit, seram lucem, crepuscula, ipsam noctem; cui similis ver. 663 s. Neque frigide noctem expressit. Ea umbra passim dici solet ; Æneid. iii. 589. Humentemque Aurora polo dimoverat umbram. Tum inducere tenebras rebus apud ipsum Nostrum legitur, ii. 395.

655. Baculum agreste : vide ad ii. 681. Bacillum habebat nodosum, quod difficultatem artis significabat. Cæsaries barbæ, barba. Minut. Felix,

Æsculapius bene barbatus, etsi semper adolescentis Apollinis filius." Interdum tamen et imberbis exbibeba. tur; Spanhem. de Usu et Præst. num. p. 181. Et omnino varie fingebatur. Epidauriam ejus imaginem describit Pausanias, ii. 27. In solio sedens altera manu baculum tenebat, altera serpentis caput premebat, cane ad pedes jacente. Barbam secundum Albricum, de Deorum Imagg. 20. dextra tenebat ; sed Noster maluit barbam deducere manu pro, manum deducere in barba apprehensa : iv. 311. deducere pectine crines.

659. Serpens datus Æsculapio, quod vigilantissimum est animal, quæ res ad tuendam valetudinem ægroti maxime apta est;

vid. Festus, lib. 9. Notare visu, ut xi. 714. notare oeulis. Major ero; nam omnino corpora Deorum majora erant humanis; vide nos ad Plinium, VII. Ep. xxvii. 2.

[ocr errors]

Vertar in hunc; sed major ero, tantusque videbor,
In quantum verti cælestia corpora debent.”
Extemplo cum voce Deus, cum voce Deoque
Somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est.
Postera sidereos Aurora fugaverat ignes ; 665
Incerti quid agant proceres ad templa petiti
Conveniunt operosa Dei: quaque ipse morari
Sede velit, signis cælestibus indicet, orant.
Vix bene desierant, quum cristis aureus altis
In serpente Deus prænuntia sibila misit, 670
Adventuque suo signumque, arasque, foresque,
Marmoreumque solum, fastigiaque aurea movit:
Pectoribusque tenus media sublimis in æde
Constitit; atque oculos circumtulit igne micantes.
Territa turba pavet: cognovit numina castos 675
Evinctus vitta crines albente sacerdos, (vete,
Et, “Deus en, Deus en: linguisque animisque fa-
Quisquis ades,” dixit: “sis, o pulcherrime, visus
Utiliter; populosque juves tua sacra colentes.”
Quisquis adest, jussum venerantur numen; et omnes
Verba sacerdotis referunt geminata, piumque 681

EP

666. Proceres Epidaurii. Petiti lium, Æneid. v. 269. 494. De albente Dei; postulati a Romanis Æsculapii. sacerdotum vitta vide ad iii. 516. Val. Operosa, magno artificio, magnoque Maximus : Is anguis, quem Epidaurii labore extructa, adeoque et splendida raro (inde turbæ pavor,) sed nunquam et ampla : vide ad i. 258. Cælestibus, sine magno ipsorum bono visum (inde divinis.

sacerdotis animus) in modum Æscu669. Arreus commune epitheton est lapii venerati sunt. Linguis animisque omnium Deorum. Et Epidaurii Æs- favete. Animo ad sacra attento, præsculapio fulvi serpentis atque innoxii tate sacris silentium, pia vota concigenus potissimum consecrârant; Pau pite, bona verba dicite. Mox, ver. sanias, ii. 28. Movit: confer ver. 682. præstant et mente et voce favorem. 635. Pectoribus tenus ; vide ad iii. 43. Pulcher frequens epitheton Deorum;

675. Cognovit numina castos.] Cas Æn. vii. 656. satus Hercule pulchro tum pietatis et sanctitatis notionem Pulcher Aventinus. habet, adeoque imprimis sacerdotibus 681. Referunt geminuta, repetunt. tribuitur. Evinctus, ut apud Virgi Præstant, etc. savent linguis animisque.

Italian

Lingu Sara

Rome

Æneadæ præstant et mente et voce favorem.
Annuit his; motisque Deus rata pignora cristis,
Ter repetita dedit vibrata sibila lingua.
Tum gradibus nitidis delabitur, oraque retro 685
Flectit, et antiquas abiturus respicit aras,
Assuetasque domos, habitataque templa salutat.
Inde per injectis adopertam floribus ingens
Serpit humum, flectitque sinus, mediamque per ur-
Tendit ad incurvo munitos aggere portus. [bem
Restitit hic; agmenque suum, turbæque sequentis
Officium placido visus dimittere vultu,
Corpus in Ausonia posuit rate : numinis illa
Sensit onus; pressaque Dei gravitate carina
Æneadæ gaudent, cæsoque in litore tauro

695 Torta coronatæ solvunt retinacula navi.

Impulerat levis aura ratem: Deus eminet alte, Impositaque premens puppim cervice recurvam Cæruleas despectat aquas; modicisque per æquor Ionium Zephyris sexto Pallantidos ortu

700

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

C

686. Antiquas ; vide ad i. 116. Valer. Maximus : Per urbis celeberrimas partes mitibus oculis et levi tractu labi cæpit-ad triremem Romanam perrexit.'

691. Turbæ sequentis officium, turbam officii causa ipsum prosequen. tem. Officium verbum proprium de honore, qui alicui habetur sectando, deducendo, etc. Posuit rate. Valer. Max. “ Eo conscendit ubi Q. Ogulnii legati tabernaculum erat, inque multiplicem orbem, per summam quietem, est convolutus."

694. Pressaque Dei, etc.) Conf. ii. 621. Dorvill. in codice antiquo reperit curina est. Hinc idem malit legere : et pressa Dei gravitate carina est. Æneade, etc.

695. Caso tauro, ex more solven

tium appellentiumque. Coronatæ ob discessum optatum, ut alibi ob reditum salvum, hostem ve victum. Retinacula navi. Vulgo edebatur retinacula puppis, quod revocavit Mitscherlichius ; hoc mutavit Heinsius, quia etiam puppin mox sequitur; sed non debebat mutari casus, et scribendum erat navis, quod habent codices Regü nostri.

700. Zephyris, ventis omnino ; nam ab Epidauro Italiam petentibus contrarius est Zephyrus. Lacinium promontorium

prope Crotonem, cum templo Laciniæ Junonis, sancto omnibus circa populis ; Livius, xxiv. 3. Scylaceum vel Sculacium, colonia Atheniensium in litore sita. De lapygia vide ad xiv. 458. Amphissia sara, promontorium Locrorum ; vide Turnebum in

« AnteriorContinua »