Imatges de pàgina
PDF
EPUB

580

Non manifesta tamen: quum vero sustulit acre
A pecudum fibris ad Cipi cornua lumen;
"Rex," ait, "o salve: tibi enim, tibi, Cipe, tuisque
Hic locus, et Latiæ parebunt cornibus arces.
Tu modo rumpe moram, portasque intrare patentes
Appropera: sic fata jubent: namque Urbe receptus
Rex eris, sceptro tutus potiere perenni."
Rettulit ille pedem, torvamque a monibus Urbis
Avertens faciem "Procul, ah! procul omina,'

dixit,

585

587

"Talia Di pellant, multoque ego justius ævum Exul agam, quam me videant Capitolia regem. Dixit; et extemplo populumque gravemque senaConvocat: ante tamen pacali cornua lauro [tum Velat, et aggeribus factis a milite forti

Insistit, priscoque Deos e more precatus,

[ocr errors]

Est," ait, "hic unus, quem vos nisi pellitis urbe, Rex erit is qui sit, signo, non nomine, dicam.

[blocks in formation]

rit. Gravem propter auctoritatem. Pacalis laurus, ut pacalis olea, vi. 111. ubi vide notam. Victoriæ et triumphi signum nunc non erat. Plinius, xv. 30. de laura: "Ipsa pacifera, ut quam prætendi etiam inter armatos hostes quietis sit indicium." Velare in hac re verbum proprium. Apparet autem, exigua fuisse illa cornua. Aggeribus alio tempore a milite factis, nunc verba facturus, loco tribunalis utitur.

593. Deos precatus.] Virg. Æn. xi. 301. "Præfatus Divos solio sic infit ab alto." Ibi Servius: "More antiquo; nam majores nullam orationem, nisi invocatis numinibus inchoabant." Lenzius contra preces commemorat, quas triumphaturi ante urbem faciebant. Cipus vero non triumphaturus erat, sed dicturus. Famularia, servilia.

Cornua fronte gerit, quem vobis indicat augur,
Si Romam intrârit, famularia jura daturum.
Ille quidem potuit portas irrumpere apertas:
Sed non obstitimus, quamvis conjunctior illo 599
Nemo mihi est: vos Urbe virum prohibete, Quiri-
Vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis; [tes,
Aut finite metum fatalis morte tyranni."

Qualia succinctis, ubi trux insibilat Eurus,
Murmura pinetis fiunt; aut qualia fluctus
Æquorei faciunt, si quis procul audiat illos; 605
Tale sonat populus: sed per confusa frementis
Verba tamen vulgi vox eminet una, "Quis ille?"
Et spectant frontes, prædictaque cornua quærunt.
Rursus ad hos Cipus; "Quem poscitis," inquit,
"habetis,"

609

615

Et, dempta capiti, populo prohibente, corona,
Exhibuit gemino præsignia tempora cornu.
Demisere oculos omnes, gemitumque dedere,
Atque illud meritis clarum (quis credere possit?)
Inviti videre caput: nec honore carere
Ulterius passi, festam imposuere coronam.
At proceres, quoniam muros intrare vereris,
Ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,
Quantum depresso subjectis bubus aratro
Complecti posses ad finem solis ab ortu :
Cornuaque æratis, miram referentia formam, 620

603. Succinctis.] Unus Leid. habet Peliacis, eleganter judice Heinsio; sed nec vulgatum damnat. De succinctis vide ad x. 103.

610. Populo prohibente.] Hic hæserunt interpretes: quum in MSS. nulla sit varietas, Burmannus conjicit populo mirante, spectante, vel simile aliquid; male: prohibente est prohibere volente, VOL. IV.

nempe clamoribus suis, invito populo. Nolebat populus tam clarum meritis caput corona privari. Itaque rursus ei imponunt festam coronam. Plane sic se prohibente legitur v. 45. Populi sensus mox bene expressus, sed inepte additum, quis credere possit?

620. Æratis-postibus.] Ante Heinsium edebatur auratis, quod habent 30

Postibus insculpunt, longum mansura per ævum. VII. Pandite nunc, Musæ, præsentia numina vaScitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas, [tum, Unde Coroniden circumflua Thybridis alveo Insula Romuleæ sacris asciverit urbis.

625

Dira lues quondam Latias vitiaverat auras, Pallidaque exsangui squalebant corpora tabo: Funeribus fessi postquam mortalia cernunt Tentamenta nihil, nihil artes posse medentum, Auxilium cœleste petunt: mediamque tenentes

omnes libri scripti; hoc mutavit duc-
tus, ut ait, ratione et fide historiæ,
quam habes in loco Valerii quem infra
refert doctiss. Gierigius. Non impro-
banda certe est emendatio. Valerius,
d. 1. de hoc Cipo: "Capitis effigies
æreæ portæ, qua excesserat, inclusa
est, dictaque rauduscula; nam olim
æra raudera dicebantur." M. Varro:
"Deinde porta rauduscula, quod
ærata fuit, æs raudum dictum." Pro
miram-formam, unus Leidensis ha-
bet veram,
etc. quod non omnino dam-
nandum censet Burmannus, nisi quis
malit veterem.

622-744. Esculapius in insulam Tiberis arcessitus.] Anno urb. cond. 462. Q. Fabio Gurgite, D. Junio Bruto Scæva coss. pestilentia vastavit urbem agrosque. Libri Sibyllini aditi, quodnam remedium ejus mali a Diis daretur, Esculapium ab Epidauro arcessi jusserunt. Legati anguem, qui se in navem eorum contulerat, in quo ipse Deus latebat, deportavere: eoque in insulam Tiberis egresso, eodem loco sedes Esculapio consecrata est; Livius, x. 47; Epitome Livian. libro xi; Valer. Maximus, i. 8; Orosius, iii. 22; Lactantius, Inst. II. vii. 13; Plutarchus, Quæst. Rom. tom. vii. Opp. p. 153. edit. Reiskii. Tota fabula a Nostro magna cum diligentia, multoque ingenio tractata.

623. Invocatio Deorum in rebus a spatiosa, remota a nostris temporibus, netustate repetitis, ad exemplum Homeri, Il. B. 484. et Virgilii, En. vii. 641. instituta. Et ita novo modo a fabula superiore transit ad sequen

tem.

624. Unde-urbis, quam ob causam Esculapius, Deus Epidaurius, a Romanis in insula Tiberis coli cœptus sit. Coronides, Esculapius Apollini e Coronidis utero exsectus; ii. 628 sqq. Thybridis alveo, Thybride. Ea insula dicta insula Esculapii; Suetonius, Claud. 25. De ejus origine vide Livium, ii. 5. Mox recte asciverit; Diis enim indigenis, domesticis, patriis opponuntur asciti (Græcis iniOETOL,) eorumque sacra ascita; vid. Heins.

626. Dira, grave epitheton, quo tria simul significantur, a Diis iratis immissa, mali ominis et præter modum omnia vastans, ut dira grando apud Horatium, I. Od. ii. 2; Livius, d. 1.

'pestilentia urens simul urbem atque agros; portentoque jam similis erat clades." Copiosiorem pestilentiæ descriptionem habes supra vii. 523 sqq; itaque h. 1. paucis ea defungitur. E1sangui tabo, sanguine in tabum, saniem corrupto.

630. Mediam tenentes.] Vid. x. 167. Orbis humus, orbis terrarum.

Orbis humum Delphos adeunt, oracula Phœbi;
Utque salutifera miseris succurrere rebus
Sorte velit, tantæque urbis mala finiat, orant.
Et locus, et laurus, et, quas habet illa, pharetræ,
Intremuere simul: cortinaque reddidit imo 635
Hanc adyto vocem, pavefactaque pectora movit:
Quod petis hinc, propiore loco, Romane, pe-
tisses;

66

Et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis, Qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato: Ite bonis avibus, prolemque arcessite nostram." Jussa Dei prudens postquam accepere senatus, Quam colat, explorant, juvenis Phœbeïus urbem, Quique petant ventis Epidauria litora mittunt. Quæ simul incurva missi tetigere carina, Concilium Graiosque patres adiere; darentque

634. Et locus, et laurus, etc.] Locus adumbratus e Virgilio, Æn. iii. 90. Illa, laurus, habet pharetras, ea ornatæ sunt pharetræ; vid. i. 558. Lenzius vero intelligit pharetras e lauro suspensas: Apollinem enim, ubi templum intrârit, e mente Ovidii pharetram sic suspendisse. Tremor ille signum præsentiæ divinæ. Conf. ver. 671 sq. Cortina, operculum tripodis, Apoc. Cortina reddidit vocem, vox elata est per cortinam, ex imo adyto, ex imo specu, cui cortina imposita.

637. Propiore loco.] Lenzius observat, Epidauron Romanis propiorem fuisse oraculo Delphico. Id falsum esse, mappa geographica docere quemque potest. Immo Delphi propiores Romanis Epidauro. Burmannus putat, poetam confudisse Epidaurum Illyricam cum Peloponnesiaca. Non nego, veteres, ipsumque Ovidium, passim lapsos esse in geographicis; sed nunc per propiorem locum ipsam Ro

644

mam intellexit, ubi libri Sibyllini servabantur. Quod petis, scire cupis ex me, quale nempe remedium morbi sit, id potuisses Romæ e libris Sibyllinis cognoscere. Et id esse factum, Livius d. 1. docet: "Libri aditi, quinam finis, aut quod remedium ejus mali a Diis daretur. Inventum in libris, Æsculapium ab Epidauro Romam arcessendum." Sin Epidaurum intelligere vellemus, ineptum fuisset et stultum oraculum. Qui enim sponte scire Romani poterant, Esculapium esse arcessendum?

642. Quam urbem colat, qua in urbe templo et sacris colatur; vide ad x. 529. Epidauria litora. Epidaurus enim in Argiæ litore orientali sita ad sinum Saronicum. Ex eadem urbe Esculapii cultus in alias terras propagatus; Pausan. ii. 26.

645. Concilium, populum convocaCertas sortes. Vide ad i. 491. Sortes dicunt et alibi legitur, monente

tum.

Oravere Deum, qui præsens funera gentis
Finiat Ausoniæ: certas ita dicere sortes.
Dissidet, et variat sententia; parsque negandum
Non putat auxilium: multi renuere, suamque
Non emittere opem, nec numina tradere suadent.
Dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem,
Umbraque telluris tenebras induxerat orbi: 652
Quum Deus in somnis opifer consistere visus
Ante tuum, Romane, torum: sed qualis in æde
Esse solet; baculumque tenens agreste sinistra
Cæsariem longæ dextra deducere barbæ,
Et placido tales emittere pectore voces: [quam:
"Pone metus; veniam; simulacraque nostra relin-
Hunc modo serpentem, baculum qui nexibus

ambit,

656

659

Perspice, et usque nota visu, ut cognoscere possis.

Heinsio. Non tamen Burmannus spernit lectionem nonnullorum MSS. certas addicere sortes; nam addicere verbum in hac re proprium.

648. Dissidet sententia; vide ad ver. 27. Sera lux, ultima diei pars. Etiam versum sequentem jugulat Heinsius, atque frigiditate sua Ovidio indignum pronuntiat. Sed abesse non potest; quandoquidem homines crepusculi tempore nondum dormiunt. Ovidius tria tempora se excipientia indicare voluit, seram lucem, crepuscula, ipsam noctem; cui similis ver. 663 s. Neque frigide noctem expressit.

Ea umbra passim dici solet ; Æneid. iii. 589. Humentemque Aurora polo dimoverat umbram. Tum inducere tenebras rebus apud ipsum Nostrum legitur, ii. 395.

655. Baculum agreste: vide ad ii. 681. Bacillum habebat nodosum, quod difficultatem artis significabat. Casaries barba, barba. Minut. Felix,

[ocr errors]

Esculapius bene barbatus, etsi semper adolescentis Apollinis filius." Interdum tamen et imberbis exbibebatur; Spanhem. de Usu et Præst. num. p. 181. Et omnino varie fingebatur. Epidauriam ejus imaginem describit Pausanias, ii. 27. In solio sedens altera manu baculum tenebat, altera serpentis caput premebat, cane ad pedes jacente. Barbam secundum Albricum, de Deorum Imagg. 20. dextra tenebat; sed Noster maluit barbam deducere manu pro, manum deducere in barba apprehensa: iv. 311. deducere pectine crines.

659. Serpens datus Esculapio, quod vigilantissimum est animal, quæ res ad tuendam valetudinem ægroti maxime apta est; vid. Festus, lib. 9. Notare visu, ut xi. 714. notare oculis. Major ero; nam omnino corpora Deorum majora erant humanis; vide nos ad Plinium, VII. Ep. xxvii. 2.

« AnteriorContinua »