Imatges de pàgina
PDF
EPUB

415

Alternare vices, et quæ modo femina tergo [nam.
Passa marem est, nunc esse marem miremur hyæ-
Id quoque, quod ventis animal nutritur et aura,
Protinus assimulat tactu quoscunque colores.
Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
E quibus, ut memorant, quidquid vesica remisit,
Vertitur in lapides, et congelat aëre tacto.
Sic et curalium, quo primum contigit auras
Tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis.
Deseret ante dies, et in alto Phoebus anhelos
Æquore tinget equos, quam consequar omnia dic-
In species translata novas: sic tempore verti [tis,
Cernimus, atque illas assumere robora gentes;
Concidere has: sic magna fuit censuque virisque,
Perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,
Nunc humilis veteres tantummodo Troja ruinas,
Et pro divitiis tumulos ostendit avorum.

turam, et alternis anuis mares, alternis feminas fieri, parere sine mare, vulgus credit." Cf. Aristot. Hist. Anim, vi. 33; Ælian. i. 25.

411. Quod ventis animal, etc.] Chamæleon, e genere lacertarum, quum plerumque ore aperto sedeat, ut mus. cas captet, ventis et aura nutriri creditus est. Tuctu. Plin. viii. 33. reddit semper quemcunque (colorem) proxime attingit, præter rubrum candidumque. Cf. Antigon. 33. De causa hujus mutationis disputant hodie naturæ indagatores, quos vide.

413. Lyncas terræ septemtrionales alunt, non India. Verum poetæ et pictores Bacchi currui jungunt mox tigres, mox pantheras, mox lyncas. Racemifer, redimitus tempora racemis; Fast. vi. 483. De urina lyncum confer Plinium, viii. 38. qui tradit, eam glaciari aut arescere in gemmas

425

carbunculis similes et igneo colore fulgentes, lyncurium vocatas.

416. De curalio cf. iv. 743 sqq.

418. Deseret ante dies.] Vulgare fuisset dies me deficiet, si omnia persequi velim. Deserere ita est, etiam omisso Ty me, apud Sallust. Jug. 42. Consequi, exprimere, ut Cic. Philip. v. 13. verbis laudes consequi.

421. Gentes vertuntur, fortuna earum mutatur. Constat, tempus et tempora eleganter, sæpe etiam apud Nostrum, de statu rerum dici et conditione, et in utramque partem.

425. Tumulos.] Oxoniensis et unus Strozzæ titulos. Versus quinque sequentes, scil. 426–430. delendus censet Heinsius tribus de causis: 1o quia libri veteres ex his quinque versibus modo hune, modo illum non agnoscunt. 2o Quia poeta id agit, ut ex ruinis Troja Romam prodiisse demon

Clara fuit Sparte: magnæ viguere Mycena;
Nec non Cecropiæ; nec non Amphionis arces.
Vile solum Sparte est: altæ cecidere Mycena:
Edipodioniæ quid sunt, nisi fabula, Theba?
Quid Pandioniæ restant, nisi nomen, Athenæ? 430
Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere
Romam;

435

Appenninigenæ quæ proxima Thybridis undis
Mole sub ingenti rerum fundamina ponit.
Hæc igitur formam crescendo mutat, et olim
Immensi caput orbis erit: sic dicere vates,
Faticinasque ferunt sortes: quantumque recordor,
Priamides Helenus flenti, dubioque salutis,
Dixerat Æneæ, quum res Trojana labaret:
"Nate Dea, si nota satis præsagia nostræ

stret. Perquam igitur inopportunam hic inculcari Spartes et reliquarum urbium mentionem? 3° Quia Pythagoræ ætate vel maxime floruerunt illæ urbes. Sed jam sæpius, in hac ipsa Pythagoræ oratione aliquoties vidimus, Ovidium anachronismi se reum fecisse, et, quasi oblitum sui, antiquis temporibus tribuisse, quæ non nisi sua ætate dici possent. Neque hi vs. impediunt, quo minus poeta ver. 431. commode ad Romæ initia transeat. Omnium minime autem MSS. quorundam negligentia hic movere quemquam debet. Fabula et nomen dicuntur gentes urbesque deletæ. Virgilius, En. vii. 412. nunc magnum manet Ardea nomen; vide Drakenb. ad Sil. i. 293.

431. Nunc quoque Dardaniam, etc.] Commode et ingeniose orationem deduxit ad Romæ et initia et incrementa. Dardaniam, quæ originem debet Trojano Æneæ. Consurgere, surgere, Romam, fundamenta poni rerum Roma

narum. Appenninigena, ex Appennino profluentis, novum epitheton. Mole sub ingenti, ita ut moles ingens superstruatur. Forma, prima urbis delineatio, regnique fines primi.

436. Faticinas.] Quidam vaticinas, teste Ciofano; alii faticanas; Regii nostri faticinus; conf. ad ix. 417. De Heleno vide xiii. 723. Erat oiwvoπóλων ὄχ ̓ ἄριστος Homero, Il. Z. 76. Vaticinia, quibus Æneam jam profecturum instruit, habet Virg. Æn. iii. 374-462. Recordor, nempe audiverat hæc Pythagoras, quum Euphorbus esset. Male Eneam heroem inducit hic flentem.

439. Si, quandoquidem, ut sæpe. Si nota satis habes. Ipse Æneas apud Virg. Heleno: "Qui numina Phœbi, Qui tripodas, Clarii lauros, qui sidera sentis, Et volucrum linguas," etc. Flamma-iter, evades per flammam ferrumque sospes. Pergama, spem novorum Pergamorum condendorum.

Mentis habes; non tota cadet, te sospite, Troja. 440
Flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis, et una
Pergama rapta feres, donec Trojæque tibique
Externum patrio contingat amicius arvum.
Urbem et jam cerno Phrygios debere nepotes;
Quanta nec est, nec erit, nec visa prioribus annis.
Hanc alii proceres per secula longa potentem, 446
Sed dominam rerum de sanguine natus Iuli
Efficiet: quo, quum tellus erit usa, fruentur
Ætheriæ sedes, cœlumque erit exitus illi.”
Hæc Helenum cecinisse penatigero Æneæ,
Mente memor refero, cognataque monia lætor
Crescere, et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.

450

Ne tamen oblitis ad metam tendere longe [est, Expatiemur equis: cœlum, et quodcunque sub illo Immutat formas, tellusque, et quidquid in illa est. Nos quoque pars mundi, (quoniam non corpora solum,

456

Verum etiam volucres animæ sumus, inque ferinas Possumus ire domos, pecudumque in pectora condi ;)

[merged small][ocr errors][merged small]

rini," etc. Conf. Virg. Georg. i. 24 sqq.

450. Penatiger novum et, ut videtur, ab Ovidio factum epitheton Eneæ, qui Penates intulit Latio. Cognata, dixit propterea, quia tempore Trojani belli Euphorbum se fuisse jactabat Pythagoras.

453. Ne tamen oblitis, etc.] Peroratio, qua redit, unde ver. 143. digressus erat, ad esum carnium. Expatiemur equis. Virg. Georg. ii. 541. de se ad metam tendente: Sed nos immensum spatiis confecimus æquor: Et jam tempus equum fumantia solvere colla." Volucres, quæ transeunt ex alio corpore in aliud.

[istis

Corpora, quæ possint animas habuisse parentum,
Aut fratrum, aut aliquo junctorum fœdere nobis,
Aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus:
Neve Thyesteïs cumulemur viscera mensis,
Quam male consuescit; quam se parat ille cruori
Impius humano, vituli qui guttura cultro
Rumpit, et immotas præbet mugitibus aures! 465
Aut qui vagitus similes puerilibus hodum
Edentem jugulare potest: aut alite vesci,
Cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in
Ad plenum facinus! quo transitus inde paratur!
Bos aret, aut mortem senioribus imputet annis: 470
Horriferum contra Borean ovis arma ministret :
Ubera dent saturæ manibus pressanda capellæ.
Retia cum pedicis, laqueosque artesque dolosas
Tollite: nec volucrem viscata fallite virga :
Nec formidatis cervos includite pinnis :
Nec celate cibis uncos fallacibus hamos. [tantum;
Perdite, si qua nocent: verum hæc quoque perdite
Ora vacent epulis; alimentaque congrua carpant.
III. Talibus atque aliis instructo pectore dictis

461. Tuta esse et honesta.] Heinsius malebat tuta atque inadesa; vel tuta esse et inesa: sed honesta est honore ornanda, honorata, ut apud Ciceronem, Epist. ii. 15. Cæsarem honestum esse volo, et alibi passim. Graviter et admodum invidiose Thyester, mensa, carnes, quas inhabitârunt animæ liberorum, fratrum, parentum nostrorum. Invidiose etiam cumule

mur.

463. Quam se parat, etc.] Quam parum abest ille ab homicidio. Verba sequentia plena sunt affectus. Alite, gallinis, anatibus, anseribus. Plenum facinus, homicidium.

VOL. IV.

475

471. Arma, lanas, quæ præbent vestimenta et tegumenta contra vim Borea; confer ver. 117.

475. Formido.] Intelligitur funiculus venatorum pennis vel pinnis intextus, quo cervi territi in retia agebantur: vide interpretes ad h. 1. et Cerdam ad Virg. Georg. iii. 372. Nec celate, etc. Tibullus, II. vi. 24. Quum tenues hamos abdidit ante cibos. Congrua, convenientia corpori humano. Eleganter carpere alimenta.

479-551. Egeria dolens mortem Numæ mutatur in fontem. Inserta est de Hippolyti fatis et transformatione in Virbium fabula. Ultro peti3 N

[git,

488

In patriam remeâsse ferunt, ultroque petitum 480
Accepisse Numam populi Latialis habenas,
Conjuge qui felix Nympha, ducibusque Camenis,
Sacrificos docuit ritus, gentemque, feroci
Assuetam bello, pacis traduxit ad artes.
Quem postquam senior regnumque, ævumque pere-
Extinctum Latiæque nurus, populusque, patresque,
Deflevere Numam: nam conjux, urbe relicta,
Vallis Aricinæ densis latet abdita silvis,
Sacraque Oresteæ gemitu, questuque Dianæ
Impedit: ah quoties Nymphæ nemorisque, lacus-
Ne faceret, monuere, et consolantia verba [que,
Dixere! ah quoties flenti Thesïus heros,
Siste modum! dixit: nec enim fortuna querenda
Sola tua est: similes aliorum respice casus,
Mitius ista feres: utinamque exempla dolentem,
Non mea te possent relevare! sed et mea possunt.
Fando aliquem Hippolytum vestras, puto, contigit

aures,

494

tum. Vide Dionys. Halicarn. ii. Habenas. Ita Latinus rerum reliquit habenas apud Virgilium, Æneid. vii. 600.

482. Conjuge felix, conjugem habens e formula solenni, de qua alibi. Egeriam vel Nympham fuisse tradebant, vel unam Musarum; Dionysius Halic. ii. 60; Livius, i. 21: "Lucus erat-quo quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad congressum Deæ, inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum conjuge sua Egeria essent."

485. Quem pro qui ex Cantabr. Sed tum Heinsius porro, ver. 487. volebat, Deflevere virum aut simul: Burmannus conjicit Deflevere: Numa nam. Nurus, matronæ, mulieres. Eo de

functo magnum luctum fuisse in tota urbe, etiam Dionysius Halic. ii. 76. refert.

488. Aricia oppidum Latii sub Albano monte, quo Dianam Tauricam, interfecto Thoante rege, cum Iphigenia sorore transtulit Orestes. Ea in proximo nemore culta ritu peregrino, quo servi mactabantur; Hyginus, fab. 266; Solinus, lib. ii. pag. 13. Secundum Græcos Sparten est translata aut Brauron. Pausanias conferatur, iii. 16.

492. Theseius heros, Hippolytus post mortem huc translatus a Diana; vide inf. 542; et Fast. vi. 745.

497. Hippolyti fabulam tractârunt Euripides et Seneca in Hippolyt. Virgil. En. vii. 761 sqq. Confer Hyginum, fab. 47. et Cluverium in

« AnteriorContinua »