Imatges de pàgina
PDF
EPUB

345

Undarum sparsas Symplegadas elisarum ;
Quæ nunc immotæ perstant, ventisque resistunt.
Nec, quæ sulfureis ardet fornacibus, Ætne 340
Ignea semper erit: neque enim fuit ignea semper.
Nam sive est animal tellus, et vivit, habetque
Spiramenta, locis flammam exhalantia multis,
Spirandi mutare vias, quotiesque movetur,
Has finire potest, illas aperire cavernas :
Sive leves imis venti cohibentur in antris,
Saxaque cum saxis, et habentem semina flammæ
Materiam jactant: ea concipit ictibus ignem :
Antra relinquentur sedatis frigida ventis ;
Sive bitumineæ rapiunt incendia vires,
Luteave exiguis ardescunt sulfura fumis:
Nempe ubi terra cibos, alimentaque pinguia flam-
Non dabit, absumptis per longum viribus ævum,
Naturæque suum nutrimen deerit edaci,
Non feret illa famem, desertaque deseret ignes.
Esse viros fama est in Hyperborea Pallene,

341. Ignea, ignivoma. Animal, animans est terra e mente Stoicorum: animal Tellus. Hoc placuit Pythagora; Aristot. Phys. iv. 6. Spirandi mutare vias. Liber Ciofani habet vices, sed vias recte præfert Burmannus; nam cavernas et fistulas intelligit, per quas ignis exit, quasque spiramenta etiam vocat. Finire cavernas pro, claudere eas, durum est. Heinsius suadebat, Hac operire potest, illic aperire cavernas; Burmannus autem merito dubitat, an in hac agnominatione sibi placuerit Ovidius: ipse malit, Has turare (nam unus Medic. habet furare) potest; quod verbum forte veteribus in usu fuerit, quanquam frequentius ejus composito obturare usi sint. Ego vulgatam servandam arbitror. Proprie tellus finit VOL. IV.

350

[mæ

356

exhalationem e cavernis, hinc cavernas ipsas. Infra, ver. 646. æque durum, funera finire.

346. Sive leves, etc.] Eam causam copiosius exponit Lucretius, vi. 680 sqq. Leves tantum ornat.

350. Bitumineæ vires, bitumina, cum vi. Et videtur hoc adjectiv. ab ipso Ovidio signatum esse. Rapiunt incendia, celeriter concipiunt ignem. Exiguis Heins. in assiduis aut irriguis mutari volebat. Prius probârunt Rodius et Lenzius. Immo, sulfura ardescunt ita, ut exiguos fumos emittant: quæ est natura sulfuris. Non autem ardescere possunt ope fumi vel assidui, vel exigui. Unde enim ille fumus?

356. Pallene Thraciæ urbs. Ibi et Triton lacus. Vibius Sequester in Pa3 M

Qui soleant levibus velari corpora plumis,
Quum Tritoniacam novies subiere paludem. [neno
Haud equidem credo: sparsæ quoque membra ve-
Exercere artes Scythides memorantur easdem. 360

365

Si qua fides rebus tamen est addenda probatis, Nonne vides, quæcunque mora fluidove calore Corpora tabuerint, in parva animalia verti? I quoque, delectos mactatos obrue tauros; Cognita res usu, de putri viscere passim Florilegæ nascuntur apes, quæ more parentum Rura colunt, operique favent, in spemque laborant. Pressus humo bellator equus crabronis origo est. Concava litoreo si demas brachia cancro, Cætera supponas terræ, de parte sepulta Scorpius exibit, caudaque minabitur unca: Quæque solent canis frondes intexere filis, Agrestes tineæ, res observata colonis, Ferali mutant cum papilione figuram.

ludibus: "Triton Thraciæ, in quo qui se novies immerserit, in avem convertitur." Micyllus fabulam inde ortam putat, quod regio hyperborea ipsa, ob assiduum nivis casum, pinnarum similitudine dicta sit πτεροφόρος. Conferatur Plinius, iv. 12. Artes exercere easdem, ut se velent pennis.

361. Fides addenda.] Heinsius probavit ex Neapoli, uno Moreti et uno Regio adhibenda; sed fidem addere est pro, fidem habere, credere. Fluidus, qui facit fluidum. Fuit communis veterum error, ex putribus cadaveribus parva animalia, insecta, generari. Hinc etiam fluxit illa opinio, posse e mactatis et obrutis tauris nova apum examina excludi, de qua vide Virg. Georg. iv. 281-314. ubi docetur, quomodo res instituenda sit; conf. etiam Fast. i. 377. Sed ver. 364. de

370

pravatus est; cui enim placeat delectos mactatos obrue? Lenzius suadet, I, cape delectos, mactatosque, etc. Non male. Parentum, taurorum. Sed aliter tauri rura colunt, aliter apes ruri flores legunt.

368. Pressus humo bellator, etc.] Nicander in Theriac. ver. 133: INTOL δὴ σφηκῶν γένεσις, ταῦροι δὲ μελισ ov. Etiam Plinius, xi. 20. tradit, e juvencorum corpore exanimato apes nasci, sicut equorum vespas atque crabrones, et asinorum scarabæos. Bellator equus e Virgilio, Georg. ii. 145.

369. Litoreus cancer, ut x. 127. cauda unca minatur; vide ad ii. 199.

374. Ferali, etc.] Male auctor argumentorum hic de bombycibus cogitavit. Immo intelliguntur insecta; quæ Linneo phalænæ lucernariæ dicuntur. Plin. xxviii. 10: "Papilio

Semina limus habet virides generantia ranas, 375
Et generat truncas pedibus; mox apta natando
Crura dat: utque eadem sint longis saltibus apta,
Posterior partes superat mensura priores.

Nec catulus partu, quem reddidit ursa recenti,
Sed male viva caro est: lambendo mater in artus
Fingit, et in formam, quantam capit ipsa, reducit.
Nonne vides, quos cera tegit sexangula, fœtus
Melliferarum apium sine membris corpora nasci,
Et serosque pedes, serasque assumere pennas?
Junonis volucrem, quæ cauda sidera portat, 385
Armigerumque Jovis, Cythereïadasque columbas,
Et genus omne avium mediis e partibus ovi,
Ni sciret fieri, fieri quis posse putaret? [cro,
Sunt qui, quum clauso putrefacta est spina sepul-

quoque lucernarum luminibus advolans inter mala medicamenta numeratur." Hinc feralis, funestus, mali ominis. Sine dubio h. 1. respexit Lactant, in Phoen. ver. 107: Ac velut agrestes, quum filo ad saxa (Thomas. malit taxa) tenentur, Mutari pennæ (Thomas. tinea) papilione solent.

375. Semina limus habet, etc] Confer i. 416 sqq. Ranas e limo nasci, et in eundem resolvi tradit etiam Plin. xi. 8. Nempe ovula sua illæ deponunt in limo. Posterior mensura, mensura posteriorum pedum.

379. Nec catulus partu, etc.] Plinius, viii. 36. de ursorum catulis: "Hi sunt candida informisque caro, paulo muribus major, sine oculis, sine pilo: ungues tantum prominent: hanc lambendo paulatim figurant." Falsa tamen illa traditio, orta haud dubie inde, quod secundinis crassissimis involuti ursorum catuli eduntur, quas. non nisi diu lambendo revellere mater potest. Reddidit est pro, edidit. Male

viva, vix aut non viva. Sic. iv. 285. male fortes undæ. Sueton. Aug. xxi. 2. nationes male quieta. In artus fingit, fingit, ut membra distincta appareant.

382. Nonne vides, etc.] E. Virgilio, Georg. iv. 310: Trunca pedum primo: mox et stridentia pennis Miscentur, tenuemque magis magis aera carpunt. Conf. Plinius, xi. 16. Quos cera tegit, quia ovula deponuntur in cellulis cereis, quarum forma sexangula maxime admirabilis. Mellifer exercitus apium apud Claudianus, xv. 127.

385. Junonis volucrem, etc.] Quum aves omnino dicendæ essent, maluit nobilissimas ponere cum adjunctis, aves Jovi, Junoni, Veneri sacras.

389. Sunt qui, quum, etc.] Plinius, x. 66: "Anguem ex medulla hominis spina gigni, accepimus a multis. Pleraque enim occulta et cæca origine proveniunt." Antigon. Mirab. cap. 96. addit, homines, quibus id mortuis accidat, ante obitum odorari angues.

390

Mutari credant humanas angue medullas.
Hæc tamen ex aliis ducunt primordia rebus :
Una est, quæ reparet, seque ipsa reseminet, ales;
Assyrii Phonica vocant: non fruge, nec herbis,
Sed turis lacrimis, et succo vivit amomi.

Hæc ubi quinque suæ complevit secula vitæ, 395
Ilicet in ramis, tremulæve cacumine palmæ,
Unguibus, et pando nidum sibi construit ore.

392. Una est, quæ reparet, etc.] De Phanice ave, cujus jam Hesiodus mentionem fecerat, post Herodotum, ii. 73. multi exposuerunt, v. c. Tacitus, Ann. vi. 23; Plinius, x. 1. Extant etiam duo in hanc avem carmina, quorum alterum Claudiano, alterum Lactantio tribuitur. Fabula forte inde orta, quia poīvi palmam significat; palmarum autem genera quædam ea sunt natura, ut e trunco ipsarum putrefacto nova arbor progerminet. Ita Bochartus in Hierozoico, vi. 5. præeunte Plinio, xiii. 4. Alii putant, hujus avis figuram symbolum fuisse Ægyptiorum, quo 500 annorum periodum expresserint. Vid. Gatterer. de Theog. Egypt. in Comment. Soc. Gotting. tom. vii. p. 53 s. Et Herodotus diserte affirmat, se eam non nôsse, nisi e tabula picta Heliopolitarum. Reseminare novum verbum ad rem singularem exprimendam signatum, e corpore suo, tamquam e semine, denuo se gignere Claudianus, ver. 24. pater est prolesque sibi; Lactantius, ver. 78. se tamen ipsa creat; sed ver. 167 sqq. ludit in hoc. Ales autem aquila similis et magnitudine et forma, pennas habens aureas et rubras. Herodot. Assyrii, omnino Orientis incolæ. Aliter Lactantius, ver. 65: "Dirigit in Syriam celeres longæva volatus, Phoenices nomen cui dedit ipsa Venus." Venus autem culta in Syrophoenice. Et Assyrii sæpe pro Syris; apud Horatium, II. Od. xi. 16. Assyria nardus,

e Syriæ emporiis advecta; sæpe etiam apud optimos auctores occurrit.

393. Non fruge, nec herbis.] Claudianus, ver. 13: "Non epulis saturare famem, non fontibus ullis Assuetus prohibere sitim; sed purior illum Solis fervor alit," etc. De amomo vide ad x. 307.

395. Hæc ubi quinque, etc.] Herodotus: Σπάνιος ἐπιφοιτᾷ σφι, δι ̓ ἐτέων (ὡς Ηλιουπολῖται λέγουσι) πεντακοσίων Φοιτῶν δὲ τότε φασὶ, ἐπεάν οἱ ἀποθάνῃ ὁ πατήρ. Tacitus: " De numero annorum varia traduntur, maxime vulgatum quingentorum spatium. Sunt qui asseverent, mille quadringentos sexaginta." Hinc vivax Phoenix passim. In numis interdum est symbolum vel æternitatis, vel felicis temporum restitutionis; vid. Spanhem. de usu et præstantia Numism. p. 285. Quomodo Patres ea usi sunt ad resurrectionem mortuorum illustrandam, docet Gataker. Miscel. p. 179. Mox recte miratur Heinsius ilicis hic mentionem fieri. Ipse præfert ilicet, quod Barthius in vetustis exemplaribus reperit. Hoc igitur recepimus. Nam nec Oriens ilices habet, nec, si habuisset, placuissent huic avi; nec denique commode duæ arbores ilex et palma simul commemorantur. Lactantius, ver. 69. Tum legit aerio sublimem vertice palmam.

397. Pando-ore.] An Heinsius e tribus MSS. primo Gronovian. uno Basileens. et Norico, recte receperit

Quo simul ac casias, et nardi lenis aristas,
Quassaque cum fulva substravit cinnama myrrha ;
Se super imponit, finitque in odoribus ævum. 400
Inde ferunt, totidem, qui vivere debeat annos,
Corpore de patrio parvum Phonica renasci.
Quum dedit huic ætas vires, onerique ferendo est,
Ponderibus nidi ramos levat arboris altæ, [crum,
Fertque pius cunasque suas, patriumque sepul-
Perque leves auras Hyperionis urbe potitus, 406
Ante fores sacras Hyperionis æde reponit.
Si tamen est aliquid miræ novitatis in istis,

pando, dubitari potest. Apro recte tribuitur pandum rostrum, non item aliti. Vulgo duro; sed unus Ciofani, Cælest. Francofurt. et Barthii codd. puro, quod arridet Burmanno ut alludat ad morem sacra faciendi, quæ fiebant puris manibus. Lactantius, ver. 77: "Construit inde sibi seu nidum sive sepulcrum," et deinde iidem odores commemorantur, qui hic; Plinius: "Senescentem casiæ turisque surculis construere nidum, replere odoribus et superemori." Casia fuit inter herbas et flores coronarios, thymelææ similis; vide Martin. ad Virgilium, Georg. ii. 213. Nardus, frutex, e cujus foliis, spicis et radice unguenta pretiosissima confecerunt veteres, quæ ab Indis in Syriam et inde in Europam advecta; vide Celsii Hierobot. tom. ii. pag. 1 sq. Pro lenis permulti MSS. (et Regius noster A.) lævis, id est, cui lanugo subest. Lactant. ver. 86: "His addit teneras nardi pubentis aristas." De myrrha vide ad x. 500. Fulva, quia myrrha præstantissima talem refert colorem, unde myrrheus pro, flavus. Brouckh. ad Propert. III. viii.

[blocks in formation]

401. Inde ferunt-renasci.] Pro vivere, Barthius ex duobus pervetustis legit vincere. Plinius: "Ex ossibus deinde et medullis ejus nasci primo ceu vermiculum, inde fieri pullum." Secundum alios solis radiis comburitur, atque e cineribus prodit nova avis, quæ ovum facit e myrrha; illi excavato indit reliquias paternas easque defert in templum Heliopolitarum. Heinsius versum 404. adulterinum putabat, forte et tres sequentes. Pro alte Burmannus suadet almæ, quæ quasi aluit et eduxit Phoenicem; ingeniose quidem, sed dubito an et vere: Lactant. ver. 39: "Considit in arboris altæ Vertice :" et ver. 69. "Tum legit aerio sublimem vertice pal

mam."

406. Hyperionis urbs, Heliopolis, in confiniis Ægypti et Arabiæ, hodie Balbek. Pro æde reponit, quod manifestam contradictionem habere dicit cum verbis ante fores. Schepperus corrigit urbe reponit. Unus Leidensis et Thysii orbe, ut globus quidam intellig. Burmannus mallet fores in aras mutari. Lactant. enim, ver. 122; Inque ara residens, Ponit in æde

sacra.

408. Si tamen-hyanam.] Plinius, viii. 30: "Hyænis utramque esse na

« AnteriorContinua »