Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Et jubar hoc nitidum nigræ succedere nocti.
Nec color est idem cœlo, quum lassa quiete
Cuncta jacent media, quumque albo Lucifer exit
Clarus equo: rursusque alius quum prævia lucis
Tradendum Phobo Pallantias inficit orbem. 191
Ipse Dei clypeus, terra quum tollitur ima,

Mane rubet, terraque, rubet, quum conditur ima;
Candidus in summo est: melior natura quod illic
Ætheris est, terræque procul contagia vitat. 195
Nec par, aut eadem nocturnæ forma Dianæ
Esse potest unquam: semperque hodierna sequente,
Si crescit, minor est; major, si contrahit orbem.
Quid? non in species succedere quatuor annum
Aspicis, ætatis peragentem imitamina nostræ? 200
Nam tener, et lactens, puerique simillimus ævo

mile foret, si quis dicat; homo, ubi natus est, tendit ad mortem.

188. Quiete media; nocte media. Erit e mari. Male Lenzius, exit de cœlo, relinquit cœlum. Nota varietatem, qua in omni h. 1. ortus et occasus expressus. Lucifer equo solitario vehitur, quanquam ei Tibullus, I. ix. 62. currum dedit, quem secuti sunt alii poetæ. Albo; vide ad ver. 30. Pallantias; Aurora, Pallantis filia.

192. Dei clypeus, pro orbe solis nove dictum. Nec par, aut eadem, etc. Luna semper aut crescit, aut decrescit, nec unquam in eodem permanet

statu.

199. Quid? non in species, etc.] Sequens locus insigni venustate conspicuus de quatuor anni partibus. Venustas autem inde est, quod epitheta et attributa, tam per naturam rei, quam ex usu loquendi hominibus et annuis terræ mutationibus communia, ad annum ipsum, tamquam ad personam, translata sunt. Conf. Lucretius, v. 735-746; Claudianus, i. 268

274. et e Nostris Zachariæ in Partibus diei, pag. 10. Breviter hæc delineata habes supra ii. 27-30. et apud Horatium, IV. Od. vii. 6 seqq. Species, vicissitudines annuæ. Pro succedere vulgo (et in codice Regio B.) legitur secedere. Annus succedit in species quatuor pro vulgari, species quatuor anni sibi invicem succedunt. Peragentem imitamina, ad imitationem, et hoc nihil aliud nisi similitudinem declarat.

201. Tener et lactens tam infantibus, quam novis herbis conveniunt; lactere enim est et lac sugere et lacte plenum esse. Herba, seges tenera et nova, ut sæpe apud Virgilium, Georg. i.; vide et supra viii. 290. Nitere, ut mox ridere et yɛλãv, frequenter et eleganter de læto colore, jucundaque facie frugum, florum, pratorum dicuntur, verno imprimis tempore. Hinc suaviter apud Plautum. Truc. ii. 4. de puella, Ver vide. Ut tota floret! Ut olet! ut nitide nitet! vide Heinsium. Turget lacteis humoribus; Virgil.

Vere novo est: tunc herba nitens, et roboris expers
Turget, et insolida est, et spe delectat agrestem.
Omnia tum florent; florumque coloribus almus
Ridet ager; neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
Transit in æstatem post ver, robustior annus, 206
Fitque valens juvenis: neque enim robustior ætas
Ulla, nec uberior, nec quæ magis æstuet, ulla est.
Excipit autumnus, posito fervore juventæ
Maturus, mitisque, inter juvenemque senemque
Temperie medius, sparsis per tempora canis. 211
Inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,
Aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.
Nostra quoque ipsorum semper, requieque sine ulla
Corpora vertuntur: nec, quod fuimusve, sumusve,

Georg. i. 315. Frumenta in viridi stipula lactentia turgent. Insolida, non solida, infirma; unus Mediceus invalida. Spe delectat, unde seges ipsa spes anni toties vocatur, quemadmodum pueri spes civitatis.

207. Valens, scilicet viribus; ergo idem quod robustus, quod et præcessit et sequitur. Similiter nec ulla est, quod modo præcesserat, mox bis repetitur uno versu. Defecit igitur hic Ovidium fecunditas ingenii. Uberior, quia æstas plurimas fruges suppeditat, juvenis autem plurima negotia strenue suscipit. Estuat annus, quando aer vicinitate solis incandescit.

209. Posito fervore juventa Maturus; Horatius, Art. Poet. 115: "Maturusne senex, an adhuc florente juventa Fervidus." Namque maturus honestum virorum atque seniorum epitheton, quod gravitatem eorum exprimit; viii. 617. animo maturus et avo; vide Bentl. ad Horatium, Art. Poet. 157. Mite et de ingenio leni, et

de cœlo temperato usurpatur, opponiturque fervori. Sic etiam temperies animo sedato et gravi tribuitur. Confer cum hoc loco xii. 464.

212. Inde senilis hiems, etc.] Pictura excellentissima hiemis, in qua singula verba delecta, suavissimeque ab homine sene petita.

214. Nostra Corpora vertuntur.] De mutatione corporis nostri, fluxuque perpetuo partium ejus, et verissime et pulcherrime disputat. Bene spes hominum prima, semina, unde sperare licet oriturum hominem. Sic flores arborum sunt spes baccarum. Recte etiam habitavimus, quia alvus, id est uterus matris, est domus ver. 220. Artifices manus, ut apud Gellium, xii. 1: "In ipsis hominem primordiis, dum fingitur et animatur, inter ipsas artificis naturæ manus interficere." Noluit natura diutius ibi habitare corpora, quia ibi condita, sine sensu et motu jacent, quia mater distenta gravi onere premitur, et quia infans. angusto loco angitur.

[alvo.

220

Cras erimus: fuit illa dies, qua semina tantum, 216
Spesque hominum primæ materna habitavimus
Artifices natura manus admovit; et angi
Corpora visceribus distentæ condita matris
Noluit, eque domo vacuas emisit in auras.
Editus in lucem jacuit sine viribus infans;
Mox quadrupes, rituque tulit sua membra ferarum ;
Paulatimque tremens, et nondum poplite firmo
Constitit, adjutis aliquo conamine nervis.
Inde valens veloxque fuit; spatiumque juventæ
Transit, et, emensis medii quoque temporis annis,
Labitur occiduæ per iter declive senectæ.
Subruit hæc ævi, demoliturque prioris

224

[anes

Robora; fletque Milon senior, quum spectat in

222. Quadrupes, reptans; videturque allusum ad Sphingis ænigma: qui quadrupes foret, et bipes, et tripes unus et idem. In imaginibus trementium poplitis commode fit mentio, ut x. 458; Horatius, Art. Poet. 158. pede signat humum. Adjutis conamine, nervis nondum firmis succurrit conamen infantis.

225. Valens, firmus. Transit, peragit. De medio tempore, id est ætate virili, vide ad xii. 404. Labi de celeri decursu ætatis (vide ad x. 519.) imprimis senilis, cujus iter declive, quod a via solis petitum, unde et occidua senecta, ad occasum vergens. Subruere et demoliri gravia verba ab ædificiis translata.

229. Fletque Milon, etc.] Exemplis delectis senectutis imbecillitatem illustrat; et viris robora, et feminis venustatis illecebras demit. Milon, Crotoniates, familiaris Pythagora, athleta robore insignis, "quum jam senex esset, athletasque se in curriculo exercentes videret, aspexisse lacertos suos dicitur, illacrymansque dixisse, VOL. IV.

At hi quidem jam mortui sunt;" Cicero Senect. 9. Hoc Milone duce Crotoniatæ Sybaritas vicerunt a. 4. Olymp. lxvii; Diodorus Sic. xii. 483. Tori pars carnosa in lacertis, quorum et soliditate et mole, magnitudine, robur censetur. Hi commode comparantur cum Herculeis ; tum quia Herculis lacerti solidi et tori passim laudantur a poetis, quorum loca diligentissime h. 1. collegit Heinsius, tum quia ille ab athletis colebatur, ejusque statuæ in gymnasiis erant. Illi lacerti nunc erant inanes, id est, quibus non amplius colluctari poterat. Fluidos pendere, marcuisse, carnes et robora amisisse; Plinius, III. Ep. vi. 2. de sene, pendent lacerti, papillæ jacent. Hærebat Gronovius ad Senecæ Herc. Fur. 624. in, inanes fluidos lacertos; itaque tentat, quum spectat in amne, ut mox Helena in speculo. Sine causa. Et alibi duo epitheta uni adduntur substantivo, etiam a Nostro. Inanes ad subjectum pertinet, et fluidos habet vim prædicati; videbat inanes suos lacertos pendere fluidos.

3 L

230

Illos, qui fuerant solidorum mole tororum
Herculeis similes, fluidos pendere lacertos.
Flet quoque, ut in speculo rugas conspexit aniles,
Tyndaris, et secum, cur sit bis rapta, requirit.
Tempus edax rerum, tuque invidiosa vetustas,
Omnia destruitis, vitiataque dentibus ævi
Paulatim lenta consumitis omnia morte. [camus:

235

Hæc quoque non perstant, quæ nos elementa voQuasque vices peragant, animos adhibete, docebo. Quattuor æternus genitalia corpora mundus

Continet: ex illis duo sunt onerosa, suoque 240
Pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur :
Et totidem gravitate carent, nulloque premente
Alta petunt, aër, atque aëre purior ignis.
Quæ quanquam spatio distant, tamen omnia fiunt
Ex ipsis, et in ipsa cadunt: resolutaque tellus 245
In liquidas rorescit aquas: tenuatus in auras, [sus
Aëraque humor abit: dempto quoque pondere, rur-

233. Tyndaris, Helena Tyndari et Ledæ filia. Pro, dolet venustatem abiisse, melius, secum requirit, cur sit bis (a Theseo et Paride) rapta. Helenæ autem exemplo utitur, quia pulchriorem feminam non noverat antiquitas.

235. Dentes dantur ævo propter edacitatem. Iis omnia vitiantur, roduntur et franguntur. Heinsius mox etiam malebat, lento morsu, ut perstet in metaphora. Quæ fuerit hujus mutationis causa, non video.

237. Hæc quoque non perstant.] Transformationes elementorum. Diog. Laert. viii. 21. Pythagoram docuisse tradit, corporum solidorum esse σTOLχεῖα τέτταρα, πῦρ, ὕδωρ, γῆν, ἀέρα· ἃ μεταβάλλειν δὲ καὶ τρέπεσθαι δι' ὅλων, καὶ γίνεσθαι ἐξ αὐτῶν κόσμον uvxov, etc. Perstant, idem manent.

Vices peragere dixit etiam Valerius Flac. i. 505; vices agere Manilius, i. init. Genitalia, quibus gignuntur et procreantur corpora; Virgilius, Georg. ii. 324. genitalia semina; Festus : "Genitales (non geniales) Deos dixerunt Aquam, Terram, Ignem, Aërem. Ea enim sunt semina rerum, quæ Græcorum alii στοιχεῖα, alii σπέρματα vocant."

245. Cadunt, recidunt, resolvuntur. Rorescit exquisite pro liquefacta transit. Ita tamen nullus nisi Thuan. MS; cæteri, rarescit, fit rara, tenuis. Æque bene. Tenuatus abit plenius et elegantius, quam, tenuatur, ut alibi vidimus. Sic mox spissatus transit pro, spissatur. Auras aëraque, ut ix. 219. et alibi, aeria auræ. Ex hac autem ratione, quæ ver. 245-251 describitur, non est nisi unum elementum, æther.

In superos aer tenuissimus emicat ignes.

Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo.
Ignis enim densum spissatus in aëra transit; 250
Hic in aquas; tellus glomerata cogitur unda:
Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix
Ex aliis alias reparat natura figuras.

260

Nec perit in tanto quidquam, mihi credite, mundo;
Sed variat, faciemque novat: nascique vocatur 255
Incipere esse aliud, quam quod fuit ante; morique
Desinere illud idem, quum sint huc forsitan illa,
Hæc translata illuc : summa tamen omnia constant.
Nil equidem durare diu sub imagine eadem
Crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro
Secula: sic toties versa est fortuna locorum.
Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
Esse fretum: vidi factas ex æquore terras;
Et procul a pelago concha jacuere marinæ,
Et vetus inventa est in montibus ancora summis:
Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum
Fecit; et eluvie mons est deductus in æquor;
Eque paludosa siccis humus aret arenis: [ment.
Quæque sitim tulerant, stagnata paludibus hu-

249. Redeunt, mutantur in pristinum statum. Eadem eleganter dicuntur retexi, tropo a tela petito. Cogitur, includitur; i. 31. humor coercuit orbem. Glomerata, coacervata, condensata. Figuras, elementa.

254. Nec perit in tanto.] Plurimi (et codex Reg. A.) Nec perit in toto. Nullus in mundo interitus, meræ tantum transformationes et translationes. Id quoque verissimum. Summa omnia constant, summa omnium partium semper manet eadem.

259. Nil equidem durare, etc.] Mul

264

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »