Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Et patulis iniit tectum sublime fenestris.
Vix bene compositum lecto prospexerat Iphin;
Deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis,
Inducto pallore, fugit; conataque retro 755
Ferre pedes, hæsit; conata avertere vultus,
Hoc quoque non potuit: paulatimque occupat artus,
Quod fuit in duro jampridem pectore, saxum.
Neve ea ficta putes, dominæ sub imagine signum
Servat adhuc Salamis : Veneris quoque nomine
templum

760
Prospicientis habet: Quorum memor, o mea, lentos
Pone, precor, fastus, et amanti jungere, Nymphe.
Sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat
Poma, nec excutiant rapidi florentia venti. 764

Hæc ubi nequidquam formas Deus aptus in om-
Edidit, in juvenem rediit, et anilia demit (nes
Instrumenta sibi; talisque apparuit illi,
Qualis ubi oppositas nitidissima Solis imago
Evicit nubes, nullaque obstante reluxit;

769 Vimque parat: sed vi non est opus; inque figura Capta Dei Nymphe est, et mutua vulnera sentit.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

753. Vir bene.] Poeta addit bene, ut majorem ostendat festinationem ; sic alibi Vir bene desierat; et Vir bene missus erat; sic infra Vir bene desierant. Heinsius qui compositum pro impositum recepit, illud defendit non nisi iis locis ubi de cineribus compositis, hoc est, in monumentum conditis, sermo est.

Rectius laudàsset ix. 503.

componar, ubi vide notam nostram : Mitscherl. tamen impositum prætulit.

761. Prospicientis.] Hoc cognomen accepit a forma prospicientis de fenestra Anaxeretes, quæ eadem specie a

Venere in saxum conversa fuit. Ita
recte Micyllus.

762. Lentos fastus, qui reddunt
puellas lentas, id est difficiles; vide
ad xiii. 799.

763. Sic ejus est, qui, ut impetret ab altero quod petierat, cum obtestatione ei apprecatur aliquid. Urere etiam de frigore dicitur ; Cic. Tusc. ii. 17.

766. Anilia instrumenta eleganter vocat rugas, canos et reliqua, quibus efficiebat, ut anus esse videretur; conf. vers. 654. et 655.

770. In figura capi, ut vi. 490. ir illa Estuat ; vui, 50, arsit in illa.

toroque Mortua

[ocr errors][ocr errors]

X. Proximus Ausonias injusti miles Amuli Rexit opes; Numitorque senex amissa nepotum Munere regna capit; festisque Palilibus Urbis Mônia conduntur: Tatiusque patresque Sabini Bella gerunt; arcisque via Tarpeia reclusa 776 Digna animam pæna congestis exuit armis. Inde sati Curibus, tacitorum more luporum, Ore premunt voces, et corpora victa sopore Invadunt, portasque petunt, quas objice firma 780 Clauserat Iliades: unam tamen ipsa recludit, Nec strepitum verso Saturnia cardine fecit. Sola Venus portæ cecidisse repagula sensit; Et clausura fuit; nisi quod rescindere nunquam

sera.

772_851. Romuli fata. Miles Amuli, Amulius ipse. Dura periphrasis. Injusti ob regnum fratri ereptum; Dirus Amulius Fast. iv. 53. Palilibus. Plerique Parilibus; Burmannus notat quinque, in quibus paratibus (ut in codice nustro Regio A; codex B. Palilibus,) vide Heinsium ad Fast. iv. 721. Palilia dies festus in honorem Pales, Deæ pastoritiæ, quo die Roma condita (Velleius, i.) et quem ideo summa religioné celebrabant Romani; Dionys. Halic. i. 88. Bella gerunt propter raptum Sabinarum. Arci Romanæ præerat Sp. Tarpeius, cujus filia, quum aquam sacris petitum extra monia isset, corrumpi se auro passa est a Tatio, ut Sabinos in urbem acciperet : intromissi congestis armis obrutam necavere. Varie tamen illa res tradita ; vid. Livius, i. 2; Dionysius Halic. ii. 38–40. Pro eruit permulti (et Reg. B.) edidit; eruit animam, deposito corpore tamquam veste, ut recte ait Lutatius ad Statium, x. 943. ubi Equiturque animus.

778. Sati nunc sunt incolæ Curium, urbis primariæ Sabinorum. Tacitorum, quia prædam petunt. Quidam

VOL. IV.

habent rapidorum, aut rabidorum. Cor. pora melius, quam Romanos, quia de sopore sermo. Hunc locum Priscia. nus, lib. ii. p. 582. legit ita : ut corpora-Invadant, portasque premant, quas objice fultas Clauserat Iliades; et laudat objice fultas, id est firmatas, munitas : non male ; Tibullus, I. ii. 6. Clauditur et dura janua fulta sera ; Virg. Æneid. viii. 227. fultosque emuniit objice postes ; Noster Art. Amat. ii. 244. Atque erit apposita janua fulta

Iliades, Romulus Iliæ filius, quæ eadem Rhea Sylvia dicta ; Fast. iv. 54; vide Perizonium et Rickii epistolas amabeas de ea ad Æliani Var. Hist. tom. i. pag. 510 sqq. Saturnia, Juno veterem iram exercens etiam in Æneæ posteros.

784. Nisi quod, etc. vide ad ii. 677. Janus, templum Jani, quod Romulus ædificàsse creditur. Ibi aquæ calidæ. Varro de Ling. Lat. 4: Lautolæ a lavando: quod ibi ad Janum geminum aquæ calidæ fuerint. Inde orta fabula, de qua cf. Fast. i. 265 sqq; Macrobius, Saturn, i, 9; Servius ad Æn. i. 396. In ipso prælio quum fugerent Romani, precibus Romuli aquæ cali

3 H

Dis licet acta Deûm. Jano loca juncta tenebant
Naïdes Ausoniæ, gelido rorantia fonte: 786
Has rogat auxilium, nec Nymphæ justa petentem
Sustinuere Deam; venasque, et flumina fontis
Elicuere sui: nondum tamen invia Jani
Ora patentis erant, neque iter præcluserat unda.
Lurida supponunt fæcundo sulfura fonti, 791
Incenduntque cavas fumante bitumine venas.
Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
Fontis; et Alpino modo quæ certare rigori
Audebatis aquæ, non ceditis ignibus ipsis. 795
Flammifera gemini fumant aspergine postes,
Portaque nequidquam rigidis permissa Sabinis
Fonte fuit præstructa novo; dum Martius arma
Indueret miles : quæ postquam Romulus ultro
Obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis 800
Corporibus, strata estque suis; generique cruorem

dæ scaturire cæperunt, quibus Sabini Inst. iv. 3. Neque vim explicandi prohibiti sunt Romanos ulterius perse habet, ut et sæpe : nempe unda non qui; poeta autem precibus Veneris id præcluserat iter. Lurida supponunt, factum fuisse ait.

etc. Causam hujus apparatus reddit 787. Has rogat.] Unus Mediceus Lactantius, Arg. “Quæ quum frigidæ Has petit, ut sit repetitio Ovidio fa hostium introitum non prohiberent, es miliaris. Non sustinet alterum, qui frigidis in calidas versæ, hostem avernon sustinet ei negare, quod petierat, terunt." qui non potest non satisfacere ejus pre 794. Alpinus rigor, ut Scythicus cibus; Cicero ad Div. xi. 13. Quum frigus, in proverbium abierat ; Virg. sustinere eos non posset ; Livius, xxxi. Ecl. x. 47. Alpinæ nives et frigora 13. Senatus querentes eos non sustinuit. Rheni. Gemini postes, duæ januæ in Quod hic Nymphis tribuitur, id sibi Jani templo sibi oppositæ. Rigidis, ipsi vindicat Janus, Fast. i. 269 sqq. bellicosis; ipse Mars rigidus viii. 20. Janus patens, templum Jani tempore Ante Heinsium edebatur promissa. belli patens; Fast. i. 279. Ut populo Codex Regius A. promissa; sed mereditus pateant ad bella profecto, Tota lius in codice B. permissa, id est trapatet dempta janua nostra sera. Quan

dita. quam id demum factum inde a tem 801. Generique cruorem cum seeri, pore Numæ Pompilii. Male Bers etc.] Apud Livium, i. 13. raptæ pa. mann. e quibusdam præfert parentis, tres, virosque rogant, ne se sanguine quia Janus Pater dictus est; Lactaut. nefando soceri generique respergerent.

Sanguine cum soceri permiscuit impius ensis :
Pace tamen sisti bellum, nec in ultima ferro
Decertare placet, Tatiumque accedere regno.
Occiderat Tatius, populisque æquata duobus, 805
Romule, jura dabas, posita quum casside Mavors
Talibus affatur Divumque, hominumque parentem:
“Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno
Res Romana valet, nec præside pendet ab uno,
Præmia, quæ promissa mihi dignoque nepoti, 810
Solvere, et ablatum terris imponere cælo.
Tu mihi concilio quondam præsente Deorum,
Nam memoror, memorique animo pia verba notavi,
Unus erit, quem tu tolles in cærula cæli;
Dixisti: rata sit verborum summa tuorum." 815
Annuit Omnipotens, et nubibus aera cæcis

[blocks in formation]

tem. Unus erit, nempe Remo, altero filio, interfecto; vide Fast. d. I. Cærula cæli, cælum cærulum. Ennius, unde hic ver. sumptus, Unus erit, quem tu tollis ad cærula cæli Templa, Etiam apud Lucretium, i. 1089. v. 770. cærula cæli et mundi. Summa verborum, verba ; Fast. d. ). sint rata dicta Jovis.

816. Cæcis, obscuris, ut cæca nor, cæca caligo, etc. Mox Ciofanus præfert terruit orbem, propter Fast. d. l. Jupiter annuerat : nutu tremefactus uterque Est polus. At h. 1. præstat urbem propter MSS. auctoritatem. Complures quidem Heinsius notat codices in quibus legit urbem ; ambo autem nostri Regii dant orbem, et mihi certe videtur significavisse, ita cælum tonuisse ut universus terrarum orbis ruere visus sit: idem docet Livius. Quæ sibi, etc. Mars sentit, his signis concedi sibi hoc, ut Romulum e terris raptum inferat cælo,

ii. 475 sqq.

813. Memoror, quod habent duo, aut cum Ennio pro reminiscor et recordor positum esse, aut Nasonem scripsisse, Nam refero, h. e. memini, monet Heins. Prius admodum credibile est, quia et versus sequens ex Endio sumptus. Itaque memoror prætuli työ memoro, quod librariis debetur alterum ignorantibus. Pia in nepo

Occuluit, tonitruque, et fulgure terruit Urbem.
Quæ sibi promissæ sensit data signa rapinæ,
Innixusque hastæ, pressos temone cruento
Impavidus conscendit equos Gradivus, et ictu 820
Verberis increpuit, pronumque per aera lapsus
Constitit in summo nemorosi colle Palati:
Reddentemque suo jam regia jura Quiriti
Abstulit Iliaden: corpus mortale per auras
Dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda 825
Missa solet medio glans intabescere cælo.
Pulchra subit facies, et pulvinaribus altis
Dignior, et qualis trabeati forma Quirini.

Flebat ut amissum conjux, quum regia Juno

819. Pressos temone pro, junctos currui. Pro curru posuit temonem, qui et premit equos et ab iis premitur. Ita melius puto, quam cum Gronovio in Diatrib. Stat. p. 401. emendare, prensos temone, (atque ita postea in uno MS. Moreti reperit Burmannus,) idque dictum putare pro prensos jugo, quia temo jugum continet. Cruento, nempe e præliis. Verberis, flagelli. Increpuit, incitavit. Octo dant pronusque; Juntan. purumque, ut Horat. i. 34.

823. Reddentem-abstulit.] Factum hoc esse, quum ad Capreæ paludem exercitum lustraret, tradunt bistorici. Jura ibi dedisse etiam Fast. d. 1. narratur. Neque h. I. ipse in Palatio fuisse memoratur, sed Mars ibi constitit, ut deinde e vicinia Romulum auferret. Burmannus monet, jam conjungendum cum suo, quia post Tatii mortem Quirites, id est Sabini, in ejus potestatem concesserant, et ita jam sui erant, ut antea Tatii. Ita poeta partem incolaruin memorasset pro universis. Lenzius vero sic: red. debat jura populo suo, cui jam, interim, Quiritium nomen obvenerat. Olim

edebatur non regia, idque interpretabantur civilia, æqualia: alii legunt tunc. Quiriti. Raro hoc nomen in singulari numero reperitur. Sed et hic pro universo populo. Ed.

825. Ceu plumbea funda, etc.] Eadem similitudo etiam ii, 727; sumpta e Lucretio, vi. 177: Plumbea vero Glans etiam longo cursu volvenda liquescit ; ita et Virgilius, Æn. ix. 588. et Statius, Theb. X. 528. Falsum tamen est, glandes, globulos, plumbeas in cursu intabescere, id est liquescere. Argent. dat incandescere.

827. Pulvinaribus altis, dignior, qui conviviis Deorum interesset; quod signum divinitatis; vide ad vi. 173. Pulvinaria, lecti Deorum in templo positi; hinc et lecti cælestes: Rodius contra pulvinaria interpretatur sacellum. Trabeati forma Q. Hæc lucem accipiunt ex Fast. ii. 503 sq: Pulcher et humano major, trabeaque decorus, Romulus in media visus adesse via. Nempe trabea priscorum regum Romanorum habitus; Plinius, ix. 39: ila succinctus trabea Picus apud Virg. vii. 188.

8294-851. Altera metamorphosis,

« AnteriorContinua »