Sanguine cum soceri permiscuit impius ensis: Dixisti rata sit verborum summa tuorum." 815 Codex Regius B. Excedere regno; codex autem A. abscedere; neutrum valet: nam inter præcipuas pacis conditiones, hoc placuit, ut Tatius una cum Romulo æqua potestate paribusque honoribus regnaret. Occiderat Tatius, interfectus Lavinii, anno Urb. cond. 12; Livius, i. 14. Jura dare, imperare; i. 576. Equata, Sabinis æque ac Romanis; neutris plus fa vens. 809. Res Romana valet, etc.] Fast. d. 1. habet Romana potentia vires; Sanguinis officio non eget illa mei. De Romulo inter Deos relato, confer Fast. ii. 475 sqq. 813. Memoror, quod habent duo, aut cum Ennio pro reminiscor et recordor positum esse, aut Nasonem scripsisse, Nam refero, h. e. memini, monet Heins. Prius admodum credibile est, quia et versus sequens ex Ennio sumptus. Itaque memoror prætuli re memoro, quod librariis debetur alterum ignorantibus. Pia in nepo tem. Unus erit, nempe Remo, altero filio, interfecto; vide Fast. d. 1. Carula cæli, cœlum cærulum. Ennius. unde hic ver. sumptus, Unus erit, quem tu tollis ad cærula cali Templa, Etiam apud Lucretium, i. 1089. v. 770. cærula cali et mundi. Summa verborum, verba; Fast. d. 1. sint rata dicta Jovis. 816. Cæcis, obscuris, ut cæca nox, cæca caligo, etc. Mox Ciofanus præfert terruit orbem, propter Fast. d. 1. Jupiter annuerat: nutu tremefactus uterque Est polus. At h. 1. præstat urbem propter MSS. auctoritatem. Complures quidem Heinsius notat codices in quibus legit urbem; ambo autem nostri Regii dant orbem, et mihi certe videtur significavisse, ita cœlum tonuisse ut universus terrarum orbis ruere visus sit: idem docet Livius. Quæ sibi, etc. Mars sentit, his signis concedi sibi hoc, ut Romulum e terris raptum inferat cœlo. Occuluit, tonitruque, et fulgure terruit Urbem. 819. Pressos temone pro, junctos currui. Pro curru posuit temonem, qui et premit equos et ab iis premitur. Ita melius puto, quam cum Gronovio in Diatrib. Stat. p. 401. emendare, prensos temone, (atque ita postea in uno MS. Moreti reperit Burmannus,) idque dictum putare pro prensos jugo, quia temo jugum continet. Cruento, nempe e præliis. Verberis, flagelli. Increpuit, incitavit. Octo dant pronusque; Juntan. purumque, ut Horat. i. 34. 823. Reddentem-abstulit.] Factum hoc esse, quum ad Capreæ paludem exercitum lustraret, tradunt historici. Jura ibi dedisse etiam Fast. d. 1. narratur. Neque h. 1. ipse in Palatio fuisse memoratur, sed Mars ibi constitit, ut deinde e vicinia Romulum auferret. Burmannus monet, jam conjungendum cum suo, quia post Tatii mortem Quirites, id est Sabini, in ejus potestatem concesserant, et ita jam sui erant, ut antea Tatii. Ita poeta partem incolarum memorasset pro universis. Lenzius vero sic: reddebat jura populo suo, cui jam, interim, Quiritium nomen obvenerat. Olim 825 edebatur non regia, idque interpretabantur civilia, æqualia: alii legunt tunc. Quiriti. Raro hoc nomen in singulari numero reperitur. Sed et hic pro universo populo. ED. 825. Ceu plumbea funda, etc.] Eadem similitudo etiam ii. 727; sumpta e Lucretio, vi. 177: Plumbea vero Glans etiam longo cursu volvenda liquescit; ita et Virgilius, Æn. ix. 588. et Statius, Theb. x. 528. Falsum tamen est, glandes, globulos, plumbeas in cursu intabescere, id est liquescere. Argent. dat incandescere. 827. Pulvinaribus altis, dignior, qui conviviis Deorum interesset ; quod signum divinitatis; vide ad vi. 173. Pulvinaria, lecti Deorum in templo positi; hinc et lecti cœlestes: Rodius contra pulvinaria interpretatur sacellum. Trabeati forma Q. Hæc lucem accipiunt ex Fast. ii. 503 sq: Pulcher et humano major, trabeaque decorus, Romulus in media visus adesse via. Nempe trabea priscorum regum Romanorum habitus; Plinius, ix. 39: ita succinctus trabea Picus apud Virg. vii. 188. 829-851. Altera metamorphosis, 830 835 Irin ad Hersiliam descendere limite curvo Hersiliæ in Horam. Amitti simpliciter dicuntur, tanquam verbo proprio, cognati et proximi morientes; vide ad Plinium, IV. Ep. ii. 1. Pro Hersiliam (quod legitur in Regiis codicibus) nonnulli Hersilien. Vacuæ, viduæ, quod ex interpretatione habent MSS. Junii, Sprotii et unus Basil. Etiam vacua domus, quum alter conjugum morte ablatus; Livius, i. 46. 834. Vir et Quirinus sibi opponuntur quia hoc Dei notionem involvit; Florus, i. 1. Quirinum in cælo vocari placitum Diis. Solebant autem consecratis nova nomina dari, ut Leucotheæ et Palæmoni, iv. 541. Conf. Lactantius, Firm. i. 21. Pro colle Quirino, plerique (et Regii codices) 839 colle Quirini; vide Bentleium ad Horat. i. Od. 2. Templum Romulo positum in colle Quirino. Templis et sepulcris addi fere solebant luci. 841. Nec (et non)-et passim. Ut non promptum est-ita liquet. Cœlum accepisse fatebor. Mos eorum, qui felicitatis cumulum adipiscuntur: similiter Deorum vitam nancisci et alia; Cic. Attic. ii. 1. digito se cœlum putant attingere; Horatius, i. Od. 1. sublimi feriam vertice sidera. Lenz. hoc refert ad Romulum inter cœlicolas receptum. Prius melius placet, quippe simile illi v. 556. vitamque fatebor accepisse. Multi autem dant cælum aspexisse futebor. Regii ambo accepisse. Hanc manibus notis Romanæ conditor urbis Excipit, et priscum pariter cum corpore nomen 850 Mutat; Horamque vocat, quæ nunc Dea juncta Quirino est. 849. Notis, quibus sæpe eam in his terris amplexus erat. Ut Herculi consecrato Hebe, sic Quirino Hora conjux data. Ennius An. i: Teque, Quirine pater, veneror, Horamque Quirini. Et Hora eadem, quæ Hebe. Nonius Marcellinus, Hora, juventutis Dea. Nempe "Opa, juventus. Itaque non sine causa Oram mutavi in Horam, quod et MSS. meliores (et Regii ambo,) Ennius, Gellius xiii. 22. Marcellinus præferunt. Horam autem esse Hersiliam transformatam Ovidius unus narrat. Juncta Quirino, quia in templo Quirini colebatur. P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON LIBER DECIMUS-QUINTUS. N. B. Argumentum hujus libri decimi quinti Metamorphoseon, relatum invenies in serie CANTERI, tom. iii. pag. 60. FAB. I. QUÆRITUR interea, qui tantæ pondera molis 1-59. Myscelos, postquam Herculis munere absolutus erat a civibus suis, in Italiam proficiscitur, ibique Crotona urbem condit, quam Pythagoras studiis suis nobilitat. Inest metamorphosis atrorum lapillorum in albos. In narranda Crotonis origine Ovidius alios auctores secutus est, ac nos habemus. Qui recte ab Heins. ex Oxon. MS. receptum pro, quis. Ita enim quærere est circumspicere, quod curæ Romanorum multo melius convenit, quam altero sensu, Quæritur quis. Regii nostri ambo, ut omnes alii præter Oxoniensem, habent quis; sed probanda est emendatio Heinsii : eodem sensu Terentius, Eun. iv. 7. Quærere qui respondeat. Graviter autem expressit regni curas, qui tantæ pondera, etc. quanquam tenuis adhuc tunc temporis res Romana. Similiter duces belli molem sustinere dicuntur. 3. Imperio clarum.] Sixi codex imperio Latio. Clarum, inclytum justitia et religione, consultissimum omnis divini et humani juris. Livius, i. 18. Satis habet, qui acquiescit in aliqua re; vide Cortium ad Sallustium Jug. xxxi. 20. Describitur ingenium excellens, quod sapere studet supra tardos populares. Sabinæ gentis ritus, disciplinam sacram et civilem Sabinorum, quam tetricam et tristem vocat Livius d. 1. Capax a vasis amplioribus ad animum, ingenium, translatum. Majora, scitu digniora et graviora. Concipit, scire studet. Frequenter, sed vario sensu, Noster hoc verbo utitur. Requirit, cognoscere cupit, que sit rerum natura, philosophiam Græcam, quæ versabatur in rerum natura explicanda. |