Imatges de pàgina
PDF

Paucaque laudatæ dedit oscula, qualia nunquam Vera dedisset anus ; glebaque incurva resedit,

[merged small][ocr errors]

Ulmus erat contra spatiosa tumentibus uvis;
Quam socia postquam pariter cum vite probavit,
At si staret, ait, cælebs sine palmite truncus,
Nil præter frondes, quare peteretur, haberet.
Hæc quoque, quæ juncta vitis requiescit in ulmo,

[merged small][ocr errors]

Tu tamen exemplo non tangeris arboris hujus; Concubitusque fugis, nec te conjungere curas, Atque utinam velles! Helene non pluribus esset

[merged small][ocr errors]

Prælia, nec conjux timidis audacis Ulixei.
Nunc quoque, quum fugias averserisque petentes,
Mille proci cupiunt, et Semideique, Deique,
Et quæcunque tenent Albanos numina montes.
Sed tu, si sapies, si te bene jungere, anumque 675
Hanc audire voles, quæ te plus omnibus illis,

Plus, quam credis, amo;

vulgares rejice tædas,

Vertumnumque tori socium tibi delige: pro quo

Quidam addunt duos versus, Omnibus
et Nymphis, quas continet Albula ripis.
Salve virginei flos illibute pudoris.
Qualia nunquam, etc. cf. ii. 431.
661. Spatiosa, patula et abundans
uvis. Commode et egregie vitium ulmis
adjunctarum exemplo utitur in com-
mendando Pomonæ conjugio. Com-
parari enim solebat illa adjunctio cum
conjugio ; hinc ulmi caelibes, s. viduae
dicuntur maritari, aut vite dota, i, et
vites nubunt ulmis, fiuntque earum
conjuges aut sociae ; vid. Heinsius. Re-
quiescit, nempe claviculis suis com-
plexa ulmum. Terræ acclinata ja-

ceret. Cicero, Sen. 15. ad terram fer-
tur, nisi fulta sit.
670. Helenes procorum nomina ha-
bet Hyginus, fab. 81 : vid. idem, fab.
126. de Penelopes procis. Quæ Lap.
movit Prælia, Hippodame, de qua xii.
210 sqq. Olim edebatur, timidi aut
audacis ; sed Heinsius ex MS. Bar-
berin. recepit timidis, h. audacis in ti-
midos, ut x. 544. fortis fugacibus esto.
Codices ambo Regii timidi aut auda-
cis, quod explicari deberet, timidi in
pugna, audacis in struendis insidiis ;
sed bona est emendatio.

Me quoque pignus habe: neque enim sibi notior
ille est, 679
Quam mihi: nec toto passim vagus errat in orbe.
Hæc loca sola colit: nec, uti pars magna procorum,
Quam modo vidit, amat: tu primus, et ultimus illi
Ardor eris; solique suos tibi devovet annos. 683
Adde, quod est juvenis, quod naturale decoris
Munus habet: formasque apte fingetur in omnes;
Et, quod erit jussus, jubeas licet omnia, fiet.
Quid, quod amatis idem ? quod, quæ tibi poma
coluntur, 687
Primus habet, lætaque tenet tua munera dextra!
Sed neque jam fœtus desiderat arbore demptos,
Nec, quas hortus alit, cum succis mitibus herbas,
Nec quidquam, nisi te: miserere ardentis: et ip-
Qui petit, ore meo præsentem crede precari: [sum,
Ultoresque Deos, et pectora dura perosam 693
Idalien, memoremque time Rhamnusidis iram.
Quoque magis timeas, etenim mihi multa vetustas
Scire dedit, tota referam notissima Cypro
Facta, quibus flecti facile, et mitescere possis.
Viderat a veteris generosam sanguine Teucri

681. Hæc loca sola.] MSS. fere omnes, Harc, aut Nec loca magna ; sed Vivianus ex suis loca sola, quod etiam in uno suo repertum recepit Heinsius. Codex Regius A. Hæc loca magna ; codex B. Nec loca magna. Devovet, vovet.

684. Juvenis.] Ita pingi et fingi solebat, cinctus corona e frondibus viridibus, tenensque cornu copiæ. Quod naturale, etc. quod natura eum fecit decorum. Formasque apte, etc. Tibullus, IV. ii. 14. de Vertumno, Mille habet ornatus, mille decenter habet.

687. Quæ tibi poma coluntur, etc.] Fructuum primitiæ solebant Wettumno dari ; Propertius, d. l. ver. ll. quia vertentis fructum præcepimus anni ; et ver. 13. Prima mihi variat liventibus uva racemis. 694. Idalie dicta Venus ab Idalio, monte Cypri ; et Idalium quidquid Veneri sacrum aut gratum. De Rhammuside vide ad iii. 406. 695. Multa vetustas, longa ætas. Dedit scire, ut iii. 338; Græco more. 698. Viderat a veteris, etc.] Hanc fabulam sub Arceophontis et Arsinoes

Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus;

Viderat, et totis perceperat ossibus æstum:

700

Luctatusque diu, postquam ratione furorem
Vincere non potuit, supplex ad limina venit;
Et modo nutrici miserum confessus amorem,
Ne sibi dura foret, per spes oravit alumnæ :
Et modo de multis blanditus cuique ministris 705
Sollicita petiit propensum voce favorem.
Sæpe ferenda dedit blandis sua verba tabellis:
Interdum madidas lacrimarum rore coronas
Postibus intendit, posuitque in limine duro

[merged small][ocr errors]

Surdior illa freto surgente, cadentibus Hædis,
Durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,

nominibus refert Anton. Liberalis,
Met. 39. apte h. 1. adhibita, quia et
vim movendi et metamorphosin habet.
Reges Cypri originem ducebant a Te-
lamonio Teucro, qui exciso Ilio huc
migravit atque Salamina urbem, (ubi
hæc res gesta ; vide ver. 760.) condi-
dit. Conditores autem urbium genti-
umve solent fere a poetis veteres, an-
tiqui, prisci vocari. A sanguine, quoad
sanguinem. Perceperat. Unus Heinsii
præceperat ; sed mira non videbitur
varietas, quum noveris quam parvum
sit discrimen inter syllabas per et prae,
in scriptis libris. Luctatusque diu, etc.
Versum similem habes, lib. vii. 10.
704. Per spes—alumnæ.] Heinsius
Putat, per spes alumnas, ut xiii. 375.
spes socias.
708. Interdum madidas, etc.] Facit
hæc ex ineptis moribus amantium,
foribus exclusorum. Ii enim coronas
de capite demptas postibus intendebant
(pro vulgari, innectere, suspendere.
Exquisite Virg. Æn. iv. 506. Intendit
locum sertis ;) Lucretius, iv. 1171 ;
Propertius, I. xvi. 7. Non modo co-

ronas, sed januas etiam ipsas lucrimarum rore irrigabant; Martial. x. Epigr. 13. In nuda humo aut duro limine (cui suaviter opponitur molle latus) jacebant; Propertius, III. xiii. 16; Noster Art. Am. ii. 238. Stulte etiam januis vel preces adhibebant, vel convicia faciebant, eique imbrium verbera Jovisque fulmina imprecabantur; Tibul. I. ii. 6 sqq. Tristis sera, ut janua difficilis apud Tibullum, d. l.

711. Surdior freto. De hoc proverbio vide Heinsium ad h. 1. Surgens fluctibus. Cadere de occasu siderum. Haedi duæ stellæ, quas manu tenet Auriga supra Tauri cornua, quarum et ortus et occasus gravissimas excitant tempestates; Theocrit. Id. vii. 53. Ferrum Noricum erat præstantissimum; Plinius, xxxiv. 14; hinc Noricus ensis Horat. I. Od. xvi. 9: erat autem Noricum Illyrici pars. Sari radices ex Lucretio, ii. 102. Pro viva radice tenetur, olim (ut est in nostris codicibus Regiis) edebatur vivum ralice tenetur: et saepe viva sara, ut vii. 204.

Et saxo, quod adhuc viva radice tenetur;
Spernit, et irridet, factisque immitibus addit 714
Verba superba ferox; et spe quoque fraudat aman-
Non tulit impatiens longi tormenta doloris [tem.
Iphis, et ante fores hæc verba novissima dixit:
“ Vincis, Anaxarete: neque erunt tibi tædia tan-
Ulla ferenda mei: lætos molire triumphos, [dem
Et Pæana voca, nitidaque incingere lauro. 720
Vincis enim, moriorque libens; age, ferrea, gaude.
Certe aliquid laudare mei cogeris, eritque
Quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum.
Non tamen ante tui curam cessisse memento, 724
Quam vitam ; geminaque simul mihi luce caren-
Nec tibi Fama mei ventura est nuntia leti: [dum.
Ipse ego, ne dubites, adero, præsensque videbor,
Corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
Si tamen, o Superi, mortalia fata videtis,
Este mei memores: nihil ultra lingua precari 730
Sustinet: et longo facite ut memoremur in ævo;
Et, quæ dempsistis vitæ, date tempora famæ.”
Dixit; et ad postes ornatos sæpe coronis,
Humentes oculos, et pallida brachia tendens,
Quum foribus laquei religaret vincula summi; 735

[ocr errors][merged small]

Hæc tibi serta placent, crudelis, et impia?” dixit; Inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam; Atque onus infelix elisa fauce pependit. 738 Icta pedum motu trepidantum ut multa gementem Visa dedisse sonum est, adapertaque janua factum Prodidit ; exclamant famuli; frustraque levatum, Nam pater occiderat, referunt ad limina matris. Accipit illa sinu, complexaque frigida nati Membra sui, postquam miserarum verba parentum Edidit, et matrum miserarum facta peregit, 745

Funera ducebat mediam lacrimosa per urbem,
Luridaque arsuro portabat membra feretro.
Forte viæ vicina domus, qua flebilis ibat
Pompa, fuit; duræque sonus plangoris ad aures
Venit Anaxaretes, quam jam Deus ultor agebat. 750
Mota tamen, “Videamus,” ait, ** miserabile funus;”

mi bene additum. Sed quum MSS.
omnes, præter duos, habeant summis,
id fortasse præferendum. Certe etiam
supra x. 379. Zona summo de poste
recincta. Regii ambo summis.
739. Trepiduntum ingratam quidem,
sed fidelem imaginem subjicit sensi-
bus. Sed in sequentibus magna est
lectionum discrepantia. Quum ge-
fnentem e cod. suo notâsset Politianus,
id recepit Heinsius; ita multa dictum
est pro multum.
744. Miserarum verba parentum.]
Ita legitur in ambobus Regiis codici-
bus; ex tribus autem Burmannus in-
vexerat miserorum ; quia vices patris
defuncti agebat ; Burmannum Gieri-
gius erat secutus: ego veterem lectio-
nem revoco: concedatur enim fuisse
verba propria patribus filium lugenti-
bus, hujusque funera ducentibus, alia-
que propria matribus; mater vidua et
patris defuncti vices agens, verba, quæ
hic edidisset vivus, non edebat, sed

certe verba sexui suo propria. Bene igitur miserarum Mitscherl. nuper revocavit. Ducebat—portabat. Regii nostri cum quibusdam ab Heinsio nominatis habent ducuntur—portantur, quod is improbat, quia ducit funus aut eaequius proprie quæ prima est in pompa funeris; sed deinde omnino pro efferre funus ponitur: et portare nati corpus ad rogum mater dicitur etiam Heroid. xv. 115. Lacrimosa, lacrimis digna. Arsuro pro, arsura membra; etiam Tibullus, I. i. 61. Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto. 748. Viae—qua—ibat.] Prima editio Aldina quam ; eodem modo apud Propertium, iii. 15. Heinsius vult legi Scironis medias his licet ire vias, pro vulg. media via. Agebat plus est, quam habebat, quod præferunt prior Gronovian. et tres alii MSS. Et proprie illud adhibetur de impulsu Deorum, Furiarum, furoris, etc.

« AnteriorContinua »