Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Unde tenet nomen: non silvas illa, nec amnes;
Rus amat, et ramos, felicia poma ferentes.
Nec jaculo gravis est, sed adunca dextera falce;
Qua modo luxuriem premit, et spatiantia passim
Brachia compescit: fissa modo cortice virgam 630
Inserit, et succos alieno præbet alumno.
Nec patitur sentire sitim; bibulæque recurvas
Radicis fibras labentibus irrigat undis. [pido.
Hic amor, hoc studium: Veneris quoque nulla cu-
Vim tamen agrestum metuens, pomaria claudit
Intus; et accessus prohibet refugitque viriles. 636
Quid non et Satyri, saltatibus apta juventus,
Fecere, et pinu præcincti cornua Panes,
Silvanusque, suis semper juvenilior annis,
Quique Deus fures vel falce, vel inguine terret, 640
Ut poterentur ea? sed enim superabat amando
Hos quoque Vertumnus; neque erat felicior illis.

628. Gravis, gravata. Falr, culter vinitorum curvus ad amputandas frondes. Nec jaculo gravis, etc. Nec dextra Pomona jaculum gestat; sed falcem, qua luxuriantes ramos recidat. Premere, eleganter pro, resecare, amputare, etiam Virg. Georg. i. 157. Luxuriem, ramos longiores, nimis se extendentes et succis fraudantes arborem. Iidem rami brachia spatiantia, luxuriose excrescentia, ut iv. 364. spatiantes ala. Passim est, in omnes partes; Virgil. Georg. ii. 370. ramos compesce fluentes; Horatius, Epod. ii. 13. Inutiles falce ramos amputans.

630. Venuste insitionem et irrigationem describit; cf. Virg. Georg. ii. 73-82. Alieno alumno; surculo ex alia arbore in aliam translato. Labentes unde centies apud poetas dicuntur rivi: sine causa igitur Heins. suadebat vel lactantibus, vel VOL. IV.

lambentibus. Etiam Burmanni conject. lætantibus, i. e. fœcundantibus, carere poteramus.

635. Agrestum, nempe Deorum, quales mox nominantur.

638. Pinu præcineti; i. 699. Silvanusque. Vulgo (et in codice Regio B.) Silenusque. Sileno, Bacchi comiti nullus hic locus: at Silvanus erat Deus agrestis et Latinus, qui semper senex in antiquis monumentis exhibetur. Sed ille juvenilior suis annis, magis amoribus deditus, quam a sene expectes. De inguine Priapi vide ad

ix. 344.

642. Hos quoque Vertumnus, etc.] Sequitur locus classicus de Vertumno, quocum cf. Propert. iv. 2. Quum olim esset symbolum anni vicissitudinum, poetæ inde fecerunt Deum, qui posset in omnes verti formas, unde et Vertumnus dictus sit. Propertius, ver.

3 G

650

O quoties habitu duri messoris aristas
Corbe tulit; verique fuit messoris imago!
Tempora sæpe gerens fœno religata recenti, 645
Desectum poterat gramen versâsse videri.
Sæpe manu stimulos rigida portabat, ut illum
Jurares fessos modo disjunxisse juvencos.
Falce data frondator erat, vitisque putator :
Induerat scalas, lecturum poma putares:
Miles erat gladio, piscator arundine sumpta.
Denique per multas aditum sibi sæpe figuras
Repperit, ut caperet spectatæ gaudia formæ.
Ille etiam picta redimitus tempora mitra,
Innitens baculo, positis ad tempora canis,
Assimulavit anum, cultosque intravit in hortos,
Pomaque mirata est; Tantoque potentior! inquit,

[ocr errors]

42: "At mihi, quod formas unus ver-
tebar in omnes, Nomen ab eventu
patria lingua dedit;" et ver. 21:
"Opportuna mea est cunctis natura
figuris: In quamcunque voies verte,
decorus ero.'
"" Mille ornatus varias
istas figuras vocat Tibullus, IV. ii. 14.
Hinc pendet locus sequens.

643. Duri omnes rustici, messores imprimis, quia æstum facile perferunt. Laudat Burmannus ex Horatio, Epod. 3. dura messorum ilia. Imago messoris, similis messori; Propertius, Corbis in imposito pondere messor eram.

645. Tempora sæpe gerens, etc.] Propertius, ver. 25: "Da falcem, et torto frontem mihi comprime fœno: Jurabis nostra gramina secta manu." De stimulis ad ii. 127.

649. Frondator erat.] Unus Heinsii et unus Basileens. falcator erat; non male, et Nostri ingenio convenire videtur appositio Falce data falcator erat. Induerat. Thysii liber induitur, Græcismo usitato. Induerat

655

scalas, incedebat capite per gradus scalarum inserto.

651. Miles erat gladio.] Propertius, ver. 27: "Arma tuli quondam, et memini, laudabar in illis."

653. Spectate.] Quidam (non Regii codices) habent sperate; sed spectari proprie dicuntur puellæ, earumque

formæ.

654. Picta vel acu, vel radio, vel variegata.

657. Tantoque potentior; multi peritior; ita et codex Regius A; sed et potentior habet pro varia lectione. Hoc Ovidianum esse sciunt, qui ea voce auctorem frequentissime uti meminerunt. Pro tanto idem codex A. cunctis. Tanto potentior solennis et elegans laudandi formula, ut tanto major, tanto melior, tanto felicior; Seneca, de Tranq. Anim. cap. 15: "Laudemus toties dignum laudibus et dicamus: tanto fortior, tanto felicior!" Potentior pomorum copia, quibus olim maxime censebantur divitiæ.

660

666

Paucaque laudatæ dedit oscula, qualia nunquam
Vera dedisset anus; glebaque incurva resedit,
Suspiciens pandos autumni pondere ramos.
Ulmus erat contra spatiosa tumentibus uvis;
Quam socia postquam pariter cum vite probavit,
At si staret, ait, cælebs sine palmite truncus,
Nil præter frondes, quare peteretur, haberet.
Hæc quoque, quæ juncta vitis requiescit in ulmo,
Si non nupta foret, terræ acclinata jaceret.
Tu tamen exemplo non tangeris arboris hujus ;
Concubitusque fugis, nec te conjungere curas,
Atque utinam velles! Helene non pluribus esset
Sollicitata procis, nec quæ Lapitheïa movit
Prælia, nec conjux timidis audacis Ulixei.
Nunc quoque, quum fugias averserisque petentes,
Mille proci cupiunt, et Semideique, Deique,
Et quæcunque tenent Albanos numina montes.
Sed tu, si sapies, si te bene jungere, anumque 675
Hanc audire voles, quæ te plus omnibus illis,
Plus, quam credis, amo; vulgares rejice tædas,
Vertumnumque tori socium tibi delige: pro quo

Quidam addunt duos versus, Omnibus
et Nymphis, quas continet Albula ripis.
Salve virginei flos illibate pudoris.
Qualia nunquam, etc. cf. ii. 431.

661. Spatiosa, patula et abundans uvis. Commode et egregie vitium ulmis adjunctarum exemplo utitur in commendando Pomonæ conjugio. Comparari enim solebat illa adjunctio cum conjugio; hinc ulmi calibes, s. viduæ dicuntur maritari, aut vite dotari, et vites nubunt ulmis, fiuntque earum conjuges aut socia; vid. Heinsius. Requiescit, nempe claviculis suis complexa ulmum. Terre acclinata ja

670

ceret. Cicero, Sen. 15. ad terram fertur, nisi fulta sit.

670. Helenes procorum nomina habet Hyginus, fab. 81: vid. idem, fab. 126. de Penelopes procis. Quæ Lap. movit Pralia, Hippodame, de qua xii. 210 sqq. Olim edebatur, timidi aut audacis; sed Heinsius ex MS. Barberin. recepit timidis, h. audacis in timidos, ut x. 544. fortis fugacibus esto. Codices ambo Regii timidi aut audacis, quod explicari deberet, timidi in pugna, audacis in struendis insidiis ; sed bona est emendatio.

Me quoque pignus habe: neque enim sibi notior

ille est,

679

Quam mihi: nec toto passim vagus errat in orbe.
Hæc loca sola colit: nec, uti pars magna procorum,
Quam modo vidit, amat: tu primus, et ultimus illi
Ardor eris; solique suos tibi devovet annos. 683
Adde, quod est juvenis, quod naturale decoris
Munus habet: formasque apte fingetur in omnes;
Et, quod erit jussus, jubeas licet omnia, fiet.
Quid, quod amatis idem? quod, quæ tibi poma
coluntur,
687
Primus habet, lætaque tenet tua munera dextra?
Sed neque jam fœtus desiderat arbore demptos,
Nec, quas hortus alit, cum succis mitibus herbas,
Nec quidquam, nisi te: miserere ardentis: et ip-
Qui petit, ore meo præsentem crede precari: [sum,
Ultoresque Deos, et pectora dura perosam
Idalien, memoremque time Rhamnusidis iram.
Quoque magis timeas, etenim mihi multa vetustas
Scire dedit, tota referam notissima Cypro
Facta, quibus flecti facile, et mitescere possis.
Viderat a veteris generosam sanguine Teucri

681. Hæc loca sola.] MSS. fere omnes, Hæc, aut Nec loca magna; sed Vivianus ex suis loca sola, quod etiam in uno suo repertum recepit Heinsius. Codex Regius A. Hæc loca magna; codex B. Nec loca magna. Devovet,

vovet.

684. Juvenis.] Ita pingi et fingi solebat, cinctus corona e frondibus viridibus, tenensque cornu copiæ. Quod naturale, etc. quod natura eum fecit decorum. Formasque apte, etc. Tibullus, IV. ii. 14. de Vertumno, Mille habet ornatus, mille decenter habet.

693

687. Quæ tibi poma coluntur, etc.] Fructuum primitia solebant Vertumno dari; Propertius, d. 1. ver. 11. quia vertentis fructum præcepimus anni; et ver. 13. Prima mihi variat liventibus uva racemis.

694. Idalie dicta Venus ab Idalio, monte Cypri; et Idalium quidquid Veneri sacrum aut gratum. De Rhamnuside vide ad iii. 406.

695. Multa vetustas, longa ætas. Dedit scire, ut iii. 338; Græco more.

698. Viderat a veteris, etc.] Hanc fabulam sub Arceophontis et Arsinoës

[ocr errors]

700

Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus;
Viderat, et totis perceperat ossibus æstum :
Luctatusque diu, postquam ratione furorem
Vincere non potuit, supplex ad limina venit;
Et modo nutrici miserum confessus amorem,
Ne sibi dura foret, per spes oravit alumnæ :
Et modo de multis blanditus cuique ministris 705
Sollicita petiit propensum voce favorem.
Sæpe ferenda dedit blandis sua verba tabellis :
Interdum madidas lacrimarum rore coronas
Postibus intendit, posuitque in limine duro
Molle latus, tristique sera convicia fecit.
Surdior illa freto surgente, cadentibus Hædis,
Durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,

nominibus refert Anton. Liberalis, Met. 39. apte h. 1. adhibita, quia et vim movendi et metamorphosin habet. Reges Cypri originem ducebant a Telamonio Teucro, qui exciso Ilio huc migravit atque Salamina urbem, (ubi hæc res gesta; vide ver. 760.) condidit. Conditores autem urbium gentiumve solent fere a poetis veteres, antiqui, prisci vocari. A sanguine, quoad sanguinem. Perceperat. Unus Heinsii præceperat; sed mira non videbitur varietas, quum noveris quam parvum sit discrimen inter syllabas per et præ, in scriptis libris. Luctatusque diu, etc. Versum similem habes, lib. vii. 10.

704. Per spes-alumna.] Heinsius putat, per spes alumnas, ut xiii. 375. spes socias.

708. Interdum madidas, etc.] Facit hæc ex ineptis moribus amantium, foribus exclusorum. Ii enim coronas de capite demptas postibus intendebant (pro vulgari, innectere, suspendere. Exquisite Virg. Æn. iv. 506. Intendit locum sertis;) Lucretius, iv. 1171; Propertius, I. xvi. 7. Non modo co

710

ronas, sed januas etiam ipsas lucrimarum rore irrigabant; Martial. x. Epigr. 13. In nuda humo aut duro limine (cui suaviter opponitur molle latus) jacebant; Propertius, III. xiii. 16; Noster Art. Am. ii. 238. Stulte etiam januis vel preces adhibebant, vel convicia faciebant, eique imbrium verbera Jovisque fulmina imprecabantur; Tibul. I. ii. 6 sqq. Tristis sera, ut janua difficilis apud Tibullum, d. 1.

711. Surdior freto. De hoc proverbio vide Heinsium ad h. 1. Surgens fluctibus. Cadere de occasu siderum. Hadi duæ stellæ, quas manu tenet Auriga supra Tauri cornua, quarum et ortus et occasus gravissimas excitant tempestates; Theocrit. Id. vii. 53. Ferrum Noricum erat præstantissimum; Plinius, xxxiv. 14; hinc Noricus ensis Horat. I. Od. xvi. 9: erat autem Noricum Illyrici pars. Saxi radices ex Lucretio, ii. 102. Pro viva radice tenetur, olim (ut est in nostris codicibus Regiis) edebatur vivum radice tenetur: et sæpe viva saxa, ut vii. 204.

« AnteriorContinua »