Exsatiata domus, præter Gorgenque, nurumque 546 549 tectis, Cecropida; nec te committe rapacibus undis. Ferre trabes solidas, obliquaque volvere magno Murmure saxa solent: vidi contermina ripæ Cum gregibus stabula alta trahi; nec fortibus illic sunt a veteribus. Collegit illa omnia Begerus in libro, Meleagrides et Ætolia er numismate, inspersis marmoribus quibusdam. 546-610. Origo insularum, quas Achelous fecerat, Echinadum et Perimeles. Ac Echinades quidem insulæ asperæ et incultæ, unde et iis nomen inditum, non longe aberant ab ostio Acheloi: Strabo, lib. x. p. 453; Thucydides, II. p. 171; et ab Acheloi alluvione natæ credebantur: Plinius, ii. 85; Dionys. Perieg. ver. 433 sqq. Causam, cur non cohæreant cum terra continente, Pausanias, Arcad. p. 647. reddit hanc: quum Etolia, pulsis Ætolis, inculta jaceret, Acheloum desiisse limum et sordes advehere, quibus Echinades annecterentur terræ continenti. Sed apud mythicos Achelous, iratus ideo, quod a nymphis posthaberetur Diis rusticis, eas efficit; et sic hæc fabula commode annectitur superiori, in qua Diana similem ob causam irascebatur. Sociati pars laboris; pars virilis laboris. Nondum dimittit Thesea, sed plures rebus ejus fabulas annectit, quanquam non satis 548. Clausit; vide ad vi. 572. De tectis fluviorum vide ad i. 574. Acheloi tectum internum ipse mox describit. Succedunt tectis, qui eo devertunt. Suavis est hæc et invitatio et inde orta sermocinatio, quæ pertinet ad lib. ix Metam. 96. ubi hospites discedunt, non expectata fluminis pace. 551. Ferre trabes, etc.] In fluminis tumentis descriptione Nostro præiverunt Lucretius, i. 182. 290; Virg. Æn. ii. 305-7. et 496 sqq. Apta hæc ad deterrendum. Vidi; confer v. 569. Stabula alta trahi; confer v. 627: pro trahi, sic Veteres rupi; at trahi exquisitius, et bene de fluviis rapacibus. Etiam Virgilius, dicto loco, cum stabulis armenta trahit. Nec fortibus, etc. ut i. 305. Profuit armentis, nec equis velocibus esse: 554 Multa quoque hic torrens, nivibus de monte soluCorpora turbineo juvenilia vortice mersit. [tis, 561 Tutior est requies, solito dum flumina currant Limite, dum tenues capiat suus alveus undas." Annuit Ægides: Utarque, Acheloe, domoque, Consilioque tuo," respondit; et usus utroque est. Pumice multicavo, nec levibus atria tophis Structa subit: molli tellus erat humida musco; Summa lacunabant alterno murice concha. Jamque duas lucis partes Hyperione menso, Discubuere toris Theseus comitesque laborum : Hac Ixionides, illa Træzenius heros 556. Turbineo vortice; in modum turbinis se volvente. Solito dum limite currant ; dum intra ripas, aquis imminutis, se recipiant. 558. Suus, iis a natura assignatus. Tenuis, exigua. 561. Multicavo.] Cumulavit Ovidius in hac fabula vocabula nova. Ex eo genere paulo ante erat turbineus: hic habemus multicavus, et mox, lacunare, facere lacunar: quod verbum fuit ignotum librariis, nam omnes Codices habent lacus nabant, aut lacu nabant. Regius noster A. lacus nabant; Codex B, uno verbo, lacunabant. Lacunar, párvwpa, tectum, in quo cælati erant loculi, qui lacuum similitudinem habebant, quos laquei, id est, margines eminentiores cingebant, unde idem et laquear dicitur. Beatorum quidem hominum lacunaria ornata erant eburno, auro, gemmis adeo (videatur Plutarchus, Apophth. Lac. xii. n. 94;) sed fluvii ornamenta sunt conchæ et murices. Paulo ante nec levibus, asperis. De pumice et tophis vide ad iii. 160. In Cyrenes thalamo Virgilius, Georg. iv. 374. pendentia pumice tecta. VOL. IV. 566 564. Metiri poetis est medium transire, percurrere. Igitur Sol metitur cœlum, hoc loco, lucem, sive diem. Duas partes; horam diei nonam designat, qua etiam apud Romanos cœnæ initium. Discumbere et toris et super toris dixit Virgilius, Æn. i. 700, 708. Ixionides, Pirithous, ver. 403. Træzenius heros non est, ut Rode putabat, Theseus, sed Lelex, qui supra, versu 312. Narycius vocatur. Lenzio videtur a Locrensibus Trazenas migrâsse. E versu 622 videmus, eum jam olim vixisse apud Pittheum, Træzeniorum regem. Forte Trazen, Pitthei frater, cujus e filia Æthra nepos Theseus (Pausanias, p. 182 sqq.) fuit ejus pater. Sic Thesea genere proxime attingebat, eumque comitabatur redeuntem. Hi tres in uno toro accubuere ita, ut Theseus medium locum tene Parte Lelex, raris jam sparsus tempora canis ; Quosque alios parili fuerat dignatus honore Amnis Acarnanum, lætissimus hospite tanto. Protinus appositas nudæ vestigia Nymphæ Instruxere epulis mensas; dapibusque remotis, In 570 gemma posuere merum: tum maximus heros, Equora prospiciens oculis subjecta, "Quis," inquit, "Ille locus?" digitoque ostendit, et, "insula nomen Quod gerat illa, doce; quanquam non una videtur.” Amnis ad hæc, "Non est," inquit, "quod cerni mus, unum; 576 Quinque jacent terræ: spatium discrimina fallit. Quoque minus spretæ factum mirere Dianæ, [cos Naïdes hæ fuerant; quæ quum bis quinque juvenMactâssent, rurisque Deos ad sacra vocâssent, Immemores nostri festas duxere choreas. [quam, Intumui, quantusque feror, quum plurimus, unTantus eram; pariterque animis immanis et undis, A silvis silvas, et ab arvis arva revelli; 570. Protinus appositas.] Et mensæ et epulæ dicuntur apponi. Vide Burmannum. Vestigia, pedes: nudi vestigia, yvμvóπodeç. Erat autem ávvπodnoía reverentiæ signum. Vide Spanhem. ad Callimachi hymnum ad Cer. 125. Et de hoc ministerio vide ad ix. 89. Posuere, apposuere mensam secundam, in qua merum in gemma, poculis gemmeis, seu crystallinis. Virg. Georg. ii. 506. ut gemma bibat. Similiter autem in Cyrenes thalamo Nymphæ ministrant, Georg. iv. 378. 577. Spatium discrimina fallit, elegans locutio, quæ non debebat tentari; longa distantia facit, ut discrimina non animadvertantur, ut non discretæ, sed una insula esse videatur. Supra, vi. 60; et Horat. II. Sat. ii. 12. studio fallente laborem. 580. Ad sacra vocâssent; vide ad versum 265: Horatius, I. Od. xxx. 2. vocans ture te multo Glycera. Hæc est evocatio Deorum. Immemores nostri. Solebat Achelous aris coli a Græcis; Pausanias, Att. p. 84 et 98. Choreas. In sacris Veterum solennis saltatio cum cantu. Itaque hoc loco chorea pro toto sacrificio. Ducere choreas primum de præsule, deinde omnino de saltantibus. Illud intumui graviter exaggerat, quantusque-revelli. Feruntur fluvii, quum rapidi sunt; Burmannus: ferri enim sæpe impetum et vim declarat. Animis, ira. Cumque loco Nymphas, memores tum denique nostri, 585 In freta provolvi: fluctus nosterque marisque recessit Insula grata mihi: Perimelen navita dicit. 590 585. Memores tum denique nostri; tum demum intellexerunt, quem per ludibrium de Diis agrestibus inhonoratum præteriissent. Provolvi; Balliol. et Thuan. pervolvi; Menardi, devolvi, quod rapiditati convenientius Burmannus putabat. Regii nostri, provolvi. Virgilius, Æn. x. 555. truncum provolvens. Continuam, continentem terram, diduxit, divisit, distraxit. 589. Recessisse eleganter dicuntur quæ longius remota sunt. Secundum Apollodorum, I. vii. 3. Perimede (non Perimele) uxor Acheloi, quæ ei Hippodamanta et Orestem peperit. Navita dicit; conf. ix. 228. 593. Parituræ, pro perituræ (quod habent quidem Regii nostri ambo) ex uno Leidensi et altero Twisdenio dedit Heinsius: viderint periti. 594. O proxima calo, etc.] Confer 600 cum hoc loco, iv. 532. ubi similes ad Neptunum preces: O numen aquarum, Proxima cui cælo cessit, Neptune, potes tas. 597. Huc ades, etc.] Ego versum Huc ades, etc. ineptum adeoque tollendum censeo. Regius noster A. respuit versus quinque 596-600; quos manus secunda margini inscripsit, una cum versu certe rejiciendo Cui quondam, etc. Hunc autem posuit post versum Debuit illius, etc.: ea transpositione glossator manifestam dedit sui imperitiam, junctis duobus versibus qui haberent insulsam repetitionem vocabul. feritate paterna. Etiamsi Codex B eosdem quinque versus uncis incluserit, tanquam præsente nota suspicionis signatos, non video tamen cur rejiciantur, quum sententiæ omnino eos repugnare dici non possit. Affer opem; mersæque, precor, feritate paterna 606 VI. Amnis ab his tacuit: factum mirabile cuncMoverat: irridet credentes; utque Deorum [tos 603. Hunc quoque complectar; Burmannus mallet Sic quoque, sine causa. Heinsius qui hanc ex vetustioribus invexit, explicabat, postquam in insulam erit conversa. Complectar, undis meis alluam. Movit-concussitque, etc. instar Jovis, i. 179. Movit caput, idem quod, annuit preci bus. 605. Extimuit Nymphe, etc.] Heinsio hic versus et tres sequentes delendi videntur aut saltem duo 609 et 610 (vide infra notam 608,) ne bis idem dicatur. Burmannus admonet 604, 605 et 606 abesse a Francofurtensi, et duos sequentes fuisse margini ascriptos. Tangebam; Ambrosianus et unus Mediceus, mulcebam, quod amanti aptius judicat Burmannus. Immo tam periculoso tempore, tangebat potius amplexu pectora. 608. Conduntur et ea, quæ in aliam formam transeunt; vide ad ix. 389. Equidem arbitror, versus 609 et 610 Dum loquor-membris esse resecandos; nam priores quatuor multo elegantiores sunt. Quod duo ex iis absunt a Francofurtensi Codice, et sqq. duo in margine ascripti, id nihil in hac causa decernit; potuerunt aut a festinante librario omitti, aut ab eo, qui postremos versus genuinos putaret, ut ego sentio. 611-724. Philemon et Baucis.] Ut Menecrates Xanthius Lyciacas fabulas collegerat, unde vi. 313 sqq. una repetita est, sic alius scriptor potuit Phrygias tractare, quarum pars hæc nostra est. Eam vero Ovidius copiosissime suavissimeque exornavit. Ruhnkenius ad Callimachi fragmenta, p. 580. eum suspicatur multa ex Callimachi Hecala mutuatum esse, quæ et ipsa fuerat anus paupercula, sed hospitalitate insignis. Hyriei fabula huic nostræ similis narratur Fast. v. 499 sqq. Ab his, post hæc. Factum, ut versu 578 et 726: non igitur erat, cur Heinsius fatum suaderet. Regii nostri, factum. Moverat, admiratione et metu Deorum impleverat. Spretor Deorum erat ad exemplum Ixionis patris et Phlegyæ avi. Et talis etiam mentis feror, mente feroci, esse solet. Ut ponitur, quum causa rei ex moribus alicujus repetitur. Ixione natus; Ixionis filius ex Centaurorum genere, qui Superum contemptores inducuntur a poetis ut et Cyclopes. Si dant; si eos putas dare posse. |