Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Admonitu quanquam luctus renovantur amaro, Perpetiar memorare tamen: postquam alta cre466

mata est

Ilion, et Danaas paverunt Pergama flammas,
Naryciusque heros, a virgine virgine rapta,
Quam meruit solus pœnam digessit in omnes;
Spargimur, et ventis inimica per æquora rapti, 470
Fulmina, noctem, imbres, iram cœlique marisque
Perpetimur Danai, cumulumque Capharea cladis.
Neve morer referens tristes ex ordine casus,
Græcia tum potuit Priamo quoque flenda videri.
Me tamen armiferæ servatum cura Minervæ 475
Fluctibus eripuit: patriis sed rursus ab Argis

perpetiar memorare, quanquam luctus renovantur admonitu amaro. Quia quanquam præpositum, propterea in altero membro tamen additum, ut semper apud Latinos. Alta; vide ad xiii. 197. Calamitates, quas passa est classis Græcorum a Troja redeuntium, Minervæ tribuunt veteres; Homerus, Od. r. 135; Euripides, Troad. 65; Virgilius, xi. 259. Irritaverant autem iram Minervæ, non modo Palladio erepto, sed etiam eo, quod Ajax Oilei Narycius (a Narycia, Locridis urbe, in qua natus erat, dictus;) virginem Cassandram a virgine, e templo Minervæ, rapuerat; Virg. Æn. ii. 403 : ita hoc facto panum digessit in omnes, commisit, ut pœnam ab omnibus sumeret Minerva.

471. Noctem, tenebras. CumulumPost horrendam tempestaque, etc. tem, naufragium adeo facimus ad Capharea. Caphareus, aut e dialecto Ionica Caphereus, promontorium Eubææ, latentibus saxis et vorticibus infame; Virgilius, ver. 259. triste Minerva Sidus, et Euboica cautes, ultorque Caphareus.

474. Græcia tum potuit, etc.] E

Virgilio, ver. 259: Vel Priamo miseranda manus. Ante eum Pacuv. "Si Priamus adesset, et ipse ejus commiseresceret." Potuit, potuisset.

475. Cura Minerva, Minerva, ut i. 48. cura Dei. Servatum fluctibus eripuit pro, e fluctibus ereptum servavit. A Troja Argos rediit Diom edes secundum Homerum, Od. r. 180: itaque quum multi MSS. (sicuti et codices Regii nostri) h. 1. 7 agris præferant patriis ab Argis, quod et Heinsio placebat, quanquam is ex aliis malebat patriis ab aris, assentiente Burmanno, illud recepimus. Sed inde rursus pellitur, fugit, cognito uxoris adulterio, quod caute admodum hic tangit. Ejus rei causam tribuit Veneri antiqui vulneris memori, quod manui ipsius in prælio inflixerat Diomedes; Homerus, II. E. 330. Virg. ver. 275: "Hæc adeo ex illo mihi jam speranda fuerunt Tempore, quum ferro cœlestia corpora demens Appetii et Veneris violavi vulnere dextram." Apud eundem ver. 270. Calydona redit, sed melius Ovid. Vide ad ver. 460. Memores, quia ipsa memor, ut sæpius vidimus.

480

Pellor; et antiquo memores de vulnere pœnas
Exigit alma Venus; tantosque per alta labores
Equora sustinui, tantos terrestribus armis,
Ut mihi felices sint illi sæpe vocati,
Quos communis hiems, importunusque Caphareus
Mersit aquis; vellemque horum pars una fuissem.
Ultima jam passi comites belloque fretoque,
Deficiunt, finemque rogant erroris at Acmon
Fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper; 485
"Quid superest, quod jam patientia vestra recuset
Ferre, viri?" dixit: "quid habet Cytherea, quod

ultra

(Velle puta) faciat? nam dum pejora timentur, Est in vota locus: sors autem ubi pessima rerum, Sub pedibus timor est, securaque summa malorum: Audiat ipsa, licet; licet, ut facit, oderit omnes Sub Diomede viros; odium tamen illius omnes Spernimus, et parvo stat magna potentia nobis." Talibus invitam Venerem Pleuronius Acmon Instimulat verbis, veteremque resuscitat iram. 495 Dicta placent paucis: numeri majoris amici

479. Terrestribus armis, cum Dauno adversus Messapios latis; confer Antonin. Liberal. 37. Communis hiems, tempestas, ver. 470 sqq. descripta, quæ pertinebat ad omnes Græcos. Votum autem hoc commune iis, qui e calamitate quadam emersi, jam cum alia conflictantur.

484. Deficiunt, animos abjiciunt. Potest deficiunt explicari, me derelinquere parant. Acmon, qui infra, ver. 494. dicitur Pleuronius a Pleurone Ætoliæ urbe, quum Venerem contemneret, in avem cycno similem fuit mutatus. Nonnulli scribunt Agmon; sed Acmon Græcum est nomen ut Cycnus,

Procne, etc. Acmon apud Virgilium non occurrit. Asper, exacerbatus.

489. In vota, votis, precibus. Sub pedibus, victus est. Secura summa malorum, securi sunt homines de summo malo, non amplius timent majus malum; sic secura vota xii. 199.

493. Et parvo stat magna, etc.] Utique e duodecim MSS. revocandum, et parvo stat tanta potentia nobis ; parum damni nobis affert potentia Veneris; vide ad x. 547: recte Heinsius ait: hoc vult, socios suos superiores esse omni Veneris insultu. Vulgo, et magno stat magna, ut in codicibus Regiis.

Acmona corripimus: cui respondere paranti
Vox pariter, vocisque via est tenuata; comæque
In plumas abeunt, plumis nova colla teguntur,
Pectoraque, et tergum: majores brachia pennas
Accipiunt, cubitique leves sinuantur in alas: 501
Magna pedum digitos pars occupat; oraque cornu
Indurata rigent, finemque in acumine ponunt.
Hunc Lycus, hunc Idas, et cum Rethenore Nyc-

teus,

Hunc miratur Abas; et dum mirantur, eandem 505
Accipiunt faciem: numerusque ex agmine major
Subvolat, et remos plausis circumsonat alis.
Si volucrum quæ sit subitarum forma requiris ;
Ut non cycnorum, sic albis proxima cycnis.

497. Respondere paranti.] Plurimi (et Regii codices) respondere volenti. Vox pariter, vocisque, etc. Virgilius, ver. 272. breviter: "Socii amissi petierunt æthera pennis, Fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum Supplicia! et scopulos lacrimosis vocibus implent." Cum nostro loco confer ii. 373. ubi et vor tenuata.

501. Sinuari exquisite de alarum curvatura. Cornu indurata rigent, fiunt cornea. Sed posuit duo verba, quibus natura cornu exprimitur. Finem in acumine ponunt, desinunt in

acumen.

505. Hunc miratur Abas Regii codices habent, ut omnes alii, præter secundum Vatican. et Francof. ex quibus Heinsius Burmannusque, et post eos Gierigius, male ediderant Hunc mirantur Abas, ut illud verbum ad præcedentia nomina simul referretur, sicut referenda sunt duo sequentia verba mirantur-accipiunt: sed maluimus cum Abate tantum conjungere verbum quod proximum antecedit, idemque verbum cum singulis aliis præcedentibus nominibus subintelliVOL. IV.

gere, explicareque hoc modo: hunc miratur Lycus, hunc miratur Idas, hunc Abas miratur. Unde lectionem codicum revocavimus. LEM. Quia modo præcessit pennas accipiunt, propterea Burm. cum tribus legeret traxerunt faciem, ut i. 412; unus Heinsii assumit faciem, ut xii. 1.

508. Volucrum subitarum.] Codices Regii, ut plurimi, volucrum dubiarum ; hoc bene refutat Heinsius, quum Venulo illas aves, quamvis cycni non essent, cycnorum tamen albitudinem referre ignoranti, dubium nasci nondum potuerat. Etiam Lycophr. d. 1. has aves Diomedeas, anatibus paulo ampliores diemque piscando in medio pelago exigentes, cum cycnis comparat; Plinius vero, x. 44. fulicarum similes esse judicat; referuntur hodie inter anseres procellarios: versantur juxta insulas Diomedeas, Apuliam contra; Plinius d. 1. "Edem (Diomedis) quotidie pleno gutture madentibus pennis perluunt atque purificant : unde origo fabulæ, Diomedis socios in earum effigies mutatos."

3 F

Vix equidem has sedes, et Iapygis arida Dauni 510 Arva gener teneo, minima cum parte meorum.

V. Hactenus nides: Venulus Calydonia regna, Peucetiosque sinus, Messapiaque arva relinquit. In quibus antra videt, quæ multa nubila silva, Et levibus guttis manantia, semicaper Pan 515 Nunc tenet; at quodam tenuerunt tempore NymAppulus has illa pastor regione fugatas

[phæ.

Terruit, et primo subita formidine movit.
Mox, ubi mens rediit, et contempsere sequentem,
Ad numerum motis pedibus duxere choreas. 520
Improbat has pastor, saltuque imitatus agresti
Addidit obscœnis convicia rustica dictis :

Nec prius obticuit, quam guttura condidit arbor.
Arbore enim succoque licet cognoscere mores;
Quippe notam linguæ baccis oleaster amaris 525
Exhibet: asperitas verborum cessit in illas.

VI. Hinc ubi legati rediere, negata ferentes

510. Arida Dauni arva, Apulia, aquarum inops: hinc pauper aquæ Daunus Horat. III. Od. xxx. 11: et male hoc loco ardua Dauni arva in octo MSS.

512. Enides, Diomedes ab avo Eneo, Ætoliæ rege, cujus urbs Calydon, hinc Daunia etiam, nova sedes Diomedis, per Calydonia regna declaratur. Pro Peucetios MSS. fere omnes diversa lectionum monstra exhibent; sed veram restituisse videtur Burmannus : nempe Dauniis vicini Peucetii et Messapii; namque Iapyx, Daunus et Peucetius, Lycaonis filii, has oras occupâsse traduntur ab Anton. Liberali,

31.

515. Levibus guttis manantia, in quibus leves, roris modo, guttæ de saxo decidunt: Fast. v. 661. vivo rorantia saxo antra.

517. Fugatas terruit, terruit, ut fugerent. Movit, conterruit.

520. Motis pedibus.] Heinsius suadet motis manibus, quia ubique fere movere aut jactare manus, brachia de saltatione, in qua manuum magis et brachiorum gestus spectabatur, quam pedum motus. Vide nubem exemplorum ab Heinsio ad Remed. Am. 334. collectorum. At h. 1. quia saltu imitatus agresti illos motus pastor traditur, et MSS. omnes in pedibus conspirant, id mutari nolim: etiam pedum eleganter ponendorum ars fuit in saltationibus veterum; Horatius, II. Od. xii. 17. Quam nec ferre pedem dedecuit choris.

527-565. Naves Eneæ.] Sumpta fabula e Virgilio, Æn. ix. 107 sqq; conf. x. 219. Additur Alcinoi navis in saxum mutata. Ferentes, referen

535

Arma Ætola sibi, Rutuli sine viribus illis [cruoris
Bella instructa gerunt; multumque ab utraque
Parte datur: fert ecce avidas in pinea Turnus 530
Texta faces; ignesque timent, quibus unda pepercit.
Jamque picem et ceras, alimentaque cætera flammæ
Mulciber urebat, perque altum ad carbasa malum
Ibat, et incurvæ fumabant transtra carinæ ;
Quum memor has pinus Idæo vertice cæsas
Sancta Deûm genetrix, tinnitibus aera pulsi
Æris, et inflati complevit murmure buxi:
Perque leves domitis invecta leonibus auras,
"Irrita sacrilega jactas incendia dextra,
Turne," ait; "eripiam, nec me patiente cremabit
Ignis edax nemorum partes et membra meorum."
Intonuit dicente Dea: tonitrumque secuti
Cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi;

tes. Arma negata e formula sollenni, arma virosque polliceri ad bellum. Instruit bellum qui parat, quibus opus est ad bellum. Sic et instruere odia, iram.

530. Fert faces avidas, quia ignis avidus, edax. Texta, naves; vide ad xi. 524: ante Dan. Heinsium edebatur Tecta. Ignes timent, jam verendum erat, ne igne perirent. Nota lusum in ignes et unda, atque confer En. ix. 71 sqq.

532. Picem et ceras; vide ad xi. 524. Ire sæpe de celeri et vehementi motu, ubi gravius verbum expectes.

535. Quum memor has, etc.] Digna res visa Virgilio, ad quam nova Musarum invocatione transiret, ver. 77. Ida, mons sacer Phrygiæ Deæ, (vide ver. 541.) materia abundabat, Idææ naves etiam apud Horat. I. Od. xv. 1. Mater Deum Eneæ, quum classe indigeret, pineam silvam sibi sacram dederat, Jovem precata, ne naves inde

539

factæ vento ullo vincerentur. Jupiter promiserat, se illas, ubi finem portusque Ausonios tenuerint, in æquoris Deas esse mutaturum. Sic Virgilius, qui adventum Dea breviter describit:

[ocr errors]

ingens Visus ab Aurora cœlum transcurrere nimbus, Idæique chori: tum vox horrenda per auras Excidit, et Troum Rutulorumque agmina complet." Hæc latius Noster tractavit. Pulsum as, cymbala, quæ inter se concussa tinnitum dabant acutum ; vide ad iii. 532. ubi ara are repulsa. Buxus contra s. tibia Phrygia incurva, murmur dabat, id est sonum gravem. Complevit ita aera ope Corybantum, qui comitari Deam illam solebant. Strepitu autem tympanorum, cymbalorum et tibiarum declarari solebat etiam in sacris adventus Cybeles. De leonibus Cybeles vide ad . 704.

543. Saliens grando quisite de grandine a corporibus, quibus impingitur, resiliente; e Virgil. Georg. i.

« AnteriorContinua »