390 Currere miratus, pennas in corpore vidit; Nequicquam Pico, nullaque in parte reperto, cunt; Vimque ferunt; sævisque parant incessere telis. hine poetæ licet dicere silvis. Mox recte Burmanno displicebant fera robora; nam quamvis silvæ et montes interdum feri dicantur, non tamen apparet, cur hoc loco poeta robora eodem epitheto insigniverit. Qui nil molitur inepte, is etiam in talibus diligens est. Sed nec Heinsii emendatio placet, duro fera robore rostra Fregit. Durities rostri pici nota est: acumine ejus cuneato foramina facit in arboribus, ut vel insecta sub cortice latentia protrahat, vel nidum struat. Hanc quoque ejus naturam e fabula poeta repetit. Plura sunt picorum genera; sed nullúm eos colores refert, quos hic commemorat. Pennæ plurimæ nigræ sunt; nisi quod in capite cerviceve pileo coccineo aut macula rubra distinctæ sunt. Picus major in Italia frequens etiam sub cauda aliquid ruboris habet. Itaque Nostrum lusisse putes, quum etiam nigra interdum purpurea dicantur, ut mare purpureum, ἅλς πορφυρόεσσα. Jam ordo verborum, Aurum, quod fibula fuerat, et vestem momorderat. De mordere vide ad viii. 318; de præcingere ad i. 699. 397. Interea comites, etc.] Mutatio comitum et conjugis. Tenuaverat, remotis densis nubibus: vide ver. 369. Resolvi, dissipari. Elegantius Burmanno videbatur recludi, quod habent novem MSS. Equidem putem recludi rectius dici cœlum nubibus obductum. Criminibus premunt, urgent criminando. Premere sic absolute apud Cic. Div. ii. 20. 404. Lectionem Ereboque Chanque tuetur etiam Priscianus, vi. p. 720. qui exponit, ab Erebo et a Chao. E Chao Erebus et Nox nati; Hesiod. Theog. 123. Erebi et Noctis nati no Convocat, et longis Hecaten ululatibus orat. 405 Exiluere loco, dictu mirabile, silvæ; Ingemuitque solum, vicinaque palluit arbos; Sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis; Et lapides visi mugitus edere raucos; Et latrare canes; et humus serpentibus atris 410 Cujus ab attactu variarum monstra ferarum. minantur a Cic. Nat. Deor. iii. 17. Dolor, Metus, Invidentia, Mors, Tenebræ, Miseria, Querela, Fraus, etc. Longi ululatus etiam iii. 706. Ad Hecuten et quæ sequuntur confer vii. 194-206. et quæ ibi notavimus. 407. Vicina arbos, pro, vicinæ arbores. Non igitur erat, cur Glareanus amplius quærendum existimaret, quæ illa vicina fuerit arbor. Pabula, gramina, ut sup. ver. 43. Squalere, tecta, plena erat serpentibus; nihil aliud; vide ad i. 374. Tenues animæ, sæpe apud poetas umbræ et imagines inferorum. Et bene volitare de earum levitate. Permulti (et codex Regius A.) volitarė silentum, quod arridet Heinsio; sed Burmannus improbat, quia versus sequens exit in paventum, et ita oμoloréλevrov faceret: vide ta 422 men ii. 398. Recepit illud Mitscherlichius. 415. In juvenes, h. e. comites Pici, veniunt, eos superveniunt, comites in ea monstra mutantur. Imago, for ma. 416. Premit sol loca ea, ad quæ accedit; vide ad ix. 286. Tartessia, Hispanica occidentalia: Tartessus, urbs Hispaniæ inter duo Bætis ostia; vid. Bochart. Geograph. S. lib. i. cap. 34. Sed quum MSS. h. 1. varient, Heinsius eorum ductu suadet vel Tarpessia, vel Carteia, quo utroque nomine Tartessus nonnullis dicta, aut denique Carpesia, quia Carpesii etiam Hispaniæ populi ap. Liv. xxvi. 26. Oculis animoque expectare dictum, ut oculis animoque quærere alibi. Lumina, faces. 426 Sex illam noctes, totidem redeuntia solis Pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhæsi. 440 423. Sex illam noctes, etc.] Confer v. 440 sqq; x. 73. 428. Ipso modulata dolore.] In his verbis non erat cur hærerent Heins. et Burmann. Cantu excellens uxor nunc quoque modulatam edebat querelam; dolor enim dabat modos. Erequialia, funebria, novum vocabul. Olim, fere, in similitudinibus ponitur. De cantu cycnorum vide ad ii. 253. 431. Luctibus extremum.] Sic vii. 380. flendo delicuit; v. 427. lacrimis absumitur. Tenues, molles. Plurimi MSS. teneras, ut et alibi. In auras evanuit, in auras resoluta evanuit. Fama signata est, servata est, hæsit. Nomen Canentis loco inditum signi instar fuit, quo servata est rei ibi gestæ memoria. Similiter fere Virgil. vii. 3. ossa nomen signant. Dixere Camene. Vulgo (et in Regiis codicibus) dixere coloni. A Camenis antiquitus illa loca habitata; xv. 482. Erant mulieres vaticinantes, forte et vaticinia sua versibus composita edentes; post cum Musis confusæ vide Heynii Exc. v. ad ÆÆneid. vii. 435. Tulia multa mihi, etc.] Heinsius metuit, ne hæc interpolata sint. 440. Nactusque hoc litus.] Ulysses, relicto promontorio Circæo, quum oram Italiæ legens fretum Siculum peteret, Caietam præteriit, ubi Macareus mansit. 441-511. Diomedes Venulo auxilia imploranti narrat, se multa Ilio exciso perpessum, tandem etiam socios amisisse in aves mutatos. Fabula a multis Condita marmorea, tumulo breve carmen habebat: varie tractata; conf. Virgil. xi. 242 sqq; Lycophr. 592 sqq; Auctor de Mirab. Auscult. p. 722; Anton. Liberalis, cap. 37; Plinius, x. 44 s. 61; Elianus, Hist. Anim. i. 1; Augustinus, de Civ. Dei, lib. xviii. cap. 16. Urnaque Eneia nutrix, etc. Redit ad versum 157; conf. Virgil. Æneid. vii. init. Carmen, ut ii. 326. Notus sæpe in laudem; Horatius, II. Od. ii. Notus animi paterni ; Burmannus laudat e Petron. iii. Matrona nota pudicitia. Quo debuit, quem pietas postulavit; Horatius, II. Od. vi. 23. debita lacrima. 447. Lucosque petunt, ubi nubilus, etc.] Adumbrata hæc e Virgilio, ver. 29 sqq: "" Atque hic Eneas ingentem ex æquore lucum Prospicit: hunc inter fluvio Tiberinus amono, Vortici bus rapidis, et multa flavus arena, In mare prorumpit." Silvis olim illa loca obsita fuisse, et per se credibile, et auctoritate veterum constat. Hodie ibi ager apricus litusque arenosum; vide Heynii Exc. iii. ad Æneid. vii. Nubilus umbra, opacus umbra arborum; Virg. ver. 36. lætus fluvio succedit opaco. Flava arena. Plurimi, (et Regii codices) fulva arena. Flave arena, flavus gurges passim Tiberi tribuuntur, et flavus Tiberis perpetuum hujus fluvii epitheton; vid. Heins. Escendit autem Eneas ad orientale litus in agrum Laurentem, ut e Virgilio intelligitur. 449. Latinus, Fauni filius: Æneas potitur ejus domo, hospitio ab illo excipitur; nataque, filiam Laviniam uxorem ducit. Sed illa ante adventum Æneæ pacta fuerat Turno, Rutulorum regi. Is, prælatum sibi advenam ægre ferens, bellum suscipit simul cum Enea Latinoque; Livius, i. 1; Dionys. Halic. i. 58 sqq. Verum apud Virgilium Alecto, Junone sic volente, furiis suis implet et Laviniam et Turnum: ambo igitur Latinum ad bellum suscipiendum extimulant. Quum rex cunctaretur, Juno ipsa belli portas aperit, in eoque bello totius Latii finitimarumque civitatum auxilia sibi adjungit Turnus. Etiam Venulus Argos mittitur ad Diomedem, ut eum in Turni partes adducat, Æn. viii. 8. sed frustra. Eneas contra Evandri auxilium et implorat et impetrat. Copiose hæc tractata a Virgilio, Æn. vii. et. viii. Latio, in Latio; Virgil. ver. 43. Dicam-Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam Hesperiam. Ardua, difficilis fortitudine Trojanorum et multitudine hostium victoria quæritur, victoriæ causa pugnatur, sollicitis armis, sollicite, studiose. Ea arma habent libros sex posteriores Æneidis. :: 455 Concurrit Latio Tyrrhenia tota; diuque 455. Rutulos adjuvabant Mezentius Etruscorum rex cum filio Lauso, Aventinus Herculis filius, Catillus et Coras, Tiburtini, Camilla e Volscorum gente, et alii; vide Virgilium, vii. 647. ad fin. 456. Evander, ex Arcadia profugus, Fauno regnante in Italiam venerat, et in Palatino monte Pallanteum oppidum condiderat; Dionys. Halicarn. i. 31; Justin. xliii. 1. Ab eo non benigne modo excipitur Æneas, sed quadringentorum etiam equitum subsidio adjuvatur, quibus præerat Pallas, unicus Evandri filius; Virgil. viii. 514 sqq. 457. Diomedes, Ilio exciso, post multos errores in Apuliam profugus venisse tradebatur, Dauni regis filia in matrimonium ducta, dotalia arva, partem agri dotis loco, tenuisse, in iisque urbem condidisse, cui ab Argis Peloponnesi, quorum antiquum nomen "Aруоs iππov, hoc ipsum nomen imposuerit, quod postea in Argyrippam contractum sit; Strabo, vi. p. 434. Ad eum igitur, quum Græcis Teucrisque invisus esset, Venulus orator mittitur a Turno, cui et ipsi Græca origo tribuitur. Magna urbs, quia me 461 tropolis Dauniæ: mox marima mœnia, et Virg. xi. 216. magna Diomedis ab urbe. Si frustra non reponatur, præstabit rò profugi, quod suadent, quæ infra, ver. 476. et sqq. memorantur. Iapyx pro lapygius etiam Virg. ver. 247. et Horat. I. Od. iii; Iapygiæ autem nomen etiam ad Apuliam pertinuit; Appulus Daunus est apud Horatium, IV. Od. xiv. 26. 460. Sed Venulus Turni, etc.] De hac legatione conf. Virgil. xi. 226 sqq. quem Noster expressit. Diomedes Etolus quidem fuit, sed ducta Adrasti filia Ægialea, in regno Argivorum successerat, et inde profectus erat ad Trojam. Vires excusat, excusat se, quod vires, copias auxiliares, mittere nequeat Turno. 464. Neve hæc commenta, etc.] Sensus hujus orationis: satis malorum nos Græci post Ilium excisum perpessi sumus; nolo amplius cum Teucris Venerisque filio pugnare. Admonitus de iis, quæ cum ingrato sensu in animum redeunt, ut ix. 324. Perpetiar memo. rare, impetrabo a me, ut memorem. Signa parentheseos, quibus ver. 465. inclusus erat, sustuli. Ordo verborum: |