Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Sex illam noctes, totidem redeuntia solis
Lumina viderunt inopem somnique cibique,
Per juga, per valles, qua fors ducebat, euntem.
Ultimus aspexit fessam luctuque viaque 426
Thybris, et in gelida ponentem corpora ripa.
Illic cum lacrimis ipso modulata dolore
Verba, sono tenui mærens, fundebat; ut olim
Carmina jam moriens canit exequialia cycnus. 430
Luctibus extremum tenues liquefacta medullas
Tabuit; inque leves paulatim evanuit auras.
Fama tamen signata loco est; quem rite Canentem
Nomine de Nymphæ veteres dixere Camenæ.
Talia multa mihi longum narrata per annum, 435
Visaque sunt: resides, et desuetudine tardi
Rursus inire fretum, rursus dare vela jubemur;
Ancipitesque vias, et iter Titania vastum
Dixerat, et sævi restare pericula ponti.
Pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhæsi. 440

IV. Finîerat Macareus; urnaque Æneïa nutrix

423. Sei illam noctes, etc.] Confer ossa nomen signant. Disere Camene. v. 440 sqq; x. 73.

Vulgo (et in Regiis codicibus) diiere 428. Ipso modulata dolore.] In his coloni. A Camenis antiquitus illa loca verbis non erat cur hærerent Heins. habitata ; xv. 482. Erant mulieres vaet Burmann. Cantu excellens uxor ticinantes, forte et vaticinia sua versinunc quoque modulatum edebat que bus composita edentes; post cum Murelam; dolor enim dabat modos. Ex sis confusæ : vide Heynii Exc. v. ad equialia, funebria, novum vocabul. Æneid. vii. Olim, fere, in similitudinibus ponitur. 435. Tulia multa mihi, etc.] HeinDe cantu cycnorum vide ad ii. 253. sius metuit, ne hæc interpolata sint.

431. Luctibus extremum.] Sic vii. 440. Nactusque hoc litus. ] Ulysses, 380. fiendo delicuit; v. 427. lacrimis relicto promontorio Circæo, quum absumitur. Tenues, molles. Plurimi oram Italiæ legens fretum Siculum MSS. teneras, ut et alibi. In auras peteret, Caietam præteriit, ubi Ma. evanuit, in auras resoluta evanuit. careus mansit. Fama signata est, servata est, hæsit. 441–511. Diomedes Venulo auxilia Nomen Canentis loco inditum signi imploranti narrat, se multa Ilio exciso instar fuit, quo servata est rei ibi gestæ perpessum, tandem etiam socios amimemoria. Similiter fere Virgil. vii. 3. sisse in aves mutatos. Fabula a multis

Condita marmorea, tumulo breve carmen habebat :
HIC ME CAIETEN NOTÆ PIETATIS ALUMNUS
ARGOLICO EREPTAM QUO DEBUIT IGNE CREMA-
Solvitur herboso religatus ab aggere funis, (vit.
Et procul insidias, infamatæque relinquunt
Tecta Deæ, lucosque petunt, ubi nubilus umbra
In mare cum flava prorumpit Thybris arena:
Faunigenæque domo potitur nataque Latini, 449
Non sine Marte tamen: bellum cum gente feroci
Suscipitur; pactaque furit pro conjuge Turnus.

varie tractata; conf. Virgil. xi. 242

99; Lycophr. 592 sqq; Auctor de Mirab. Auscult. p. 722; Anton. Liberalis, cap. 37; Plinius, X. 44 s. 61; Ælianus, Hist. Anim. i. 1 ; Augustinus, de Civ. Dei, lib. xviii. cap. 16. Urnaque Æneia nutrir, etc. Redit ad versum 157; conf. Virgil. Æneid. vii. init. Carmen, ut i. 326. Notus sæpe in laudem ; Horatius, II. Od. ii. Notus animi paterni ; Burmannus laudat e Petron. iii. Matrona nota pudicitiæ. Quo debuit, quem pietas postulavit; Horatius, II. Od. vi. 23. debita lacrima.

447. Lucosque petunt, ubi nubilus, etc.) Adumbrata hæc e Virgilio, ver. 29

sqq: “ Atque hic Æneas ingentem ex æquore lucum Prospicit: hunc inter fluvio Tiberinus amano, Vortici bus rapidis, et multa flavus arena, In mare prorumpit.” Silvis olim illa loca obsita fuisse, et per se credibile, et auctoritate veterum constat. Hodie ibi ager apricus litusque arenosum; vide Heynii Exc. iii. ad Æneid. vii. Nubilus umbra, opacus umbra arborum ; Virg. ver. 36. latus fluvio sucFlava arena.

Plurimi, (et Regii codices) fulva arena. Flavæ urenæ, flavus gurges passim Tiberi tribuuntur, et flavus Tiberis perpetuum hujus fluvii epitheton; vid. Heins. Escendit autem Æneas ad orientale

litus in agrum Laurentem, ut e Virgilio intelligitur.

449. Latinus, Fauni filius: Æneas potitur ejus domo, hospitio ab illo excipitur; nataque, filiam Laviniam uxorem ducit. Sed illa ante adventum Æneæ pacta fuerat Turno, Rutulorum regi. Is, prælatum sibi advenam ægre ferens, bellum suscipit simul cum Ænea Latinoque; Livius, i. 1 ; Dionys. Halic. i. 58 sqq. Verum apud Virgilium Alecto, Junone sic volente, furiis suis implet et Laviniam et Turnum: ambo igitur Latinum ad bellum suscipiendum extimulant. Quum rex cunctaretur, Juno ipsa belli portas aperit, in eoque bello totius Latii finitimarumque civitatum auxilia sibi adjungit Turnus. Etiam Venulus Argos mittitur ad Diomedem, ut eum in Turni partes adducat, Æn. viii. 8. sed frustra. Æneas contra Evandri auxilium et implorat et impetrat. Copiose bæc tractata a Virgilio, Æn. vii, et. viii. Latio, in Latio ; Virgil. ver. 43. Dicam-Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam Hesperiam. Ardua, difficilis fortitudine Trojanorum et multitudine hostium: victoria quæritur, victoriæ causa pugnatur, sollicitis armis, sollicite, studiose. Ea arma habent libros sex posteriores Æneidis.

cedit opaco.

Concurrit Latio Tyrrhenia tota; diuque
Ardua sollicitis victoria quæritur armis.
Auget uterque suas externo robore vires :
Et multi Rutulos, multi Trojana tuentur 455
Castra: neque Æneas Evandri ad limina frustra,
At Venulus magnam profugi Diomedis ad urbem
Venerat: ille quidem sub lapyge maxima Dauno
Mænia condiderat, dotaliaque arva tenebat.
Sed Venulus Turni postquam mandata peregit,
Auxiliumque petit, vires Ætolius heros 461
Excusat; nec se soceri committere pugnæ
Velle sui populos, nec, quos e gente suorum
Armet, habere viros : Neve hæc commenta putetis,

455. Rutulos adjuvabant Mezentius Etruscorum rex cum filio Lauso, Aventinus Herculis filius, Catillus et Coras, Tiburtini, Camilla e Volscorum gente, et alii; vide Virgilium, vii. 647. ad 6n.

456. Evander, ex Arcadia profugus, Fauno regnante in Italiam venerat, et in Palatino monte Pallanteum oppidum condiderat; Dionys. Halicarn. i. 31; Justin. xlii. 1. Ab eo non benigne modo excipitur Æneas, sed quadringentorum etiam equitum subsidio adjuvatur, quibus præerat Pallas, unicus Evandri filius; Virgil. viii.

514 899

tropolis Dauniæ : mox marima mania, et Virg. xi. 216. magna Diomedis ai urbe. Si frustra non reponatur, præstabit to profugi, quod suadent, quæ infra, ver. 476. et sqq. memorantur. Tapyr pro lapygius etiam Virg. ver. 247. et Horat. I. Od. iii; lapygiæ autem nomen etiam ad Apuliam pertinuit; Appulus Daunus est apud Horatium, IV. Od. xiv. 26.

460. Sed Venulus Turni, etc.) De hac legatione conf. Virgil. xi. 226 sqq. quem Noster expressit. Diomedes Ætolus quidem fuit, sed ducta Adrasti filia Agialea, in regno Argivorum successerat, et inde profectus erat ad Trojam. Vires escusat, excusat se, quod vires, copias auxiliares, mittere nequeat Turno.

464. Neve hæc commenta, etc.] Sen. sus hujus orationis : satis malorum nos Græci post Ilium excisum perpessi sumus; nolo amplius cum Teucris Venerisque filio pugnare. Admonitus de iis, quæ cum ingrato sensu in animum redeunt, ut ix. 324. Perpetiar memo. rare, impetrabo a me, ut memorem. Signa parentheseos, quibus ver. 465. inclusus erat, sustuli, Ordo verborum:

457. Diomedes, Ilio exciso, post multos errores in Apuliam profugus venisse tradebatur, Dauni regis filia in matrimonium ducta, dotalia arva, partem agri dotis loco, tenuisse, in iisque urbem condidisse, cui ab Argis Peloponnesi, quorum antiquum nomen 'Apyos "itt triov, hoc ipsum nomen im. posuerit, quod postea in Argyrippam contractum sit; Strabo, vi. p. 434. Ad eum igitur, quum Græcis Teucrisque invisus esset, Venulus orator mittitur a Turno, cui et ipsi Græca origo tribuitur. Magna urbs, quia me

Admonitu quanquam luctus renovantur amaro, Perpetiar memorare tamen : postquam alta cremata est

466 Ilion, et Danaas paverunt Pergama flammas, Naryciusque heros, a virgine virgine rapta, Quam meruit solus pænam digessit in omnes; Spargimur, et ventis inimica per æquora rapti, 470 Fulmina, noctem, imbres, iram cælique marisque Perpetimur Danai, cumulumque Capharea cladis. Neve morer referens tristes ex ordine casus, Græcia tum potuit Priamo quoque Alenda videri. Me tamen armiferæ servatum cura Minerva 475 Fluctibus eripuit: patriis sed rursus ab Argis

perpetiar memorare, quanquam luctus renovadtur admonitu amaro. Quia quanquam præpositum, propterea in altero membro tamen additum, ut semper apud Latinos. Alta ; vide ad xiii. 197. Calamitates, quas passa est classis Græcorum a Troja redeuntium, Minervæ tribuunt veteres; Homerus, Od. r. 135 ; Euripides, Troad. 65; Virgilius, xi. 259. Irritaverant autem iram Minervæ, non modo Palladio erepto, sed etiam eo, quod Ajax Oilei Narycius (a Narycia, Locridis urbe, in qua natus erat, dictus ;) virginem Cassandram a virgine, e templo Minervæ, rupuerat ; Virg. Æn. ii. 403 : ila hoc facto pænum digessit in omnes, commisit, ut pænam ab omnibus sumeret Minerva.

471. Noctem, tenebras. Cumulumque, etc.

Post horrendam tempestatem, naufragium adeo facimus ad Capbarea. Caphareus, aut e dialecto Ionica Caphereus, promontorium Eubææ, latentibus saxis et vorticibus infame; Virgilius, ver. 259. triste Minerva Sidus, et Euboicæ cautes, ultorque Caphareus.

474. Gre tum potuit, etc.] E

Virgilio, ver. 259: Vel Priamo miseranda manus.

Ante eum Pacuv. “ Si Priamus adesset, et ipse ejus commiseresceret.” Potuit, potuisset.

475. Cura Minervæ, Minerva, ut i. 48. cura Dei. Servatum fluctibus eripuit pro, e fluctibus ereptum servavit. A Troja Argos rediit Dion edes secundum Homerum, Od r. 180: itaque quum multi MSS. (sicuti et codices Regii nostri) h. I. T4 agris præferant putriis ab Argis, quod et Heinsio placebat, quanquam is ex aliis malebat patriis ab aris, assentiente Burmanno, illud recepimus. Sed inde rursus pellitur, fugit, cognito uxoris adulterio, quod caute admoduin hic tangit. Ejus rei causam tribuit Veneri antiqui vulneris memori, quod manui ipsius in prælio inflixerat Diomedes; Homerus, II. E. 330. Virg. ver. 275: “ Hæc adeo ex illo mihi jam speranda fuerunt Tempore, quum ferro cælestia corpora demens Appetii et Veneris violavi vulnere dextram.” Apud eundem ver. 270. Calydona redit, sed melius Ovid. Vide ad ver. 460. Me. mores, quia ipsa memor, ut sæpius vidimus.

Pellor; et antiquo memores de vulnere pænas
Exigit alma Venus; tantos que per alta labores
Æquora sustinui, tantos terrestribus armis,
Ut mihi felices sint illi sæpe vocati,

480 Quos communis hiems, importunusque Caphareus Mersit aquis; vellemque horum pars una fuissem. Ultima jam passi comites belloque fretoque, Deficiunt, finemque rogant erroris : at Acmon Fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper; 485

Quid superest, quod jam patientia vestra recuset Ferre, viri?” dixit : “ quid habet Cytherea, quod

ultra (Velle puta) faciat ? nam dum pejora timentur, Est in vota locus: sors autem ubi pessima rerum, Sub pedibus timor est, securaque summa malorum: Audiat ipsa, licet; licet, ut facit, oderit omnes Sub Diomede viros; odium tamen illius omnes Spernimus, et parvo stat magna potentia nobis.” Talibus invitam Venerem Pleuronius Acmon Instimulat verbis, veteremque resuscitat iram. 495 Dicta placent paucis: numeri majoris amici

479. Terrestribus armis, cum Dauno adversus Messapios latis; confer Antonin. Liberal. 37. Communis hiems, tempestas, ver. 470 sqq. descripta, quæ pertinebat ad omnes Græcos. Votum autem hoc commune iis, qui e calamitate quadam emersi, jam cum alia conflictantur.

484. Deficiunt, animos abjiciunt. Potest deficiunt explicari, me derelinquere parant. Acmon, qui infra, ver. 494. dicitur Pleuronius a Pleurone Ætoliæ urbe, quum Venerem contemneret, in avem cycno similem fuit mutatus. Nonnulli scribunt Agmon; sed Acmon Græcum est nomen ut Cycnus,

Procne, etc. Acmon apud Virgilium non occurrit. Asper, exacerbatus.

489. In votu, votis, precibus. Sub pedibus, victus est. Secura summa malorum, securi sunt homines de summo malo, non amplius timent majus malum ; sic secura rota xii. 199.

493. Et parvo stat magna, etc.] Utique e duodecim MSS. revocandum, el parco stat tunta potentia nobis ; parum damni nobis affert potentia l'eneris; vide ad x. 547: recte Heinsius ait: hoc vult, socios suos superiores esse omni Veneris insultu. Vulgo, et magno stat magna, ut in codicibus Regiis.

« AnteriorContinua »