Imatges de pàgina
PDF
EPUB

306

Spargimur innocuæ succis melioribus herbæ,
Percutimurque caput conversæ verbere virgæ; 300
Verbaque dicuntur dictis contraria verbis.
Quo magis illa canit, magis hoc tellure levati
Erigimur: setæque cadunt; bifidosque relinquit
Rima pedes; redeunt humeri; subjecta lacertis
Brachia sunt: flentem flentes amplectimur illum,
Hæremusque ducis collo: nec verba locuti
Ulla priora sumus, quam nos testantia gratos.
Annua nos illic tenuit mora: multaque præsens
Tempore tam longo vidi, multa auribus hausi.
Hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una
Quatuor e famulis, ad talia sacra paratis.
Cum duce namque meo Circe dum sola moratur,
Illa mihi niveo factum de marmore signum
Ostendit juvenile, gerens in vertice picum,
Æde sacra positum, multisque insigne coronis. 315
Quis foret, et quare sacra coleretur in æde,

socios. Spargimur, etc. πρoσáλuipev ἑκάστῳ φάρμακον ἄλλο: quo facto seta cadunt, τρίχες ἔῤῥεον 392.

300. Verbere virga, virga. Levati erigimur e copia poetica dictum; nam et levari est erigi. Brachia sunt ; flentem. Heinsius putat: Brachia: tum flentem. Flentem, etc. eøvv r' ¿v χερσὶν ἕκαστος. Πᾶσιν δ' ἱμερόεις υπέδυ γόος.

308-440. Picus, Ausoniæ rex, Circes veneficio mutatur in picum avem ; confer Virgil. vii. 189 sqq. Comites transformantur in feras, et uxor resoluta in auras evanescit. Picus vel picumnus priscis Italis inter sacras fuit aves, imprimisque auguriis probatus, idem Marti sacer; vide Servium ad Æn. vii. 190. Nisi itaque nominis interpretatio fabulam istam mutatæ formæ peperit; nata illa esse potuit

ex antiquo signo juvenis cum pico in capite. Tale signum memorat Ovidius in Circes ædibus xiv. 313 sqq. ut augurandi peritia in Pico expressa fuisse videatur. Quo ipso declaratur id, quod apud Virgil. lituum manu tenet ejus signum in Latini regia positum, ver. 187. Servius quoque ad e. 1. ex pontificialibus libris probare vult, Picum augurio clarum fuisse;" Heynius, Exc. v. ad En. vii. Quod Virgilius breviter attigit, id Noster more suo latius persecutus est.

314. Juvenile.] Constantius Fan. præfert ex uno suo juvenale, quia juvenalis potius quam juvenilis ab antiquis dictum sit. Multi veteres dant Ostendens. Heinsius putat huic versui præponendum esse illum qui sequitur, Ede sacra positum, etc.

Cur hanc ferret avem, quærenti, et scire volenti, Accipe," ait, "Macareu; dominæque potentia

[ocr errors]

quæ sit

Hinc quoque disce meæ: tu dictis adjice mentem :"

320

326

Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris Rex fuit, utilium bello studiosus equorum. Forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem Aspicias, fictaque probes ab imagine veram. Par animus formæ: nec adhuc spectâsse per annos Quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam. Ille suos Dryadas Latiis in montibus ortas Verterat in vultus: illum fontana petebant Numina, Naïades, quas Albula, quasque Numici, Quasque Anienis aquæ, cursuque brevissimus Almo, Narque tulit præceps, et amœnæ Farfarus umbræ, Quæque colunt Scythicæ regnum nemorale Dianæ, Finitimosque lacus: spretis tamen omnibus unam Ille fovet Nymphen, quam quondam in colle Palati

320. Ausones, antiquissima gens, late olim per totam fere Italiam diffusa. H. 1. intelligenda pars Italiæ ea, quæ postea dicta est Latium, cujus vetustissimus rex Saturnus, ultra quem Italicæ origines et fabulæ non procedunt. Hujus filius Picus; Virgil. Æneid. vii. 48. 49. Studiosus equorum. Apud Virgil. ver. 189. Picus, equum domitor. Et reges prisci Italiæ plurimos alebant equos.

322. Decorem aspicias.] Plurimi colorem. Codices Regii decorem. Ficta, ad imitationem expressa. Probes, dijudices. Nec adhuc, etc. Nondum per ætatem poterat quater ludos Olympios spectâsse, nondum annum ætatis vigesimum attigerat, aut omnino, admodum juvenis erat. Loquitur Græcus, cui nihil memorabilius illis ludis. Spatium interjectum sæpe TEVTαETηpic, hinc quinquennem.

:

327. Fontana Numina.] Florentinus furtiva, i. e. furtivis amoribus dedita non displicet Heinsio. Albula, postea Tiberis; vid. Servius et Cerda ad Virgil. Æneid. viii. 331. De Numicio vide ver. 598. Anien aut Anio convalles Tiburtinas perfluit. Almo, Nar et Farfarus (Virg. vii. 715. Fabaris) in Tiberim influunt. Regnum ex Bernegger. libenter amplexus est Heinsius, quum cæteri (et Regius noster A.) habeant stagnum. Regnum autem nemorale, est nemus Dianæ cum lacu prope Aniciam, ubi servi fugaces regna tenebant; Art. Amat. i. 259; Fast. iii. 263. Etiam Lucanus, iii. 86. Qua sublime nemus, Seythica qua regna Dianæ. Huc translata ara Dianæ Scythicæ s. Tauricæ ; Schol. ad Horat. A. P. 16.

333. Fovere de amplexu et amore liberorum, amicorum, amantium ; Cic.

335

Dicitur ancipiti peperisse Venilia Jano.
Hæc, ubi nubilibus primum maturuit annis,
Præposito cunctis Laurenti tradita Pico est:
Rara quidem facie, sed rarior arte canendi;
Unde Canens dicta est: silvas, et saxa movere,
Et mulcere feras, et flumina longa morari
Ore suo, volucresque vagas retinere solebat. 340
Quæ dum feminea modulatur carmina voce,
Exîerat tecto Laurentes Picus in agros,
Indigenas fixurus apros; tergumque premebat
Acris equi, lævaque hastilia bina ferebat,
Pœniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.
Venerat in silvas et filia Solis easdem:
Utque novas legeret fœcundis collibus herbas,
Nomine dicta suo, Circæa reliquerat arva.

Div. i. 9; Virgil. Ecl. iii. 3. Janus, Deus Latinorum domesticus: anceps, quia duplice capite fingebatur, etiam Fast. i. 95; Janus bifrons En. vii. 180. Is, secundum nonnullos, Veniliam, quæ fuit inter Deas marinas, uxorem habuit: secundum alios Camesen, Camesnam aut Camenam; Heynius, Exc. v. ad Æneid. vii.

337. Rara, eximia. Canens, Pici uxor, alibi non occurrit. Vide tamen Heyn. d. 1. Vox ejus eandem vim habebat, quam Orphei, quem insecutæ silva, rapidos morantem fluminum lapsus, Horat. I. Od. xii. 8. Idem dictus lenire tigres, rabidosque leones, et ut Amphion, saxa movere; Art. Poet. 393.

- 342. Laurentinus ager abundabat apris; unde sæpe Laurens aper; vid. Bentl. ad Hor. Epod. v. 28. Observat Rodius, hastilia fuisse insignia regiæ dignitatis tempore heroico. Sic Cephalus, Met. vii. 673. jaculum ges

346

tabat. Sed Picus hastilia venatus causa sumpserat. Notat Douza, indigenas Martial. I. 1. 24. vocâsse vernas apros.

345. Contractus.] Quum MSS. hic valde varient, et alii habeant contractus, alii contactus, comprensus, concinctus, contortus, contectus, compressus, etc. Heinsius fatetur, se veram lectionem reperire non posse; suspicari tamen se, scriptum reliquisse Ovid. conspersus. Videamus igitur, an certius aliquid constitui possit. E ver. 394 patet, fibula constrictam chlamydem habuisse Picum; aliunde vero, v. c. e statuis et descriptionibus Dianæ Nympharumque venatricium, scimus, venantes breviore veste usos esse. Si itaque per aurum nunc fibulam auream intelligimus, et contractus chlamydem dictum putamus pro, contractam chlamydem habens, sensus oritur optimus. Ab auro, auro: ab sæpe instrumentum indicat, quo aliquid fit.

Quæ simul ac juvenem, virgultis abdita, vidit,
Obstupuit: cecidere manu, quas legerat, herbæ ;
Flammaque per totas visa est errare medullas. 351
Ut primum valido mentem collegit ab æstu ;
Quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire,
Cursus equi fecit circumfususque satelles.
"Non tamen effugies, vento rapiare licebit, 355
Si modo me novi, si non evanuit omnis
Herbarum virtus; nec me mea carmina fallunt.”
Dixit; et effigiem, nullo cum corpore, falsi
Finxit apri, præterque oculos transcurrere regis
Jussit, et in densum trabibus nemus ire videri,
Plurima qua silva est, et equo loca pervia non
361

sunt.

Haud mora: continuo prædæ petit inscius umbram
Picus, equique celer fumantia terga relinquit ;
Spemque sequens vanam, silva pedes errat in alta.
Concipit illa preces, et verba venefica dicit; 365
Ignotosque Deos ignoto carmine adorat,

Quo solet et niveæ vultum confundere Lunæ,
Et patrio capiti bibulas subtexere nubes.

350. Obstupuit: cecidere manu, etc.] De tali signo obstupefacti animi confer iv. 175. In sinu servari solebant collecti flores; v. 499: Fast. iv. 451. Itaque sinu utique præstat r manu, quod ante Heinsium edebatur.

360. Ire videri.] Burmannus monet, si quem rò videri offendat, illum videtur legere posse Gronoviani et duorum aliorum MSS. auctoritate. Post densum trabibus nemus redundant illa, Plurima qua silva; neque tamen licebat Scheppero recidere hanc ingenii luxuriem. Præda umbra, silva umbrosa, in qua latebat aper: nisi putes, effigiem potius falsi apri intelligi. Fu

mantia terga, ut Virg. Georg. ii. 542. equúm fumantia solvere colla. Alta silva, in qua altæ arbores.

365. Verba venefica ut alibi, verba precantia, excusantia, etc. et hoc loco quidam (ut noster B.) dant verba precantia. Ignoti Dii, nempe magarum : ignotum carmen, arcanum. Quo solet -nubes; vide ad iv. 332. et conf. vii. 207 sqq. Confundere, perturbare.

Patrio capiti, Soli, patri Circes. Sultexere nubes, ad exemplum Lucretii, vi. 481. cærula subtexere nimbis, et Virgilii, Æn. iii. 582. cœlum subtexere fumo. Bibula, alibi quæ bibunt, hauriunt aquas: h. 1. plenæ aquarum.

Tunc quoque cantato densetur carmine cœlum,
Et nebulas exhalat humus; cæcisque vagantur
Limitibus comites, et abest custodia regi. [dixit,
Nacta locum tempusque; "Per o tua lumina"
Quæ mea ceperunt; perque hanc, pulcherrime,
[tris

66

formam,

Quæ facit, ut supplex tibi sim, Dea; consule nosIgnibus, et socerum, qui pervidet omnia, Solem Accipe, nec durus Titanida despice Circen." 376 Dixerat: ille ferox ipsamque, precesque repellit: Et, Quæcunque es," ait, "non sum tuus: altera captum

66

Me tenet, et teneat per longum, comprecor, ævum: Nec Venere externa socialia fœdera lædam, 380 Dum mihi Janigenam servabunt fata Canentem." Sæpe retentatis precibus Titania frustra;

"Non impune feres; neque enim reddere Canenti; Læsaque quid faciat, quid amans, quid femina, [Circe."

disces

Rebus," ait; "sed amans, et læsa, et femina Tum bis ad occasum, bis se convertit ad ortum : Ter juvenem baculo tetigit; tria carmina dixit. Ille fugit, sese solito velocius ipse

369. Densetur, nubibus obducitur. Densere, forma poetica, qua Lucretius, Virgilius et Horatius usi sunt pro densare. Cæcis, tenebricosis et ignotis. Locum, nempe opportunum.

379. Comprecor.] Ciofani unus deprecor; Heinsius malebat Di precor. Socialia fædera aut pacta de conjugio, ut Heroid. iv. 17: sæpe fadera thalami, lecti, quibus sociatur conjux.

385. Sed amans, et læsa, et femina Circe.] Nota gradationem, quæ est in his verbis. Etiam Circe cum vi, VOL. IV.

potens illa venefica. Sequentia brevius expressit Virgil. Æn. vii. 190: "Quem-Aurea percussum virga, versumque venenis Fecit avem Circe, sparsitque coloribus alas :" sed Noster hæc suo more ludens per partes expressit.

388. Velocius, etc. ut Actæon in cervum transiens iii. 199. Pennasvidit. Leidensis pennas rodit, quod eleganter respondere sequentibus indignatus et iratus putat Burmannus. Accedere proprium avibus in silvis,

3 E

« AnteriorContinua »