465 Cœpta quater tenuit: pugnant materque sororque, 463. Capta tenere alibi est persequi, non dimittere, ii. 104; hoc loco inhibere, non perficere. Mater sororque, affectus maternus et sororius, qui affectus jam nomina vocantur, et ver. 508; x. 346. Sororem adjuvit odium in filium conceptum contra matrem, affectum illum naturalem, quo feruntur matres in liberos. In diversa, nempe consilia. Pugna primum non nisi vultu se prodit. Suum, iræ proprium. Iratorum enim oculi solent ardere, et præ ardore rubescere. 471. Æstus-errat.] Estus, fluctus commoti maris: III. Trist. ii. 15. ventis dubius jactabar et undis. Sic dubia navis, Art. Amat. ii. 514. Sed hoc loco dubii affectus sunt contrarii, inter quos ipsa dubia fluctuabat. Etiam errare a navigatione petitum, ubi navis errat, quæ huc illuc agitatur. Vim 480 geminam; duplicem violentiam et venti et æstus maris. 476. Sanguine noxiorum parentari interfectorum umbris credebatur. Si autem verbis consanguineas et sanguine ludere voluit, ineptiit. Impietate pia est. Hoc oxymoro delectatur Noster: iii. 5; vii. 339. Convalescere dicitur ignis, quum alimentorum sat accipit. Rogus graviter et commode vocatur illa lignorum strues, quæ cum stipite etiam filium perditura et quasi crematura erat. Cremet mea viscera; vox summæ iræ, quæ ne cogitatione quidem furoris, quo in sua ipsius viscera sæviebat, coerceri potuit. Viscera mea, filium meum. Vide ad v. 18. 480. Ante sepulerales, etc.] Inferias quasi parat fratribus. Eum in finem alias are solebant strui in sepulcris, in iisque sacra fieri, Manibus excitatis 66 Pœnarumque Deæ triplices, furialibus," inquit, "Eumenides, sacris vultus advertite vestros. Ulciscor, facioque nefas: mors morte pianda est: In scelus addendum scelus est, in funera funus : Per coacervatos pereat domus impia luctus. 485 An felix Eneus nato victore fruetur? 490 Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo. vel liquoribus vel victimis. Graviter igitur hæc ligna sepulcrales aras vocat, in quibus filium quasi adolebit in honorem et solatia fratrum. Neque Manes defunctorum statim invocat, sed ipsas Furias in re horrenda, quam Furiæ ei injecisse videbantur. Recte igitur furialia sacra. Impium furorem bene exprimit verbis Ulciscor-funus, nec temere immoratur rei verbis cumulatis. Mors morte pianda est; cædes fratrum morte filii purganda est. 486. An felix Eneus, etc.] Invidia hic et ver. 494 s. stimulos addit. Melius lugebitis ambo, detestabilis sententia. Manes adesse ex inferis credebantur inferiis; iis ergo commendat officium suum, quod vocabulum est solenne de inferiis. Recentes; novi Orci incolæ, recens admissi: sic iv. 434. umbræ recentes. Sentite, intelligite, agnoscite. Magno paratas, magni pretii, nempe pignora uteri, filium, quem, pignus amoris, in ipso utero meo portavi. 491. Hei mihi! quo rapior?] Non mens eam revocabat a novo conatu, sed tanta est vis materni affectus ! manus deficientes, trementes atque vix stipitem retinere valentes. Hinc vox invitæ exprimitur, Hei mihi! etc. cujus veniam statim precatur. Auctor, mater ipsa. Dignus est, cui mors inferatur, verum non ab ipsa matre. 496. Cinis exiguus; 'OXiyŋ dè kƐlσóμεola кóvic; Horatius, IV. Od. vii. 16: Pulvis et umbra sumus; Propertius, IV. ii. 14. En sum quod digitis quinque levatur onus. Jacere proprie ad cinerem tantum pertinet, non itidem ad umbras. Sed solenne erat hoc verbum omnino de mortuis usurpare. Sic et cadaveris epitheton gelidus ad umbras translatum. Attamen umbra nec gelida nec calida; sed ad mortem respicitur, quæ cum Haud equidem patiar: pereat sceleratus; et ille Spemque patris, regnique trahat, patriæque ruinam. Mens ubi materna est? ubi nunc pia vota parentum? Et, quos sustinui, bis mensum quinque labores? O utinam primis arsisses ignibus infans! 501 Idque ego passa forem! vixisti munere nostro : Nunc merito moriere tuo: cape præmia facti, Bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, Redde animam: vel me fraternis adde sepulcris. 505 Et cupio, et nequeo: quid agam? modo vulnera fratrum Ante oculos mihi sunt, et tantæ cædis imago: Nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. Me miseram! male vincetis; sed vincite, fratres; Dummodo, quæ dedero vobis solatia, vosque 510 frigore venit et corpus privatum anima frigidum relinquit. Trahere ruinam, eam facere Æneid. ii. 466; sed trahere spem, eam secum auferre. Extincto filio hærede, eoque fortissimo, magna calamitas patria inferebatur. Trahere sumptum ab eo, qui cadens secum aufert aliquid, unde ruina oritur. 499. Ubi nunc; cui nunc prosunt. Pia vota; multi, pia jura, quod præfert Heinsius. Vota illa, quibus superstites sibi vovent parentes, ne turbetur mortalitatis ordo. Hoc justissimum votum vocat Seneca, ad Marc. cap. 10. Impium contra votum, si se superstites liberis optent parentes. Suetonius, Tib. 62. BURM. Mensum pro mensium notavit Priscianus, lib. vii; Seneca, Theb. 535. Per decem mensum uteri labores: vide Gronovium ad Liv. xxix. 3; et Buneman. ad Lactant. carmin. de Phoen. 27. Codex Regius B. bis mensum quinque; Codex A. menses bis quinque, quod et libri aliquot a Ciofano citati. Excusi omnes mensum retinent, Pris ciani freti auctoritate. Ego certe genitivum genuinum scribendum censeo mensium; inter scandendum vero, ne legi Pediæ oppedatur, adhiberi posse Synæresin seu Synecphonesin, ut in Æneid. vi. 33. quin protinus omnia Perlegerent oculis. Et apud Nostrum, i. 150. quidam legunt Ultima cælestium terras Astræa reliquit. Decem; nempe lunares menses intellige. Munere nostro; quæ stipitem seu torrem in hunc usque diem servavi. 503. Moriere; Burmannus mallet moriare, quod furenti aptius. Regii nostri nihil mutant. Pramia; pœna. Vel me, etc. quia Manes inferias postulant. 506. Et cupio; fratres ulcisci subintelligatur. Et nequeo in ignem conjicere torrem pietate, qua filium prosequor, impedita. Sunt; Heinsius conjicit sint. Male, non sine impietate. Solatia, filium, quem in solatia vestra cremavero. Visus est, nempe Althææ. Et stipes gemens et inviti ignes aversantur factum. 516 Ipsa sequar." Dixit, dextraque aversa trementi 515. Absens in flamma uritur; argute, quia torris ei fatalis in flamma. Cæcis, quos non videbat. At magnos, etc. ut Hercules, ix. 163. 518. Ignavo, quo pereunt ignavi. Fortes cadunt in prælio per vulnera sanguine effuso. Supra, vii. 544. sic erat leto mori inerti. 520. Fratrem; nostri ambo Regii dant fratres. Ab Apollodoro tres fratres memorantur, Toxeus, Tyreus et Clymenus; Nicander quinque habet: sorores fuerunt Gorge, Dejanira, Eurymede et Melanippe, quæ postremæ duæ post mortem fratris in aves mutantur. Sociam tori Antoninus Liberalis, II. vocat Cleopatram; Hyginus, fab. 174. Alcyonem: qui dissensus facile potest componi; nam Ho [los merus, ver. 552. diserte tradit, eam fuisse Cleopatram, sed eandem a parentibus dictam esse Alcyonem, quia mater Alcyonis fatum habuerit. Supremo, moriente. 525. Alta jacet, etc.] Ante hunc versum olim legebatur, Paulatim cana prunam velante favilla, quem expunxit Heinsius, tam auctoritate primi Palatini, et aliorum quatuor, qui eum in margine ascriptum habent, quam propter ingratam roõ paulatim repetitionem. Alta, clara et flore suo superbiens, jacet, afflicta est. Planguntur, plangunt se, sua pectora. Evenina, ab Eveno fluvio, juxta quem Calydon sita. Plin. iv. 2. Marpissa Einvivn est apud Homer. Il. I. 553. 529. Fœdat graviter pro, asper Nam de matre manus, diri sibi conscia facti, 530 Exegit pœnas, acto per viscera ferro. Non mihi si centum Deus ora sonantia linguis, Oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto. git. Summus luctus describitur. Canities et vultus seniles valent ad miserationem faciendam. 531. Acto per viscera ferro.] Juxta alios laqueo vitam finivit. Vide Munkerum ad Hygini fab. 174. Nil definit Hyginus: mæærens in luctu decessit. 532. Si centum Deus, etc.] Sic res arduas exprimunt poetæ, Virgilius, Georg. ii. 42; Æneid. vi. 625; Hostius apud Macrob. vi. 3; Persius, Sat. V. i. 26; Claudian. in Cons. Olyb. et Prob. 55. qui omnes secuti sunt Hom. Il. Β. 488 : Πληθὺν δ ̓ οὐκ ἂν ἐγὼ μυθήσομαι, οὐδ ̓ ὀνομήσω, Οὐδ ̓ εἴ μοὶ δέκα μὲν γλῶσσαι, δέκα δὲ στόματ ̓ εἶεν, Φωνὴ δ' ἄῤῥηκτος, etc. Sed Noster in re leviore parum feliciter hæc adhibuit. 535. Decus, cura et ornatus corporis. Liventia, ut liveant. Refoventque; vide ad ver. 163; et de fovere ad ii. 339: quem locum omnem cum hoc conferas. Lecto, feretro: etiam Græce kλivη. Vide Kirchmannum de funeribus, ii. 9. Oscula ipsi, oscula lecto; sic distingue: oscula dant ipsi, id est, Meleagro seu corpori, posito oscula dant lecto; ut alterum oscula 541 ad corpus, alterum ad lectum refera tur. 538. Post cinerem, postquam combustus erat. Sed amat Ovidius hujusmodi repetitiones, Post cinerem, cineres, etc. Pressant, sæpius premunt. Imitatus est Silius, viii. 129: Cui cinerem orbata pressant ad pectora matres. Haustos, collectos, ut ix. 35. haustus pulvis. Similia lamenta et eadem fere verba habes xiii. 424. Affusa; vide ad iii. 438. Fundere in nomine recte dici docet Burmannus. 541. Parthaonis filius Eneus. Gorge nupserat Andræmoni, Dejanira Herculi, et sic nurus Alcmena. Has duas etiam Hyginus et Nicander exceperunt. Secundum hunc Baccho deprecante iis natura sua relicta. Allevat, aves esse jussit: Claudianus, 18, 295: Elevat hanc plumis, squamis hanc fabula vestit. Aves illas Noster parum perspicue notavit. Intelligi eas, quæ Linn. Numidæ Meleagrides, Nostris Perlhühner dicuntur, docet Schneider. ad Eliani Histor. Animal. iv. 42. Cæterum variæ res omnis hujus fabulæ Calydoniæ in nummis et aliis monumentis expressæ |