Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Cepta quater tenuit: pugnant materque sororque,
In diversa trahunt unum duo nomina pectus:
Sæpe metu sceleris pallebant ora futuri; 465
Sæpe suum fervens oculis dabat ira ruborem :
Et modo nescio quid similis crudele minanti
Vultus erat; modo quem misereri credere posses;
Quumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor,
Inveniebantur lacrimæ tamen: utque carina, 470
Quam ventus, ventoque rapit contrarius æstus,
Vim geminam sentit, paretque incerta duobus :
Thestias haud aliter dubiis affectibus errat,
Inque vicem ponit, positamque resuscitat iram.
Incipit esse tamen melior germana parente : 475
Et, consanguineas ut sanguine leniat umbras,
Impietate pia est: nam postquam pestifer ignis
Convaluit; “Rogus iste cremet mea viscera,” dixit:
Utque manu dira lignum fatale tenebat,
Ante sepulcrales infelix astitit aras:

480

463. Cæpta tenere alibi est persequi, non dimittere, ii. 104; hoc loco inhibere, non perficere. Mater sororque, affectus maternus et sororius, qui affectus jam nomina vocantur, et ver. 508 ; x. 346. Sororein adjuvit odium in filium conceptum contra matrem, affectum illum naturalem, quo feruntur matres in liberos. In diversa, nempe consilia. Pugna primum non nisi vultu se prodit. Suum, iræ proprium. Iratorum enim oculi solent ardere, et præ ardore rubescere.

471. Æstusmerrat.] Æstus, fluctus commoti maris : III. Trist. ii. 15. ven. tis dubius jactabar et undis. Sic dubia navis, Art. Amat. ii. 514. Sed hoc loco dubii affectus sunt contrarii, inter quos ipsa dubia fluctuabat. Etiam errare a navigatione petitum, ubi navis errat, quæ huc illuc agitatur. Vim

geminam ; duplicem violentiam et venti et æstus maris.

476. Sanguine noxiorum parentari interfectorum umbris credebatur. Si autem verbis consunguineas et sanguine ludere voluit, ineptiit. Impietate pia est. Hoc oxymoro delectatur Noster : ii. 5; vii. 339. Convalescere dicitur ignis, quum alimentorum sat'accipit. Rogus graviter et commode vocatur illa lignorum strues, quæ cum stipite etiam filium perditura et quasi crema

Cremet mea viscera; vox summa iræ, quæ ne cogitatione quidem furoris, quo in sua ipsius viscera sæviebat, coerceri potuit. Viscera mea, filium meum. Vide ad v. 18.

480. Ante sepulcrales, etc.) Inferias quasi parat fratribus. Eum in finem alias uræ solebant strui in sepulcris, in iisque sacra fieri, Manibus excitatis

tura erat.

[merged small][ocr errors]

Pænarumque Deæ triplices, furialibus,” inquit,
“ Eumenides, sacris vultus advertite vestros.
Ulciscor, facioque nefas : mors morte pianda est :
In scelus addendum scelus est, in funera funus :
Per coacervatos pereat domus impia luctus. 485
An felix Eneus nato victore fruetur?
Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo.
Vos modo fraterni manes, animæque recentes,
Officium sentite meum; magnoque paratas
Accipite inferias, uteri mala pignora nostri. 490
Hei mihi! quo rapior ? fratres ignoscite matri.
Deficiunt ad cæpta manus: meruisse fatemur
Illum, cur pereat: mortis mihi displicet auctor.
Ergo impune feret; vivusque, et victor, et ipso
Successu tumidus regnum Calydonis habebit ? 495
Vos cinis exiguus gelidæque jacebitis umbræ ?

vel liquoribus vel victimis. Graviter igitur hæc ligna sepulcrales aras vocat, in quibus filium quasi adolebit in honorem et solatia fratrum. Neque Manes defunctorum statim invocat, sed ipsas Furias in re horrenda, quam Furiæ ei injecisse videbantur. Recie igitur furialia sacra. Impium furorem bene exprimit verbis Ulciscor---funus, nec temere immoratur rei verbis cumulatis. Mors morte pianda est; cædes fratrum morte filii purganda est.

486. An felir Eneus, etc.) Invidia hic et ver. 494 s. stimulos addit. Melius lugebitis ambo, detestabilis sententja. Manes adesse ex inferis credebantur inferiis ; iis ergo commendat officium suum, quod vocabulum est solenne de inferiis. Recentes; novi Orci incolæ, recens admissi: sic iv. 434, umbræ recentes. Sentite, intelligite, agnoscite. Magno paratas, magni pretii, nempe pignora uteri, filium,

quem, pignus amoris, in ipso utero
meo portavi.

491. Hei mihi! quo rapior ?] Non
mens eam revocabat a novo conatu,
sed tanta est vis materni affectus !
manus deficientes, trementes atque vix
stipitem retinere valentes. Hinc vox
invitæ exprimitur, Hei mihi! etc.
cujus veniam statim precatur. Auctor,
mater ipsa. Dignus est, cui mors in-
feratur, verum non ab ipsa matre.

496. Cinis exiguus; 'Oliyn ketcóuerta kóviç; Horatius, IV. Od. vii. 16: Pulvis et umbra sumus ; Properlius, IV. ii. 14. En sum quod digitis quinque levatur onus. Jacere proprie ad cinerem tantum pertinet, non itidem ad umbras. Sed solenne erat hoc verbum omnino de mortuis usurpare. Sic et cadaveris epitheton gelidus ad umbras translatum. Attamen umbra nec gelida nec calida ; sed ad mortem respicitur, quæ cum

Haud equidem patiar: pereat sceleratus ; et ille Spemque patris, regnique trahat, patriæque ruinam. Mens ubi materna est? ubi nunc pia vota parentum? Et, quos sustinui, bis mensum quinque labores? O utinam primis arsisses ignibus infans! 501 Idque ego passa forem! vixisti munere nostro : Nunc merito moriere tuo: cape præmia facti, Bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, Redde animam: velme fraternis adde sepulcris. 505 Et cupio, et nequeo : quid agam? modo vulnera,

fratrum Ante oculos mihi sunt, et tantæ cædis imago: Nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. Me miseram! male vincetis; sed vincite, fratres; Dummodo, quæ dedero vobis solatia, vosque 510

frigore venit et corpus privalum anima frigidum relinquit. Trahere ruinam, eam facere : Æneid. ii. 466; sed trahere spem, eam secum auferre. Extincto filio hærede, eoque fortissimo, magna calamitas patriæ inferebatur. Trahere sumptum ab eo, qui cadens secum aufert aliquid, unde ruina oritur.

499. Ubi nunc ; cui nunc prosunt. Pia vota ; multi, pia jura, quod præfert Heinsius. Vota illa, quibus superstites sibi vovent parentes, ne turbetur mortalitatis ordo. Hoc justissimum votum vocat Seneca, ad Marc. cap. 10. Impium contra votum, si se superstites liberis optent parentes. Suetonius, Tib. 62. Burm. Mensum pro mensium notavit Priscianus, lib. vii; Seneca, Theb. 535. Per decem mensum uteri labores : vide Gronovium ad Liv. xxix. 3; et Buneman. ad Lactant. carmin, de Phæn. 27. Codex Regius B. bis mensum quinque ; Codex A, menses bis quinque, quod et libri aliquot a Ciofano citati. Excusi omnes mensum retinent, Pris

ciani freti auctoritate. Ego certe genitivum genuinum scribendum censeo mensium; inter scandendum vero, ne legi Pediæ oppedatur, adhiberi posse Synæresin seu Synecphonesin, ut in Æneid. vi. 33. quin protinus omnia Perlegerent oculis. Et apud Nostrum, i. 150. quidam legunt Ultima cælestium terras Astræn reliquit. Decem ; nempe lunares menses intellige. Munere nostro; quæ stipitem seu torrem in hunc usque diem servavi.

503. Moriere ; Burmannus mallet moriare, quod furenti aptius. Regii nostri nihil mutant. Pramia ; pæna. Vel me, etc. quia Manes inferias postulant.

506. Et cupio; fratres ulcisci subintelligatur. Et nequeo in ignem conjicere torrem pietate, qua filium prosequor, impedita. Sunt; Heinsius conjicit sint. Male, non sine impietate. Solatia, filium, quem in solatia vestra cremavero.

Visus est, nempe Althææ. Et stipes gemens et inviti ignes aversantur factum.

Ipsa sequar.” Dixit, dextraque aversa trementi
Funereum torrem medios conjecit in ignes.
Aut dedit, aut visus gemitus est ille dedisse
Stipes ; et invitis correptus ab ignibus arsit.

Inscius, atque absens flamma Meleagros in illa Uritur; et cæcis torreri viscera sentit

516 Ignibus; at magnos superat virtute dolores. Quod tamen ignavo cadat, et sine sanguine, leto, Mæret; et Ancæi felicia vulnera dicit; [res Grandævumque patrem, fratremque, piasque soroCum gemitu, sociamque tori vocatore supremo,521 Forsitan et matrem: crescunt ignisque dolorque; Languescuntque iterum; simul est extinctus uterInque leves abiit paulatim spiritus auras. [que, Alta jacet Calydon; lugent juvenesque senesque, Vulgusque proceresque gemunt; scissæque capilPlanguntur matres Calydonides Eveninæ. [los Pulvere canitiem genitor, vultusque seniles Fædat humi fusus; spatiosumque increpat ævum.

515. Absens in flamma uritur ; argute, quia torris ei fatalis in flamma. Cæcis, quos non videbat. At magnos, etc. ut Hercules, ix. 163.

518. Ignavo, quo pereunt ignavi. Fortes cadunt in prælio per vulnera sanguine effuso. Supra, vii. 544. sic erat leto mori inerti.

520. Fratrem; nostri ambo Regii dant fratres. Ab Apollodoro tres fratres memorantur, Toxeus, Tyreus et Clymenus; Nicander quinque habet : sorores fuerunt Gorge, Dejanira, Eurymede et Melanippe, quæ postremæ duæ post mortem fratris in aves mutantur. Sociam tori Antoninus Liberalis, II. vocat Cleopatram ; Hyginus, fab. 174. Alcyonem: qui dissensus facile potest componi; nam Ho.

merus, ver. 552. diserte tradit, eam fuisse Cleopatram, sed eandem a parentibus dictam esse Alcyonem, quia mater Alcyonis fatun habuerit. Supremo, moriente.

525. Alta jacet, etc.] Ante hunc versum olim legebatur, Paulatim cana prunam velante favilla, quem expunxit Heinsius, tam auctoritate primi Palatini, et aliorum quatuor, qui eum in margine ascriptum habent, quam propter ingratam toŨ paulatim repetitionem. Alta, clara et flore suo superbiens, jacet, afflicta est. Planguntur, plangunt se, sua pectora. Evenina, ab Eveno fluvio, juxta quem Calydon sita. Plin. iv. 2. Marpissa Evrvivn est apud Homer. Il. 1. 553.

529. Fædat graviter pro, asper

Nam de matre manus, diri sibi conscia facti, 530
Exegit pænas, acto per viscera ferro.
Non mihi si centum Deus ora sonantia linguis,
Ingeniumque capax, totumque Helicona dedisset;
Tristia persequerer miserarum dicta sororum :
Immemores decoris liventia pectora tundunt; 535
Dumque manet corpus, corpus refoventque, fo-

ventque:
Oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto.
Post cinerem, cineres haustos ad pectora pressant
Affusæque jacent tumulo; signataque saxa
Nomine complexæ, lacrimas in nomine fundunt.
Quas Parthaoniæ tandem Letoïa clade 541

git. Summus luctus describitur. Ca ad corpus, alterum ad lectum referanities et vultus seniles valent ad mise tur. rationem faciendam.

538. Post cinerem, postquam com531. Acto per viscera ferro.) Juxta bustus erat. Sed amat Ovidius hualios laqueo vitam finivit. Vide Mun jusmodi repetitiones, Post cinerem, cikerum ad Hygini fab. 174. Nil defi neres, etc. Pressunt, sæpius premunt. nit Hyginus: mærens in luctu decessit. Imitatus est Silius, viii. 129: Cui ci

532. Si centum Deus, etc.] Sic res nerem orbata pressant ad pectora maarduas exprimunt poetæ, Virgilius, tres. Haustos, collectos, ut ix. 35. Georg. ii. 42; Æneid. vi. 625; Hos haustus pulvis. Similia lamenta et tius apud Macrob. vi. 3; Persius, eadem fere verba habes xiii. 424. AfSat. V. i. 26; Claudian. in Cons. fusæ ; vide ad iii. 438. Fundere in Olyb. et Prob. 55. qui omnes secuti nomine recte dici docet Burmannus. sunt Hom. II. B. 488 : TIA 8ùy của 541. Parthaonis filius Eneus. αν εγώ μυθήσομαι, ουδ' όνομήσω, Ουδ' Gorge nupserat Andræmoni, Dejaεί μοι δέκα μέν γλώσσαι, δέκα δε στό nira Herculi, et sic nurus Alcmena. ματ' είεν, Φωνή δ' άρρηκτος, etc. Has duas etiam Hyginus et Nicander Sed Noster in re leviore parum felici exceperunt. Secundum hunc Baccho ter hæc adhibuit.

deprecante iis natura sua relicta. 535. Decus, cura et ornatus corpo.

Allevat, aves esse jussit: Claudianus, ris. Liventia, ut liveant. Refovent 18, 295: Elevat hanc plumis, squaque ; vide ad ver. 163; et de fovere mis hanc fabula vestit. Aves illas ad ü. 339: quem locum omnem cum Noster parum perspicue potavit. Inhoc conferas. Lecto, feretro : etiam telligi eas, quæ Linn. Numidæ MeGræce Klívn. Vide Kirchmannum leagrides, Nostris Perlhühner dicunde funeribus, ii. 9. Oscula ipsi, oscula tur, docet Schneider. ad Æliani Hislecto ; sic distingue : oscula dant ipsi, tor. Animal. iv. 42. Cæterum variæ id est, Meleagro seu corpori, posito res omnis hujus fabulæ Calydoniæ in oscula dant lecto; ut alterum oscula nummis et aliis monumentis expresse

« AnteriorContinua »