Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Haud procul aspexi longo post tempore navim,
Oravique fugam gestu, ad litusque cucurri:
Et movi; Graiumque ratis Trojana recepit. 220
Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus,
Et ducis, et turbæ, quæ tecum credita ponto est.
Æolon ille refert Tusco regnare profundo;
Eolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;
Quos bovis inclusos tergo, memorabile munus, 225
Dulichium sumpsisse ducem; flatuque secundo
Lucibus îsse novem, et terram aspexisse petitam:
Proxima post nonam quum sese Aurora moveret,
Invidia socios prædæque cupidine ductos,

Esse ratos aurum, dempsisse ligamina ventis ; 230
Cum quibus îsse retro, per quas modo venerat un-
Æoliique ratem portus repetisse tyranni. [das,
Inde Lami veterem Læstrygonis, inquit, in urbem
Venimus Antiphates terra regnabat in illa;
Missus ad hunc ego sum, numero comitante duo-
235

rum:

Vixque fuga quæsita salus comitique, mihique;
Tertius e nobis Læstrygonis impia tinxit
Ora cruore suo: fugientibus instat, et agmen

223. Æolon ille refert, etc.] Sequuntur fata Ulyssis ex Homero, Od. K. fideliter expressa.

Eolus regnabat in una ex insulis Eoliis, quæ sitæ erant in mari Tusco. Is, secundum Homerum, utribus inclusos cohibet ventos, itaque etiam Ulyssi eos dedit bovis inclusos tergo; Homerus, ver. 19. δείρας ἀσκὸν βοὸς ἐννεώριο. De Hippotade et carcere ventorum confer iv. 662. Petitam, nempe patriam ; Homerus, ver. 29.

229. Invidia, invidentes Ulyssi quem solum res pretiosas secum in patriam ducere putarent; Hom. Od. K. 40 sqq.

233. Inde Lami, etc.] Homerus, Od. Κ. 81. ἱκόμεσθα Λάμον αἰπυπτοXie pov. Lamus antiquissimus Læstrygonum rex fuit; qui populi erant feritate famosi in ultimo Italiæ angulo habitantes. Ad eos quum venit Ulysses, Antiphates regnabat, a quo nonnullis et navibus et sociis fuit spoliatus. Lastrygones Formias Campaniæ inhabitabant; Plin. iii. 5; Cic. ad Attic. ii. 13; erantque gigantes et ȧveршжорáуо; Homerus, ver. 120. Incultos, id est, inhumanos, eos vocat Tibullus, lib. IV. i. 59.

238. Agmen concitut.] Homerus,

Concitat Antiphates; coëunt, et saxa trabesque Continuant, merguntque viros, merguntque carinas. Una tamen, quæ nos ipsumque vehebat Ulixen, Effugit amissa sociorum parte, dolentes, Multaque conquesti terris allabimur illis,

Quas procul hinc cernis: procul hinc tibi, cerne, videnda est 244

Insula, visa mihi: tuque, o justissime Troüm,
Nate Dea (neque enim finito Marte vocandus
Hostis es, Ænea), moneo, fuge litora Circes.
Nos quoque Circæo religata in litore pinu
Antiphatæ memores, immansuetique Cyclopis,
Ire negabamus, et tecta ignota subire.
Sorte sumus lecti: sors me fidumque Politen
Eurylochumque simul, nimiique Elpenora vini,
Bisque novem socios Circæa ad monia misit.
Quæ simul attigimus, stetimusque in limine tecti,

ver. 118. ὃ τεῦχε βοὴν διὰ ἄστεος, etc. Continuant, sine intermissione jactant, ut Horat. II. Sat. vi. continuare dapes; vid. Heinsius.

244. Procul hinc tibi, etc.] De Circes insula vide supra ad ver. 10; conf. Homerus inde a ver. 135. Commotus periculo ibi superato, commoda conversione Æneam astantem alloquitur, quæ simul facit, ut hunc ante oculos teneat lector. Neque huc appulerunt Trojani, sed prætervecti sunt illa litora ; Virgil. vii. 21-23.

249. Antiphate memores, etc.] Homer. Od. K. 199 : Μνησαμένοις ἔργων Λαιστρυγόνος Αντιφάταο, Κυκλωπός τε βίης μεγαλήτορος ἀνδροφάγοιο. In immansuetus frustra hæseruut intt. quasi leviore nimis voc. pro Polyphemi crudelitate; sævis enim bestiis, ut xv. 85. tigribus, tribuitur immansuetum ingenium. Ire negabamus, et tecta, etc. VOL. IV.

250

Codices Regii nostri, et Florentinus S. Marci, habent sed tecta; certe ut tollatur vitium metri, sed vide quæ ad ix. 405. diximus; et præter ex-· empla quæ ad locum dictum ex Nostro attulimus, Virgil. ait Æn. ix. 609. versaque juvencum Terga fatigamus hasta.

251. Sors me fidumque, etc.] Homerus viginti tres missos narrat, e quibus non nisi Eurylochum ducem, et ver. 225. Politen nominat; sed Od. K. 552. et A. 60 sqq. Elpenor inebriatus de Circes tecto decidisse, fractaque cervice mortuus esse refertur. Hinc nimii vini, quod Heinsius et Burmannus illustrant ex Horatio, Od. I. xxxvi. 13. multi Damalis meri, Od. ii. 12. nimium mero Hylæum ; Suetonio, Aug. 76. Cibi minimi erat; et Columella, vi. 2. Multi cibi et edaces.

3 D

Mille lupi, mixtæque lupis ursæque, leæque 255
Occursu fecere metum: sed nulla timenda,
Nullaque erat nostro factura in corpore vulnus.
Quin etiam blandas movere per aera caudas,
Nostraque adulantes comitant vestigia; donec 259
Excipiunt famulæ, perque atria marmore tecta
Ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu,
Sublimis solio, pallamque induta nitentem.
Insuper aurato circumvelatur amictu:
Nereïdes Nymphæque simul, quæ vellera motis
Nulla trahunt digitis, nec fila sequentia ducunt, 265
Gramina disponunt, sparsosque sine ordine flores
Secernunt calathis, variasque coloribus herbas.
Ipsa, quod hæ faciunt, opus exigit : ipsa quis usus

255. Mille lupi, etc.] Homerum in his Noster sequi maluit, quam Virgilium apud illum humanam mansuetudinem feræ induerant Circes herbis, apud hunc ex hominibus factæ erant feræ ; Homer. Od. K. 212. 'Aμpi δέ μιν λύκοι ἦσαν ὀρέστεροι, ἠδὲ λέοντες—Οὐδ ̓ οἵ γ ̓ ὡρμήθησαν ἐπ' ἀνδράσιν, ἀλλ ̓ ἄρα τοίγε Οὐρῇσιν μακ ρῇσι περισσαίνοντες ἀνέσταν. Blandas, blande. Comitant vestigia, per archaismum; comito enim non ita in usu frequentiore est, ut comitor: hoc tamen verbum formam activam alibi usurpavit; confer supra viii. 692; xiii. 55. et alibi: Propertius etiam, II. vi. 15. Quod si vera meæ comitarent castra puellæ, Non mihi sat magnus Castoris iret equus. De famulis excipientibus nihil Homerus.

261. Pulchro sedet illa recessu, etc.] Domus Circes in convalle e lapidibus politis extructa, foribus splendidis ornata, supellectile pretiosissima instructa; Homer. Od. K. 211. 311.348; hinc superba tecta apud Virgilium, vii. 12. De recessu dictum ad i. 177.

Sublimis solio. De solio illo vide Homerum, ver. 311. Nitens, candida, apуúpɛav papoç Homer. 543: cineta erat zona aurea et in capite gerebat flammeum, кαλúπтρην. Pro his Noster eam circumvelat amictu, ut Hymenæum x.i: amictus enim neque de zona, neque de calyptra intellig. quanquam ita Lenzius.

264. Nereides Nymphaque.] Apud Homer. Od. K. 221. 254. cantantem Circen reperiunt et telam texentem ; sic et apud Virgilium. Idem Homerus, 347. illi dat ministras quatuor, Fontium, Fluminum et Silvarum filias. Negotia earum Ovidius sic finxit, quia Circe venefica. Trahunt-ducunt. Heinsius malit trahant ducant. Secernunt secretos reponunt in calathis.

268. Ipsa quod hæ faciunt.] Thuaneus et alter Twisdenii faciant. Opus exigit, qui curam operis habet, idque et jubet et examinat; Schwarzius ad Plin. paneg. xix. 3. Pensas, ponderatas; neque enim pharmaca, nisi ponderentur, recte componi possunt.

Quoque sit in folio, quæ sit concordia mixtis,
Novit, et advertens pensas examinat herbas. 270
Hæc ubi nos vidit, dicta acceptaque salute,
Diffudit vultus, et reddidit omnia votis.
Nec mora; misceri tosti jubet hordea grani,
Mellaque, vimque meri, et cum lacte coagula passo;
Quique sub hac lateant furtim dulcedine, succos
Adjicit: accipimus sacra data pocula dextra. 276
Quæ simul arenti sitientes hausimus ore,
Et tetigit summos virga Dea dira capillos;
(Et pudet et referam) setis horrescere cœpi,
Nec jam posse loqui; pro verbis edere raucum 280
Murmur, et in terram toto procumbere vultu :

272. Diffudit; vide ad iii. 318; reddidit omnia votis, nobis bona voventibus æque bonis votis respondit.

273. Miscèri tosti jubet, etc.] Hom. Od. Κ. 234 : Εν δέ σφιν τυρόν τε καὶ ἄλφιτα καὶ μέλι χλωρὸν Οἴνῳ Πραμνείῳ ἐκύκα. Valde gratum Græcis antiquis hoc potionis genus, confectum e farina, caseo, melle, vino; confer II. A. 638; et vide Riccii dissert. Homer. tom. i. pag. 181. Dicitur KUKEV et cinnus; vide et Foesium in Econ. Hipp. h. v. binum ante Pramnium servile, secundum Aristophanem. Tosti hordea grani, farinam hordeaceam: hordea grani pro grana hordei aut hordeacea. Torreri autem solebant olim grana, ut facilius mola frangerentur. Vis meri, merum. Coagula; xiii. 830. Latere, non percipi gustu. Succos adjicit; Homerus, ἀνέμισγε δὲ σίτῳ Φάρμακα λυγρά. Pro accipimus Heinsius malit arripimus, quod aviditatem sitientium magis exprimit.

277. Arens, siccus ex siti. Sic aridus viator apud Virgil. Georg. iv. 97. Virga hæc vim magicam habuit. Setis,

etc.

Mutamur in sues, quos Noster more suo describit, quum Homerus id breviter et simpliciter expresserit : suum habebant capita, vocem, corpus et setas. Horrescere de pilosa hirsutie horrescere setis, pilis, hirto dorso solenne de suibus; vide Drakenb. ad Sil. i. 422. Satis hic apparet, quid hoc mytho docere voluerint antiqui poetæ, vim nempe voluptatum esse tantam, ut belluinos mores induant hominibus; Horat. Epist. I. xi. 23: "Circes pocula nosti: Quæ si cum sociis stultus cupidusque bibisset, Sub domina meretrice fuisset turpis et excors; Vixisset canis immundus, vel amica luto sus." Occallescere. Nonnulli dant callescere, vel coalescere; calliscere Nonius ex Catone notavit ; callere Sulpicius Cic. iv. ad div. 5; Severus in Ætna, callent rure manus. Hæc Heinsius. Vestigia feci. Heins. malit vestigia figi, vel ferri, ut a superioribus hæc dependeant; improbat Burmannus, et quidem vestigia facere pro incedere, dixerunt etiam Cicero et Quintilian. Qua parte, sc. manibus, quibus pocula arripueram, mutatis in pedes, incedere cœpi.

290

Osque meum sensi pando occallescere rostro ;
Colla tumere toris: et qua modo pocula parte
Sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci : [sunt!
Cumque eadem passis, tantum medicamina pos-
Claudor hara: solumque suis caruisse figura 286
Vidimus Eurylochum ; solus data pocula fugit.
Quæ nisi vitâsset, pecoris pars una manerem
Nunc quoque setigeri: nec tantæ cladis ab illo
Certior ad Circen ultor venisset Ulixes.
Pacifer huic dederat florem Cyllenius album;
Moly vocant Superi; nigra radice tenetur.
Tutus eo, monitisque simul cœlestibus intrat
Ille domum Circes: et ad insidiosa vocatus
Pocula, conantem virga mulcere capillos
Reppulit; et stricto pavidam deterruit ense.
Inde fides, dextræque datæ : thalamoque receptus
Conjugii dotem, sociorum corpora, poscit.

286. Claudor hara; vulgo Claudor in antra; suis solum, etc. Regius codex A. quidem habet hanc vulgatam lectionem, sed bene ex multis Heinsius voluit scribi hara, quod legitur in Regio B; antra enim ex glossa; hara autem propria sunt suibus: unde Heroid. i. 104. immundæ rura fidelis hare. Eurylochus, qui ante fores manserat, ad navem cucurrit, atque Ulyssi, quid factum sit exposuit; Homer. Od. K. 244.

291. Pacifer huic dederat, etc.] Venienti Ulyssi occurrit Mercurius, xovooppamis, atque tam medicamentum, pápμakov, ei præbet, quam consilis eum instruit; Hom. Od. K. 277 sq. Florem album. Idem 304. píly μèv μéλav ἔσκε, γάλακτι δὲ εἴκελον ἄνθος. Μῶλυ δέ μιν καλέουσι θεοί. Plinius, xxv. Laudatissima herbarum est Homero teste, quam vocari a Diis putat

4: "

295

Moly, et inventionem ejus Mercurio
assignat, contraque summa veneficia
demonstrat. Nasci eam hodie circa
Pheneum, et in Cyllene Arcadiæ tra-
dunt, specie illa Homerica, radice ro-
tunda nigraque, magnitudine cæpæ,
folio scillæ; effodi autem difficulter."
Putant, Nymphæam albam intelligi,
cui Plinius, lib. xxv. 37 sqq. 26. vim
refrigeratricem tribuit. Vocant Su-
peri; vide ad xi. 640. Radice tene-
tur, radice conjunctus est cum terra,
radicem habet. Bene insidiosa. Co-
nantem mulcere; immo percussit re-
vera secundum Homerum, ver. 319:
Ράβδῳ πεπληγεῖα.
Stricto ense,
ξίφος ἐρυσσάμενος, a Mercurio admo-
nitus, in eam irruit; ver. 294.

298. Conjugii dotem, concubitus pretium. Cupiebat illa εὐνηθῆναι. Sic connubium supra, et sæpe conjux pro amante. Sociorum corpora pro,

« AnteriorContinua »