Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Si Venerem paterer: contempto munere Phœbi 141
Innuba permaneo: sed jam felicior ætas

Terga dedit, tremuloque gradu venit ægra senectus,
Quæ patienda diu est; nam jam mihi sæcula septem
Acta vides: superest, numeros ut pulveris æquem,
Tercentum messes, tercentum musta videre. 146
Tempus erit, quum me de tanto corpore parvam
Longa dies faciat, consumptaque membra senecta
Ad minimum redigantur onus: nec amata videbor,
Nec placuisse Deo: Phoebus quoque forsitan ipse
Vel non agnoscet, vel dilexisse negabit.
Usque adeo mutata ferar! nullique videnda,
Voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent."
III. Talia convexum per iter memorante Sibylla,

142. Innuba permaneo.] Eadem Sibylla apud Tibullum, II. v. 64. Vera cano sic-Eternum sit mihi virginitas.

143. Egra, quia senectus ipsa morbus; Terent. Phorm. IV. i. 9. ubi vid. Lindenbr. Hausta hæc de vivacitate Sibyllæ ex ipsis libris Sibyllinis censet Heinsius, quem vide. Musta pro vindemiis, et hæ, ut messes, pro annis. 149. Onus, molecula.

152. Mutata ferar plenius et elegantius, quam, mutabor. Voce tamen noscar. Vocis nomine accipiendum non sonus tantummodo vocis, seu inanis vox; sed fatidica vox, ut indicetur Sibyllam facultatem vaticinandi cum corporea mole non amissuram.

154-440. In litore Caietano Macareum, Græcum, reperiunt, cui Achamenides, Græcus et ipse, et ab Ulysse in Ætna relictus, sed jam Æneæ comes adhærens, narrat, quantopere Polyphemus post Græcorum discessum sævierit, et quomodo ipse servatus sit a Trojanis 157-222. Tum, 223– 440. Achæmenidi vicissim Macareus

151

refert, quid Ulyssi et sociis, relicta Sicilia acciderit, imprimis in Circes ædibus. In his transformatio sociorum in sues, et inde rursus in homines, 273307. Tum Macareus, Circes artem amplius comprobaturus, Pici mutationem subjungit, 308-440. Totus in his pendet ab Homero et Virgilio. Convexum, acclive, ut xiii. 911. conveaus apex, declivis. Lenzius contra excavatam viam interpretatur. At etiam iv. 432. ubi descensus ad inferos describitur, est via declivis, et x. 53. Orpheus cum conjuge inde rediens, carpit acclivum tramitem. Euboica urbs, Cumæ, originem trahentes a Chalcide Euboïca; Liv. viii. 22: etiam Virg. vi. 2. Euboicis Cumarum allabitur oris. Emergit accommodatius inferis, quam, exit. Sacris litatis ex Virg. Æn. iv. 50. qui hoc novavit, unde Servius : "Diis litatis dicere debuit; non enim sacra, sed Deo sacris litamus, id est placamus." Nutricis habentia nomen. Caietam intelligit, urbem et promontorium in finibus Latii et Campaniæ, quibus nomen

Sedibus Euboïcam Stygiis emergit in urbem. 155 Troïus Æneas; sacrisque ex more litatis,

Litora adit nondum nutricis habentia nomen.

Hic quoque substiterat post tædia longa laborum
Neritius Macareus, comes experientis Ulixei.
Desertum quondam mediis qui rupibus Ætnæ 160
Noscit Achæmeniden, improvisoque repertum
Vivere miratus; "Qui te casusve, Deusve
Servat, Achæmenide? cur," inquit," barbara Graium
Prora vehit? petitur vestræ quæ terra carinæ ?”
Talia quærenti jam non hirsutus amictu,
Jam suus, et spinis conserto tegmine nullis,
Fatur Achæmenides: Iterum Polyphemon, et illos
Aspiciam fluidos humano sanguine rictus;
Hac mihi si potior domus est Ithaceque carina:
Si minus Ænean veneror genitore, nec unquam 170

dedit Caieta Æneæ nutrix; Virg. vii. init.

158. Hic quoque substiterat, etc.] In Sicilia desertus erat unus ex sociis Ulyssis, Achæmenides; Virg. Æn. iii. 590 sqq; sed hic quoque alius substiterat: cujus rei causa ver. 440. narratur. Et hoc finxit haud dubie Ovidius ipse ad exemplum Virgilii. Nec male. Ita enim cognoscimus reliqua de Polyphemo, et de erroribus Ulyssis. Subsistunt, qui cessant ab itinere et hærent aliquo. Neritius forte a Nerito, patre, Ithacæ conditore et genus a Jove ducente, a quo et Nerito, Ithaca monti, nomen inditum ; Homer. Od. P. 207. ibique Schol. ex Acusilao. Experiens, expertus multa, multa subiens. Mediis rupibus, in antro Polyphemi socii trepidi eum deseruerant; Virg. 616 sqq. Pro mediis qui rupibus vulgo in rupibus, et mox, Quis te. Vide Burmannum ad Phædurm, I. fab. xiii. 6. ubi existimat, ve

165

teres certos fuisse elegantiæ suæ, et ubi qui, ubi quis præstaret, usu fuisse doctos, licet nos sæpe in his fluctuemus. Barbara, Phrygia (xi. 162.) Trojana. Et mirum erat, in ea classe esse Graium. Itaque ipse Achæmenides hoc ver. 220. repetit.

166. Suus, qui jam ad pristinum cultum redierat, ut agnosci posset. Spinis consertum, consutum, tegmen, ne panni dilaberentur. Hæc quoque Virgilii verba, ver. 593. de hoc Achæmenide: Dira illuvies, immissaque barba, Consertum tegumen spinis: at cætera Graius.

167. Fatur Achamenides.] Sequitur oratio animi commotissimi, nec sine horrore reminiscentis gravissimi periculi, ex quo inexspectato servatus est. Etiam gravis illa obtestatio, iterum Polyphemon, etc. perquam accommodata Achæmenidis sorti. Fluidos sanguine, unde fluebat sanguis; etiam Virg. 626. atro membru fluentia tabo.

Esse satis potero, præstem licet omnia, gratus.
Quod loquor, et spiro, cœlumque, et lumina solis
Aspicio (possimne ingratus, et immemor esse?)
Ille dedit: quod non anima hæc Cyclopis in ora
Venit; et ut lumen jam nunc vitale relinquam, 175
Aut tumulo, aut certe non illa condar in alvo.
Quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem
Sensum animumque,) fuit, quum vos petere alta

relictus

Equora prospexi? volui inclamare; sed hosti 179
Prodere me timui: vestræ quoque clamor Ulixis
Pæne rati nocuit: vidi, quum monte revulso
Immanem scopulum medias permisit in undas.
Vidi iterum, veluti tormenti viribus acta,
Vasta giganteo jaculantem saxa lacerto.
Et, ne deprimeret fluctusve lapisve carinam, 185
Pertimui, jam me non esse oblitus in illa.

172. Lumina solis ego in contextu audacter restitui ductu codicis Regii A. pro sidera solis, quod reperi in codice B. quodque male receperant Burmannus et Gierigius ex emendatione Heinsii: sidus quidem pro sole ix. 286. dicitur, sed nusquam Heinsius legit sidera solis, nisi in nonnullis codicibus, in quos irrepere ea lectio potuit, ex altera non improbanda codicis Bononiens. solemque, et sidera cœli. Anima pro corpore aut homine interdum ponitur.

175. Et ut lumen, etc. et quod, etiamsi nunc vitam relinquan, tamen tumulo aliquo condar, aut certe, etc.

177. Quid animi bona et sollennis Nostro locutio, de qua vide Heinsium ad i. 358. Idem amat nisi si, quem vide ad Heroid. iv. 111.

180. Clamor, quo, conscensa jam nave, irridebat Polyphemum; Home

rus, Od. i. 475. Quum monte revulso. Hoc loco poeta alludit ad id, quod, apud Homerum fingitur; ubi Ulysses navi aufugiens, Polyphemum clamando et indicando quinam ipse esset, nam se Neminem antea nominaverat, in se irritat; quare jactu ingentis saxi pæne et ipse et tota navis ab eodem Polyphemo obtrita. Versus Homeri sunt, Od. I. 481: 'Ηκεν ἀποῤ ῥήξας κορυφὴν ὄρεος μεγάλοιο, Κάδδ' ἔβαλε προπάροιθε νεώς κυανοπρώροιο, Τυτθὸν ἐδεύησεν δ' οἰήιον ἄκρον ἱκέ σθαι. ̓Εκλύσθη δὲ θάλασσα κατερχομένης ὑπὸ πέτρης. Vidi iterum, etc. Homer. ver. 537: Εξαυτις πολὺ μείζονα λᾶαν ἀείρας, Ηκ ̓ ἐπιδινήσας, etc. veluti tormenti, etc. ἐπέρεισε δὲ ἶν' ἀπέXepov. Lapis parum abfuit, quin clavum extremum attingeret, et fluctus ἐκλύσθη ὑπὸ πέτρης.

190

194

Ut vero fuga vos ab acerba morte removit,
Ille quidem totam fremebundus obambulat Ætnam,
Prætentatque manu silvas, et luminis orbus
Rupibus incursat, fœdataque brachia tabo
In mare protendens gentem execratur Achivam,
Atque ait: "O si quis referat mihi casus Ulixen,
Aut aliquem e sociis, in quem mea sæviat ira;
Viscera cujus edam; cujus viventia dextra
Membra mea laniem, cujus mihi sanguis inundet
Guttur, et elisi trepident sub dentibus artus; [ptæ!"
Quam nullum, aut leve sit damnum mihi lucis adem-
Hæc, et plura ferox: me luridus occupat horror,
Spectantem vultus etiamnum cæde madentes,
Crudelesque manus, et inanem luminis orbem,
Membraque, et humano concretam sanguine bar-

bam.

[rum: Mors erat ante oculos; minimum tamen illa malo

187. Acerba mors, quia in mari perire acerbum admodum et detestabile habebatur, monente Burmanno. Hoc loco tamen potius intellig. mors, quam multis simul infert hostis sævus. Heinsius putabat ab certa morte. Ille quidem totam, etc. Præclare furentem ob oculum defossum, xiii. 773. Polyphemum describit. Multi dant tota Etna, quod ex ii. 851. defendi posse Burmannus monet. Præclare, prætentat manu silvas, extensa manu explorat, an obstent arbores; in Ibide, 259. Trepidumque ministro Prætentes baculo, luminis orbus, iter; etiam Tibull. II. i. 77. sic prætenture iter dixit; supra x. 455. motu cæcum iter explorat. Vulgo autem legitur pertentatque manu silvas. Fadare sollenne de profluente tabo, sanguine. Lenzius intelligit sanguinem casorum Ulyssis sociorum. Potius ex oculo effosso. Ipse vectis oleaginus, quo terebraverat

Ulysses oculum, πεφυρμένος αἵματι
Toλ, Homer. Od. I. 397.

194. Viscera cujus edam.] Hoc per partes cogitare jucundum est animo ira furenti. Itaque immoratur imagini huic fœdæ cujus viventia—artus. Pro trepident, Basileensis crepitent, quod non displicet Burmanno; sed trepident e Virgilio, ver. 627: vidi atro quum membra fluentia tabo Manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus. Pro tepidi Noster melius elisi, quod convenit huic mortis generi.

198. Luridus horror.] Plurimi error, quod Burmannus de caligine capit, quæ oculis offunditur. De voc. luridus vide ad xiii. 851. Membraque. Vocab. generis sæpe ponitur inter vocabb. partium. Non igitur erat, cur Schepperus corrigeret, Mentaque. Concreta sanguine barba etiam xii. 279.

202. Minimum tamen illa malorum; quia timore sensus atque animus il

205

Et jam prensurum, jamjam mea viscera rebar
In sua mersurum; mentique hærebat imago
Temporis illius, quo vidi bina meorum
Ter quater affligi sociorum corpora terræ ;
Quæ super ipse jacens, hirsuti more leonis,
Visceraque, et carnes, cumque albis ossa medullis,
Semanimesque artus avidam condebat in alvum.209
Me tremor invasit: stabam sine sanguine moestus;
Mandentemque videns, ejectantemque cruentas
Ore dapes, et frusta mero glomerata vomentem,
Talia fingebam misero mihi fata parari :
Perque dies multos latitans, omnemque tremiscens
Ad strepitum, mortemque timens, cupidusque mo-

215

riri, Glande famem pellens, et mixta frondibus herba, Solus, inops, exspes, leto pœnæque relictus,

lius ita impediti erant, ut morte minimum moveretur, dum cætera quæ viderat, quanquam metuebat, sibi ipse ante oculos poneret; quin et mortem optaret potius, quam cætera illa sustineret. Jamjam mea viscera, etc. vide ad vi. 651 et 664. Imago, ut xi. 427. Bina corpora sociorum melius, quam binos socios. Quoniam apud Homerum ter vorat binos, propterea etiam hoc loco quidam distinguunt post ter. Melius Ter quater conjunguntur, nec definitur, quoties cœnam sibi paraverit e sociis. Expressit autem Hom. Od. I. 289 sqq: Σὺν δὲ δύο μάρψας, ὥστε σκύλακας, ποτὶ γαίη Κόπτ'. Ἠστθιε δ ̓, ὥστε λέων ὀρεσίτροφος, οὐδ ̓ ἀπέλειπεν Εγκατά τε, σαρκας τε, καὶ ὀστέα μυε Xóɛvra. Cf. Virg. Æn. iii. 623. ubi resupinus in antro, corpora illa frangit ad saxum. Jacere et stare super corpora dejecta dicuntur feræ, idque hoc loco minus bene translatum ad Poly

phemum. Nec apparet, cur albitudo potissimum medullarum hic commemorata sit.

211. Ejectantemque cruentas, etc.] Ex Homer. Od. I. 373 : φάρυγος δ' ἐξο έσσυτο οἶνος, Ψωμοί τ ̓ ἀνδρόμεοι· ὁ δ ̓ ἐρεύγετο οἰνοβαρείων. Virgil. En. iii. 632. saniem eructans ac frusta cruento Per somnum commixta mero. Pro ejectantem Heinsius suadebat, eructantem. Sed expressit haud dubie Euripid. Cyclop. ver. 588. ¿1⁄2 ȧvaidovç φάρυγγος ὠθήσει κρέα. Glomerata, commixta; Æneid. ix. 349. cum sanguine mixta vina refert. Mero illo eum Ulysses inebriaverat.

214. Perque dies multos, etc.] Totus hic locus e Virg. Æn. iii. 645-652. expressus. Exspes; omnispe destitutus. Fuga, fugiendi facultas, ut recte Burm. Movi, animum Æneæ. Graium, etc. confer ver. 163. cur barbara Graium Prora vehit.

« AnteriorContinua »