Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Utere tentatis operosæ viribus herbæ.
Nec medeare mihi, sanesque hæc vulnera mando,
Fineque nil opus est : partem ferat illa caloris.”
At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla 25
Talibus ingenium ; seu causa est hujus in ipsa,
Seu Venus indicio facit hoc offensa paterno)
Talia verba refert: “Melius sequerere volentem,
Optantemque eadem, parilique cupidine captam.
Dignus eras; ultro poteras certeque rogari: 30
Et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.
Neu dubites, absitque tuæ fiducia formæ :
En ego, quum Dea sim, nitidi quum filia Solis, ,
Carmine quum tantum, tantum quum gramine
possim,

34 Ut tua sim, voveo : spernentem sperne: sequenti Redde vices; unoque duas ulciscere facto.”

24. Fineque nil (aut cum multis MSS. Fine nihil) opus est. In his verbis frustra hæserunt interpretes: justa oppositio in finire et partem ferre.

25. At Circe, neque, etc.] Circe ipsa amore ardescit conspecti Glauci. Hunc amorem memorant et alii anctores. Aptius ex more nostri poetæ est accommodatius, quod citius concipit amorem ; Burman. Hujus, ingenii s. pectoris. Indicio. paterno, quia Sol indicaverat Veneris adulterium ; iv. 171 sqq.

28. Sequerere, peteres. Volentem absolute capi potest, volentein amari ; vide Heins. ad ii. 128. ldem autem rursus ter dixit, volentem, optantem eadem, parili cupidine captam.

30. Certeque.] TO que in tertium locum translatum, ut sæpius; vide Burmannum, qui tamen malit, per leque rogari.

32. Absitque, etc.) Olim edebatur arsitque, male ; sepsus: Ne dubites, neve absit, etc. Heinsius malit absilve. Spernentem, Scyllam. Sequenti, mibi. Unoque duas ulciscere facto. Burmanous e Vaticano et quinque aliis receperat duos, scil. Glaucum et Cir. cen ; eandem lectionem servaverat Gierigius; ego priscam revoco, ut duas referatur ad Scyllam et Circen : notum est vocab. ulcisci aliquem duplicem esse significationem: punire scilicet, et vindicare. Quare bona erat antiqua lectio quæ reperitur in codicibus Regiis; et bene interpretatus est glossator vetustissimus in codice B. his voc. redde vices nobis duabus in uno facto. ldem vidit Nostri interpres Græcus Planudes, qui vertit : την μέν τιμώρει, την δε τιμωρού. unam punias, alteram vindices. Mox Heinsius pro facto volebat scribi pacto, ut intelligeretur pactum nuptiale. Lem,

Talia tentanti, “ Prius," inquit, “in æquore fron

des,” Glaucus, "et in summis nascentur montibus algæ; Sospite quam Scylla nostri mutentur amores." Indignata Dea est; et lædere quatenus ipsum 40 Non poterat, nec vellet amans, irascitur illi, Quæ sibi prælata est ; Venerisque offensa repulsa, Protinus horrendis infamia pabula succis Conterit; et tritis Hecateïa carmina miscet; Cærulaque induitur velamina; perque ferarum 45 Agmen adulantum media procedit ab aula : Oppositamque petens contra Zancleïa saxa Rhegion, ingreditur ferventes æstibus undas; In quibus, ut solida, ponit vestigia, ripa, 49 Summaque decurrit pedibus super æquora siccis. Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, Grata quies Scyllæ : quo se referebat ab æstu Et maris et cæli, medio quum plurimus orbe Sol erat, et minimas a vertice fecerat umbras. Hunc Dea prævitiat, portentiferisque venenis 55

[ocr errors]

37. Prius in æquore, etc.) De hoc proverbio vide ad xiii. 324.

40. Ladere, succis et carminibus mutare ejus formam. Quatenus, quia. Non poterat, quippe Deum. Veneris, in amore. Pabula exquisite pro, gramina. Miscet, inter terendum recitat; vii. 248. Hecatéia vel omnino magica, vel quibus invocabatur Hecate; vide vii, 74. et 194. Cærula, ut maris accola. Ferarum agmen, ver. 255.

47. Oppositam contra satu ; saxis. Ferventesundas appositionem esse putant Heins. et Burm. Ego sic interpunxi, Rhegion, ingreditur ferventes, etc. ita petens non otiose additum. Neque Circe Rhegion urbem ingressa est, sed ferventes undus, fretum Sicu

lum, ut tenderet in eam partem, ubi sita illa urbs.

51. Gurges.] Fontem habent alui: sed vide xiii. 902. Tzetzes, d. I. pápμακα εμβαλούσης τη πηγή, εφ' η είώθει λούεσθαι, απεθηριώθη. Sic et Fulgentius. Ab æstu, ut ibi tuta esset abæstu, aut, temporeæstus. Plurimus, acerrimus.

55. Prævitiare novum verbum, ut præconsumere vii. 489; prædelassare xi. 731; præcontrectare v. 478. et precorrumpere infra ver. 134. Etiam porlentiferis novum, quod dictum esse, ut monstriferum, horriferum et similia apud Nostrum, monet Heinsius. Nescio tamen, an non rectius ante Heins. plurimorum MSS. auctoritate editum

Inquinat: huic fusos latices radice nocenti
Spargit; et obscurum verborum ambage novorum
Ter novies carmen magico demurmurat ore.
Scylla venit, mediaque tenus descenderat alvo,
Quum sua fædari latrantibus inguina monstris 60
Aspicit; ac primo non credens corporis illas
Esse sui partes, refugitque, abigitque, timetque
Ora proterva canum : sed quos fugit, attrahit una;
Et corpus quærens femorum, crurumque, pedum-
Cerbereos rictus pro partibus invenit illis: [que,
Statque canum rabies, subjectaque terga ferarum
Inguinibus truncis, uteroque extante, coercet. 67

Flevit amans Glaucus; nimiumque hostiliter usæ Viribus herbarum fugit connubia Circes. [mum, Scylla loco mansit : quumque est data copia priIn Circes odium sociis spoliavit Ulixen. 71 sit, portentificisque. Nam portentifi phinum caudas utero commissa lupocum, faciens portenta, mutans in por rum.” Nempe inde ab Homero, Od. tenta s. miras formas, dictum est, ut M. 85 sqq. varie descripta est. Senv. 217. saxifici vultus Medusæ; et sus mutatæ eosdem fere expressit vii. 360. vulnificus sus.

Etiam mox

Virgilius, Cir. “ Piscibus et canibus antiquam lectionem revocandam arbi rabidis vallata repente, Horribiles tror, Hic pressos latices, quam habent circum vidit sibi sistere formas. Heu Regii codices. Radice, ex herbis, ut quoties mirata novos expalluit artus! vii. 264. Ambayes etiam de obscuri Ipsa suos quoties heu pertimuit latratate sermonis, ut Fast. iv. 261. am tus!” Corpus femorum, femora. Jubages sortis obscure ; et in Ibide, 377. cunde quærens et invenit. ambages oris obscuri. Ter demurmu 66. Statque canum-coercet.] Hi rat; vide ad vii. 251.

duo versus mendis laborare visi sunt 60. Fædari, deformari, corrumpi. Heiusio, qui suasit, Statque canum Scylla succincta latrantibus inguina rabie, h. e. inferiores partes in canum monstris, canibus marinis, etiam apud rabiem mutantur : sed poeta hoc forVirg. Ecl. vi. 75. et Cir. 59 sqq. item tasse voluit, stat mutata in canes ra. apud Nostrum vii. 64. ubi conf. not. bidos; id ut graviter exprimeret, in et Hygin. d. I. Atque ita apparet in duritiem quandam incidit: nihil ergo Lipperti Dactyl. i. 78. 79. Sed in mutem. Lactantius in Arg. tenus pube Winkelm. Mon. ined. n. 37. exhibe canibus est efferata. Coercet, complectur, qualis a Virg. Æn. iii. 426. de titur. scribitur: “ Prima hominis facies, et 71. Sociis spoliavit Uliien.] Scylla pulchro pectore virgo Pube tenus : sex Ulyssis socios e nave devoravit, postrema immani corpore pistrix, Del. quanquam Circe eum admonuerat,

Mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, (tat, Ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exTransformata foret: scopulum quoque navita vitat.

II. Hanc ubi Trojanæ remis, avidamque CharybEvicere rates, quum jam prope litus adessent (din Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras. 77 Excipit Ænean illic animoque domoque, Non bene discidium Phrygii latura mariti, Sidonis : inque pyra sacri sub imagine facta 80 Incubuit ferro, deceptaque decipit omnes. Rursus arenosæ fugiens nova mænia terræ,

ut sibi caveret ab hoc monstro; Homer. Od. M. 85—100. et 245 sqq; Virg. Cir. 57. Sed Æneas, monitus ab Heleno, fugit conspecta Scylla ; Virg. Æn. iii. 684.

75—153. Cercopes et Sibylla.] Presso pede Virgilium sequitur, sed fabulas de Cercopibus et Sibyllæ vivacitate aliunde inseruit. Hanc ubi Trojanæ, etc. Redit oratio, unde xiii. 730. digressa erat. Reditum commodum ver. 72. Teucræ carine præbent. Avidam, quia absorbet quæcunque appropinquant. Evincunt, aut vincunt pericula, qui ea effugiunt: evasere, quod habet unus Sixian. MS. est ex interpretatione; etiam xv. 706. evincere fretum ; vide Burmannum ad Valer. Flacc. iii. 482.

77. Libycas referuntur ad oras.] Cf. Virgil. Æn. iii. 687 sqq. Litus legunt Siciliæ australe et occidentale, ad Drepanum, supra Lilybæum promontorium, faciunt escensum, ibique moritur Anchises. Vere anni sequentis classis e Sicilia solvit versus Latium ; sed tempestate ab Æolo Junovis precibus excitata (Æn. i. 34 sqq.) naves omves Libycas ad oras referuntur, sed diversis partibus, Æneas quidem cum septem navibus eo, ubi nunc Tunitanus sinus. Egressu de

colle Carthaginem subjectam prospicit (ver. 418.) et quum in Junonis templo singula lustraret, eo incessit Dido Sj. donis, quæ Æneam animoque domoque excipit (ix. 279. thalamo animoque recipere,) h. e. ipsum in regia tecta ducit, comitibus pecora vinumque millit, epulum instruit laudatissimum, etc. Æneid. i. 630 sqq. Mox correpta insano Æneæ amore, ad nuptias animum intendit; Æn. iv. init. Quod quum a Mercurio edoctus esset Æneas, nec precibus nec lacrimis Didonis retineri potuit, quin abitum pararet, noctuque aufugeret. Hoc est discidium Phrygü mariti, quod Dido non bene (non sine summo furore, per ditórnta) tulit. Furens igitur dolore pyram, scrobem superstructa lignorum mole, facit sub imagine sacri, simulans sacra magica Hecatæ; sed quum sola esset, conscendit pyram, incumbitque ferro. Atque ita decepta ab Ænea decipit omnes (lusus non magnopere probandus, Barcen nutricem, Annam sororem et famulas, putantes vere sacra parari; Æn. iv. 504 sqq. et 632 sqq. Cæterum pro pyra sacri sub imagine facta, unus Leidensis habet ficti, quod referatur ad sacri.

82. Nova mania, urbem, quæ illo ipso tempore condebatur. Ab arenis

Ad sedemque Erycis, fidumque relatus Acesten,
Sacrificat, tumulumque sui genitoris honorat:
Quasque rates Iris Junonia pæne cremârat, ,

85
Solvit; et Hippotadæ regnum, terrasque calenti
Sulfure fumantes, Acheloïadumque relinquit
Sirenum scopulos: orbataque præside pinus
Inarimen, Prochytenque legit, sterilique locatas
Colle Pithecusas, habitantum nomine dictas.
Quippe Deûm genitor fraudem, et perjuria quon-
dam

91 Cercopum exosus, gentisque admissa dolosæ,

infamis Africa. Italiam petens Æneas refertur, denuo defertur in Drepani portum. Prope erat sedes Erycis, urbs Eryx, quam condiderat Eryr, Veneris et ipse filius. Ibi etiam Ægestus Tros, quem Ovidius cum Virgilio Acesten nominat (vid. Heyn. ad Virg. Æn. i. 195.) conditor urbis Ægestæ s. Segestæ, a quo et nuper erant benigne excepti, et nunc excipiuntur: hinc apud Virg. d. l. bonus Acestes, h. 1. fidus. Ibi et tumulum sui genitoris honorat, genitori, quem superiore anno eodem die ibi sepeliverat, sacrum facit anniversarium ; Virgil. Æn. v. 45 sqq.

85. Iris a Junone missa mulieribus Trojanis, errorum maritimorum perosis, persuasit, ut classi ignem infer

Quatuor navibus combustis, Jupiter incendium extinxit pluvia immissa; Æneid. v. 606. Hippotada regnum, Æoliæ insulæ, plenæ caverparum et sulfuris fumantis, quapropter et Æoli regnum et Vulcani officinam huc transtulerunt poetæ. Acheloradum pro Acheloidum, metri causa. Sirenum scopuli, petræ tres non longe a Capreis, naufragiis infames. De Sirenibus vide supra v. 551. Pinus, navis, orbata præside, gubernatore Palinuro, qui cum gubernaculo excussus erat in mare; Æn. v. 867. Prochyta et Pi

thecusæ (hodie Procida et Ischia) in. sulæ promontorio Miseno objectæ. Has a figlinis doliariorum (dolium enim Græcis niloc) nomen traxisse, auctor est Plinius, iii. 6. Noster autem, ut postulabat operis sui ratio, sequitur eos, qui a simiis, mińkous, insulam dictam esse malebant: hanc eandem esse atque Inarimen s. Ænariam, auctoritatibus geographorum Græcorum contendit Salmasius ad So. linum, pag, 97.

Diversas faciunt Ovidius, Mela et alii. Fluxit autem hoc nomen ex loco vel depravato vel male intellecto Homeri, II. B. 783. Eiv 'A piuous : quos Arimos nonnulli in hanc insulam transferebant. Strabo, v. pag. 379. addit, simios Etruscis dictos esse arimos; vide Heins, ad h. I. Munker. ad Lactant. Argum. et Heyn. Exc. ii. ad Virg. Æneid. ix.

92. Cercopes, Lydiæ populus, fraudulentissimus, malitiosa versutia insignis. Jovi adversus Saturnum opem promiserant; sed, accepta pecunia, eum riserunt: inde versuti impostores Κέρκωπες dicti, et κερκωπίζειν, fraudes moliri; vide Zenobium Cent i. 5; iv. 50. Sed Græcis cercopes et genus simiorum caudatorum : cercopithecos in Æthiopia memorat et describit Plinius, Hist. Nat, viii. 21.

rent.

« AnteriorContinua »