Imatges de pàgina
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER DECIMUS QUARTUS.

N. B. Argumentum hujus libri decimi quarti Metamorphoseon, relatum invenies in serie CANTERI, tom. iii. pag. 59.

FAB. I.

JAMQUE giganteïs injectam faucibus Ætnen, Arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri Nescia, nec quidquam junctis debentia bubus, Liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum : Liquerat et Zanclen, adversaque mœnia Rhegi, 5 Navifragumque fretum, gemino quod litore pressum,

1-74. Scyllæ fabula.] A Neptuno patre eam esse vitiatam, et ab Amphitrita irata corruptis veneno aquis in monstrum mutatam, narrant Virgilius, Cir. 56-73. et Tzetzes ad Lycophr. pag. 13. Allegoricam esse libidinis narrationem volunt alii, ut Fulgentius, Mythol. ii. 12. et Heraclides in Allegor. p. 496. Dubium hoc relinquit Virg. Cir. 68 sqq. Giganteis, etc. vide v.346. Cyclopes agro colendo non vacabant, sed terra iis sponte dabat triticum, hordeum, vites; Homer. Od. i. 108 seq. Itaque arva improprie dixit agros Cyclopum; arvum enim ab arando dictum. Usus aratri pro aratro ipso; vide ad i. 408. Debentia bubus, præparata a bubus frumento seminando et ferendo; sic PliVOL. IV.

nius, Paneg. 30: Egyptus nihil imbribus cæloque debet. Euboicus, Glaucus, qui in Argum. Lactant. æque recte Anthedonius vocatur; vide ad xiii. 905. Tumidarum nunc tantum ornat. Adversa; vide ad xiii. 541. Rhegium olim urbs opulenta. Navifragum, ubi fiunt multa naufragia; Tibul. II. iv. 10. naufraga unda, ubi vide Vulp. Premi dicuntur quæ terminis inclusa sunt. Fluminis immensi quidem, fluminis tamen inclusi speciem præbet fretum Siculum. Tenet, occupavit olim illam partem, quæ erat terra et terminus inter Italiam et Siciliam; vide xv. 291. Heinsius suadet terit confinia, ut alibi reddere et rumpere confinia.

3 B

10

Ausoniæ, Siculæque tenet confinia terræ.
Inde, manu magna Tyrrhena per æquora lapsus,
Herbiferos adiit colles, atque atria Glaucus
Sole satæ Circes, variarum plena ferarum.
Quam simul aspexit, dicta, acceptaque salute;
"Diva, Dei miserere, precor: nam sola levare
Tu potes hunc," dixit, "videar modo dignus, amo-
Quanta sit herbarum, Titani, potentia nulli, [rem:
Quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis. 15
Neve mei non nota tibi sit causa furoris,
Litore in Italico, Messania monia contra,
Scylla mihivisa est: pudor est promissa, precesque,
Blanditiasque meas, contemptaque verba referre.
At tu, sive aliquid regni est in carmine, carmen 20
Ore move sacro: sive expugnacior herba est,

8. Manu magna-lupsus.] Manus, qua imprimis opus est natanti, imaginem sensibus subjicit: sed magna, quia Deus. Labi de quovis celeri motu et cursu; h. 1. natantis. Circen, insignem veneficam, Solis et Persæ filiam, Æetæ, Colchorum regis, sororem, in insulam quandam Oceani occidentalis transtulerat summa antiquitas, locorum situs ignorans. Homerus igitur, Od. K. 135 sqq. ut Ulyssem eo deferret, illam collocavit juxta litus Italiæ, ubi postea Circæum promontorium fuit. Siccatis enim paludibus, quibus olim cingeretur, illam insulam partem esse factam continentis veteres tradunt; vide Heyn. Exc. I. ad Virg. Æn. vii. Plura de hac venefica infra videbimus inde a ver. 244 sqq. Herbiferos adiit colles. Herbis opus erat in arte magica; conf. ver. 266 sqq; vii. 224 sqq. Et dictum esse olim illum locum πολύῤῥιζον, monet Strabo, v. pag. 355. De atriis et feris Circes vid. ver. 255. 260.

12. Diva, Dei miserere.] Quidam, Ciofani, tum Basil. Bersm. et alii, mei miserere. Videbatur nempe librariis superbius loqui Glaucus, si se Deum, Circen Divam vocaret. Sed vid. Burmannus qui monet, poetas promiscue divas et deas vocâsse. Herbarum potentia; vide ad i. 522. Qui sum mutatus; Heinsius monet e consuetudine Nostri scribendum, qui sim.

20. Aliquid regni; vulgo (et in Regiis codicibus) aliquod regnum. Regnum est potentia, vis magica: sic regnum et regnare de potentia etiam apud Cic. Carmen, formula incantationis; vii. 137. et alibi. Move, incipe, profer, sollenni usu apud poetas; vide Bentleium ad Horat. III. Od. vii. 20: quia quæ proferuntur, proprie moveri dici possunt; Heynius ad Virg. Æn. i. 262. Expugnacior, efficacior; supra ix. 620. expugnare cœpta, perficere cœpta. Operosa, multum operans, efficax. Tentatis, usu cognitis.

Utere tentatis operosæ viribus herbæ.

Nec medeare mihi, sanesque hæc vulnera mando,
Fineque nil opus est: partem ferat illa caloris."
At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla 25
Talibus ingenium; seu causa est hujus in ipsa,
Seu Venus indicio facit hoc offensa paterno)
Talia verba refert: "Melius sequerere volentem,
Optantemque eadem, parilique cupidine captam.
Dignus eras; ultro poteras certeque rogari: 30
Et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.
Neu dubites, absitque tuæ fiducia formæ :
En ego, quum Dea sim, nitidi quum filia Solis,
Carmine quum tantum, tantum quum gramine
possim,

34

Ut tua sim, voveo: spernentem sperne: sequenti Redde vices; unoque duas ulciscere facto."

24. Fineque nil (aut cum multis MSS. Fine nihil) opus est. In his verbis frustra hæserunt interpretes : justa oppositio in finire et partem ferre.

25. At Circe, neque, etc.] Circe ipsa amore ardescit conspecti Glauci. Hunc amorem memorant et alii auctores. Aptius ex more nostri poetæ est accommodatius, quod citius concipit amorem; Burman. Hujus, ingenii s. pectoris. Indicio paterno, quia Sol indicaverat Veneris adulterium; iv. 171 sqq.

28. Sequerere, peteres. Volentem absolute capi potest, volentem amari; vide Heins. ad ii. 128. Idem autem rursus ter dixit, volentem, optantem eadem, parili cupidine captam.

30. Certeque.] Tò que in tertium locum translatum, ut sæpius; vide Burmannum, qui tamen malit, per leque rogari.

Bur

32. Absitque, etc.] Olim edebatur adsitque, male; sensus: Ne dubites, neve absit, etc. Heinsius malit absitve. Spernentem, Scyllam. Sequenti, mihi. Unoque duas ulciscere facto. mannus e Vaticano et quinque aliis receperat duos, scil. Glaucum et Circen; eandem lectionem servaverat Gierigius; ego priscam revoco, ut duas referatur ad Scyllam et Circen : notum est vocab. ulcisci aliquem duplicem esse significationem: punire scilicet, et vindicare. Quare bona erat antiqua lectio quæ reperitur in codicibus Regiis; et bene interpretatus est glossator vetustissimus in codice B. his voc. redde vices nobis duabus in uno facto. Idem vidit Nostri interpres Græcus Planudes, qui vertit : τὴν μὲν τιμώρει, τὴν δε τιμωροῦ. unam punias, alteram vindices. Mox Heinsius pro facto volebat scribi pacto, ut intelligeretur pactum nuptiale. LEM.

Talia tentanti, "Prius," inquit, "in æquore frondes,"

Glaucus, "et in summis nascentur montibus algæ;
Sospite quam Scylla nostri mutentur amores."
Indignata Dea est; et lædere quatenus ipsum 40
Non poterat, nec vellet amans, irascitur illi,
Quæ sibi prælata est; Venerisque offensa repulsa,
Protinus horrendis infamia pabula succis
Conterit; et tritis Hecateïa carmina miscet;
Cærulaque induitur velamina; perque ferarum 45
Agmen adulantum media procedit ab aula:
Oppositamque petens contra Zancleïa saxa
Rhegion, ingreditur ferventes æstibus undas;
In quibus, ut solida, ponit vestigia, ripa,
Summaque decurrit pedibus super æquora siccis.
Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus,
Grata quies Scyllæ : quo se referebat ab æstu
Et maris et cœli, medio quum plurimus orbe
Sol erat, et minimas a vertice fecerat umbras.
Hunc Dea prævitiat, portentiferisque venenis 55

37. Prius in æquore, etc.] De hoc proverbio vide ad xiii. 324.

40. Lædere, succis et carminibus mutare ejus formam. Quatenus, quia. Non poterat, quippe Deum. Veneris, in amore. Pabula exquisite pro, gramina. Miscet, inter terendum recitat; vii. 248. Hecateia vel omnino magica, vel quibus invocabatur Hecate; vide vii. 74. et 194. Carula, ut maris accola. Ferarum agmen, ver. 255.

47. Oppositam contra saxa; saxis. Ferventes-undas appositionem esse putant Heins. et Burm. Ego sic interpunxi, Rhegion, ingreditur ferventes, etc. ita petens non otiose additum. Neque Circe Rhegion urbem ingressa est, sed ferventes undas, fretum Sicu

49

lum, ut tenderet in eam partem, ubi sita illa urbs.

51. Gurges.] Fontem habent alii : sed vide xiii. 902. Tzetzes, d. 1. pápμακα ἐμβαλούσης τῇ πηγῇ, ἐφ ̓ τ εἰώθει λούεσθαι, ἀπεθηριώθη. Sic et Fulgentius. Ab æstu, ut ibi tuta esset ab æstu, aut, tempore æstus. Plurimus, acerrimus.

55. Prævitiare novum verbum, ut præconsumere vii. 489; prædelassare xi. 731; præcontrectare v. 478. et præcorrumpere infra ver. 134. Etiam portentiferis novum, quod dictum esse, ut monstriferum, horriferum et similia apud Nostrum, monet Heinsius. Nescio tamen, an non rectius ante Heins. plurimorum MSS. auctoritate editum

Inquinat: huic fusos latices radice nocenti
Spargit; et obscurum verborum ambage novorum
Ter novies carmen magico demurmurat ore.
Scylla venit, mediaque tenus descenderat alvo,
Quum sua fœdari latrantibus inguina monstris 60
Aspicit; ac primo non credens corporis illas
Esse sui partes, refugitque, abigitque, timetque
Ora proterva canum: sed quos fugit, attrahit una;
Et corpus quærens femorum, crurumque, pedum-
Cerbereos rictus pro partibus invenit illis: [que,
Statque canum rabies, subjectaque terga ferarum
Inguinibus truncis, uteroque extante, coercet. 67

Flevit amans Glaucus; nimiumque hostiliter usæ Viribus herbarum fugit connubia Circes. [mum, Scylla loco mansit: quumque est data copia priIn Circes odium sociis spoliavit Ulixen.

sit, portentificisque. Nam portentificum, faciens portenta, mutans in portenta s. miras formas, dictum est, ut v. 217. saxifici vultus Medusæ; et vii. 360. vulnificus sus. Etiam mox antiquam lectionem revocandam arbitror, Hic pressos latices, quam habent Regii codices. Radice, ex herbis, ut vii. 264. Ambages etiam de obscuritate sermonis, ut Fast. iv. 261. ambages sortis obscure; et in Ibide, 377. ambages oris obscuri. Ter demurmurat; vide ad vii. 251.

60. Fœdari, deformari, corrumpi. Scylla succincta latrantibus inguina monstris, canibus marinis, etiam apud Virg. Ecl. vi. 75. et Cir. 59 sqq. item apud Nostrum vii. 64. ubi conf. not. et Hygin. d. 1. Atque ita apparet in Lipperti Dactyl. i. 78. 79. Sed in Winkelm. Mon. ined. n. 37. exhibetur, qualis a Virg. Æn. iii. 426. describitur: "Prima hominis facies, et pulchro pectore virgo Pube tenus: postrema immani corpore pistrix, Del

71

phinum caudas utero commissa luporum." Nempe inde ab Homero, Od. M. 85 sqq. varie descripta est. Sensus mutatæ eosdem fere expressit Virgilius, Cir. "Piscibus et canibus rabidis vallata repente, Horribiles circum vidit sibi sistere formas. Heu quoties mirata novos expalluit artus! Ipsa suos quoties heu pertimuit latratus!" Corpus femorum, femora. Jucunde quærens et invenit.

66. Statque canum-coercet.] Hi duo versus mendis laborare visi sunt Heinsio, qui suasit, Statque canum rabie, h. e. inferiores partes in canum rabiem mutantur: sed poeta hoc fortasse voluit, stat mutata in canes rabidos; id ut graviter exprimeret, in duritiem quandam incidit: nihil ergo mutem. Lactantius in Arg. tenus pube canibus est efferata. Coercet, complectitur.

71. Sociis spoliavit Ulixen.] Scylla sex Ulyssis socios e nave devoravit, quanquam Circe eum admonuerat,

« AnteriorContinua »