Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Ante fretum est ingens, apicem collectus in unum, Longa sine arboribus convexus ad æquora vertex. Constitit hic; et tuta loco, monstrumne, Deusne Ille sit, ignorans, admiraturque colorem, Cæsariemque humeros subjectaque terga tegentem, Ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. 915 Sentit: et innitens, quæ stabat proxima, moli; Non ego prodigium, non sum fera bellua, virgo; Sum Deus, inquit, aquæ; nec majus in æquora Proteus

918 Jus habet, aut Triton, Athamantiadesve Palæmon. Ante tamen mortalis eram : sed scilicet altis Deditus æquoribus, jam tum exercebar in illis. Nam modo ducebam ducentia retia pisces; Nunc in mole sedens moderabar arundine linum. Sunt viridi prato confinia litora, quorum Altera pars undis, pars altera cingitur herbis; 925 Quas neque cornigeræ morsu læsere juvencæ ; Nec placidæ carpsistis oves, hirtæve capellæ :

912. Monstrum propter inferiores corporis partes, Deus propter superiores. Tortilis, Schirachius explicat, qui se facile torquet. Immo, cujus cauda obliqua curvatar in arcum. Ipse Glaucus mox ver. 963. Cruraque pinnigero curvata novissima pisce; supra iii. 681. de delphinis, fulcata novissima cauda est, Qualia dividua sinuantur cornua Lunæ. Et ita Tritoni, cui similis Glaucus, duxpaipav åleinv, bicornem caudam, tribuit Apollon. Rhodius, iv. 1640; bifidum cornu apud Claudianum, x. 146. Glauci formam exhibet Lippertus in Dactyl. i. 75. Cæterum pro piscis Heinsius et Gronovius conjiciunt pristis, atque etiam ver. 963. priste, ut apud Virgilium, Æn. iii. 427. de Scylla, postrema immani

corpore pristrir ; et ap. Claudian. de Tritone, Qua pristis commissa riro.

916. Innitens, nam sedere non poterat biformis Glaucus. Jus, potestas; non minoris dignitatis et potestatis Deus sum marinus. Palamon Deus marinus fit iv. 540.

925. Herbis; Quas neque cornigere, etc.] Herbæ prorsus intactæ, ut adeo nec fera, nec homo ullus vim earum experiri potuerit. Morsu lædere erquisitius, quam, mordere. Tulitcollectos, plenius, quam, collegit; Virgilius, Georg. iv. 54. metunt flores. Genialia serta, coronas convivales, quibus ornatur caput, quum genio indulgetur ; sic x. 95. platanus genialis; et iv, 14. genialis uva.

Non apis inde tulit collectos sedula flores;
Non data sunt capiti genialia serta ; nec unquam
Falciferæ secuere manus : ego primus in illo 930.
Cespite consedi, dum lina madentia sicco :
Utque recenserem captivos ordine pisces,
Insuper exposui, quos aut in retia casus,
Aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
Res similis fictæ : sed quid mihi fingere prodest?
Gramine contacto cæpit mea præda moveri, 936
Et mutare latus, terraque, ut in æquore, niti..
Dumque moror, mirorque simul, fugit omnis in
undas

[quunt.
Turba suas, dominumque novum, litusque relin-
Obstupui, dubiusque diu, quæ causa, requiro; 940
Num Deus hoc aliquis, num succus fecerit herbæ?
Quæ tamen has, inquam, vires habet herba? manu-
Pabula decerpsi, decerptaque dente momordi. [que
Vix bene combiberant ignotos guttura succos,
Quum subito trepidare intus præcordia sensi, 945
Alteriusque rapi naturæ pectus amore.
Nec potui restare loco; Repetendaque nunquam
Terra, vale, dixi; corpusque sub æquora mersi.
Di maris exceptum socio dignantur honore; 949

936. Mea præda; pisces capti, jam- degentium. Sic mutare latus pro, se que exanimes. Mutare latus, pro

vertere, apud Virg. Æn. iii. 581. de motare lutus (quod habent codices Re Encelado. Niti proprie de hominigii ambo) e multis recepit Heinsius, et bus, aut quadrupedibus in terra vel explicat, utrinsecus jactare crebro la stantibus, vel incedentibus : hinc etiam tera, ex Apulei. Met. x. ut motus na pisces niti in æquore dicuntur, quum ab tantium piscium intelligantur. Quod eo feruntur et sustentantur; Horatius, non est: describitur potius actus sur

IV. Od. ii. 3. de volante : Nititur gentium piscium: jacuerant in latere, pennis. nunc moventur (Lactant. in Argum. 939. Suas cum vi, quibus assueti. recuperato spiritu, quem amiserant,) Cæterum hoc ipsum gramen vivar voatque vertunt se, et erigunt, ut dorsum catur vii. 232. sursum tollant, more piscium in aqua

Utque mihi, quæcunque feram, mortalia demant, Oceanum, Tethynque rogant: ego lustror ab illis; Et

purgante nefas novies mihi carmine dicto Pectora Aluminibus jubeor supponere centum. Nec mora; diversis lapsi de partibus amnes, 954 Totaque vertuntur supra caput æquora nostrum. Hactenus acta tibi possum memoranda referre; Hactenus et memini; nec mens mea cætera sensit. Quæ postquam rediit, alium me corpore toto, Ac fueram nuper, nec eundem mente, recepi. 959 Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam, Cæsariemque meam, quam longa per æquora verro, Ingentesque humeros, et cærula brachia vidi, Cruraque pinnigero curvata novissima pisce. Quid tamen hæcspecies, quid Dis placuisse marinis, Quid juvat esse Deum, si tu non tangeris istis? 965

Talia dicentem, dicturum plura, reliquit Scylla Deum : furit ille, irritatusque repulsa, Prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

946, Alterius natura, alterius ele 960. Viridem ferrugine, cæruleam: menti, aquæ. Lactant. in Arg. alie- ferrugo est ferri politi et a lento calore natus mente er alto se precipitavit in temperati color. Hinc Non. xvi. 7. pelagus.

Vere ferrugineus color cæruleus est. 947. Restare loco pro diu recepit Verrere, ut aidúoselv, de fluitante Heinsius ex uno. Regii codices ha motu capillorum; Claudianus, x. 145. bent diu; et bene est : non potui re de Tritone, undosi verrebant brachia sistere amori, et cupiditati alterius crines. Proprie cæsaries verrit equora, naturæ. Ut Hercules, ix. 262 sqq. sed. h. I. quam verro, verrendo traho, flammis, sic Glaucus lustratione mor per æquora ; confer ad ver. 492. Istalitatem exuit. Nescio an partibus, gentes humeri, et xiv. 8. magna manus, ver 954. trium MSS. auctoritate jure quia jam Deus factus; paulo ante ver. mutatum sit ab Heinsio in fontibus : 895. Acis major factus. partes nunc sunt cæli regiones, ut ii. 968. Prodigiosa atria; ædes mon160 ; xi. 490.

strorum plenas. Titanidos Circes, 6956. Hactenus--sensit.] Hos duo liæ Solis, qui e Titanum familia et nuversus, ut valde frigidos et jejunos, mero erat. Veteres magicæ artis petollendos

esse opinatur Heinsius. ritas omnes Solis filias dicebant; hinc Alium me recepi egregie de transfor. et Circe talis fingitur, Medea et aliæ,

De Circe vide plura ad xiv. 10.

mato.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER DECIMUS QUARTUS.

N. B. Argumentum hujus libri decimi quarti Metamorphoseon, relatum invenies in serie Canteri, tom. iji.

pag. 59.

FAB. I.

JAMQUE giganteïs injectam faucibus Ætnen, Arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri Nescia, nec quidquam junctis debentia bubus, Liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum : Liquerat et Zanclen, adversaque menia Rhegi, 5 Navifragumque fretum,gemino quod litore pressum,

1–74. Scylla fabula.] A Neptuno nius, Paneg. 30: Ægyptus nihil patre eam esse vitiatam, et ab Am imbribus cæloque debet. Euboicus, phitrita irata corruptis veneno aquis Glaucus, qui in Argum. Lactant. æque in monstrum mutatam, narrant Virgi recte Anthedonius vocatur; vide ad lius, Cir. 56—73. et Tzetzes ad Lyco xiii. 905. Tumidarum nunc tantum phr. pag. 13. Allegoricam esse libi ornat. Adversa; vide ad xiii. 541. dinis narrationem volunt alii, ut Ful Rhegium olim urbs opulenta. Navigentius, Mythol. ii. 12. et Heraclides fragum, ubi fiunt multa naufragia; in Allegor. p. 496. Dubium hoc re Tibul. II. iv. 10. naufraga unda, ubi linquit Virg. Cir. 68 sqq. Giganteis, vide Vulp. Premi dicuntur quæ teretc. vide v.346. Cyclopes agro colendo minis inclusa sunt. Fluminis immensi non vacabant, sed terra iis sponte da quidem, fluminis tamen inclusi spebat triticum, hordeum, vites; Homer. ciem præbet fretum Siculum. Tenet, Od. i. 108 seq. Itaque arva impro occupavit olim illam partem, quæ erat prie dixit agros Cyclopum ; arvum terra et terminus inter Italiam et Sienim ab arando dictum. Usus aratri ciliam; vide xv. 291. Heinsius suapro aratro ipso; vide ad i. 403. De det terit confinia, ut alibi reddere et bentia bubus, præparata a bubus fru rumpere confinia. mento seminando et ferendo; sic PliVOL. IV.

3 B

Ausoniæ, Siculæque tenet confinia terræ.
Inde, manu magna Tyrrhena per æquora lapsus,
Herbiferos adiit colles, atque atria Glaucus
Sole satæ Circes, variarum plena ferarum. 10
Quam simul aspexit, dicta, acceptaque salute;

Diva, Dei miserere, precor: nam sola levare
Tu potes hunc,” dixit, “videar modo dignus, amo-
Quanta sit herbarum, Titani, potentia nulli, (rem:
Quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis. 15
Neve mei non nota tibi sit causa furoris,
Litore in Italico, Messania menia contra,
Scylla mihivisa est: pudor est promissa, precesque,
Blanditiasque meas, contemptaque verba referre.
At tu, sive aliquid regni est in carmine, carmen 20
Ore move sacro: sive expugnacior herba est,

8. Manu magna-lupsus.] Munus, 12. Diva, Dei miserere.] Quidam, qua imprimis opus est natanti, imagi Ciofani, tum Basil. Bersm. et alii, nem sensibus subjicit: sed magnu, mei miserere. Videbatur nempe libraquia Deus. Labi de quovis celeri riis superbius loqui Glaucus, si se molu et cursu; h. I. natantis. Cir. Deum, Circen Divam vocaret. Sed cen, insignem veneficam, Solis et Per vid. Burmannus qui monet, poetas sæ filiam, Æetæ, Colchorum regis, promiscue divas et deas vocàsse. Her. sororem, in insulam quandam Oceani barum potentia ; vide ad i. 522. Qui occidentalis transtulerat summa anti sum mutatus ; Heinsius monet e conquitas, locorum situs ignorans. Ho suetudine Nostri scribendum, qui sim. merus igitur, Od. K. 135 sqq. ut Ulys 20. Aliquid regni; vulgo (et in sem eo deferret, illam collocavit juxta Regiis codicibus) aliquod regnum. litus Italiæ, ubi postea Circæum pro Regnum est potentia, vis magica : sic montorium fuit. Siccatis enim palu regnum et regnare de potentia etiam dibus, quibus olim cingeretur, illam apud Cic. Curmen, formula incantainsulam partem esse factam continen tionis; vii. 137. et alibi. Move, intis veteres tradunt; vide Heyn. Exc. cipe, profer, sollenni usu apud poetas; I. ad Virg. Æn. vii. Plura de hac vide Bentleium ad Horat. III. Od. vii. venefica infra videbimus inde a ver. 20: quia quæ proferuntur, proprie 244 sqq. Herbiferos udiit colles. Her moveri dici possunt; Heynius ad Virg. bis opus erat in arte magica; conf. Æn. i. 262. Expugnacior, efficacior; ver. 266 sqq; vii. 224 sqq. Et dic supra ix. 620. expugnare capta, pertum esse olim illum locum πολύβριζον,

, ficere

cæpta. Operosa, multum monet Strabo, v. pag. 355. De atriis operans, efficax. Tentatis, usu cog. et feris Circes vid. ver. 255. 260. nitis.

« AnteriorContinua »