624 Luctibus est Aurora suis intenta, piasque : 623-704. Anius Æneam, qui relicta Thracia in insulam Delum venerat, excipit illius filiæ in columbas mutatæ erant: Eneam cratere donat, in quo Orionis filiæ expressæ; auctores vide ad ver. 631. laudatos. Nec tamen eversam, etc. Fatale erat, Deos Trojanorum patrios Italiæ inferre, ibique Lavinium condere, unde Roma oriunda. Sacra, simulacra deorum patriorum lignea: docte de iis disputat Heyn. Exc. ix. ad Virgil. Æn. ii. Præclare additum, sacra altera, ob pietatem, quam parentibus debemus. Et ita etiam Fast. i. 527. et iv. 38. Hectoris umbra ad Æneam: Sacra suosque tibi commendat Troja Penates: Hos cape fatorum comites: his mania quære Magna, pererrato statues quæ denique ponto; Virg. Æn. ii. 293. Pius ergo ille in Deos, patrem et filium, Ascanium, qui et Iulus dictus; is dextræ se implicuit patris. Eligit servandum mihi videtur: capto enim Ilio, Græci per præconem denuntiârunt, ut singuli ex civibus quod vellent unum aliquod secum auferrent. Eneas Deos elegit, et, teste Æliano, Var. hist. iii. 22. Græci pietate viri moti permiserunt, ut unum aliquid insuper ex suis tol leret: ille patrem senio confectum humeris sublatum portavit. 628. Fertur ab Antandro; ad Idam montem multi Trojani congregati sunt, quibuscum Æneas Antandrum petiit, inque hujus urbis portu classem fecit: ex eo portu solvit, vel autumno ejusdem anni, quo Troja capta, ut vult Dionysius Halic. i. 63; vel æstate sequentis, secundum Virgilium; vide omnino Heynii Exc. i. et ii. ad Æneid. lib. iii. de Æneæ erroribus et de annis illorum errorum. Primum ad ostia Hebri appulit, ibique urbem Ænum condidit cognita Polymestoris perfidia, inde digressus est; Virg. Æn. iii. 13 sqq. quem Noster omni h. 1. sequitur. Antandrus autem tempore belli Trojani nondum condita fuisse videtur: : vide Woodii Addit. ad librum de Homeri ingenio, pag. 98. Limina, sedes. Manantem hyperbolice. Estus, ventus, ut ver. 728. remisque astuque secundo; et Æn. x. 687. fluctuque æstuque secundo. 631. Intrat Apollineam urbem ; venit in insulam Delum, Apollinis oraculo insignem his lucem pete ex Æn. iii. 79; egressi veneramur Apollinis urbem: Rex Anius, rex idem homi 635 Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phœbus num. Phabique sacerdos, Occurrit, etc. Etiam serioribus temporibus multa hujus adventus indicia visebantur; Dionys. i. 50. De Anio, qui in veterum poetarum mythis fuit celebratissimus, et de filiabus ejus confer Lycophr. Cass. 570. et Schol. ad e. 1. Servium ad Æn. iii. 80; Dictyn, lib. i. fin. Esse hanc ex antiquissimis fabulis, siquidem Pherecydem et Cypria Epe de ea laudat Tzetzes, monet Heyn. Rex colit homines, curam eorum gerit, ut Dii homines colere dicuntur viii. 724. et apud Cic. N. D. i. 41. ubi vide Davisium. Rite, e legibus sacris, colere Deum formula sollennis. More antiquo simul rex, simul sacerdos fuit. Templo recepit nil aliud est, nisi, duxit nos in templum, ut ibi preces faceremus; more suo uni verbo duo diversa nomina adjunxit. Virg. d. 1. Templa Dei saxo venerabar structa vetusto. Vota, ex voto posita, ut vota munera, vote victime, etc. passim: etiam votiva talia dicuntur. Duas stirpes, palmam et laurum, a Latona retentas, quarum truncos manibus apprehendit Latona parturiens; Eurip. Hec. ver. 458. Unius palmæ mentionem faciunt Hom. hymn. Apol. ver. 17; Theognis, ver. 6; Callimachus, h. Del. 210. Vetustissimam palmam inde ab Apollinis ætate in insula Delo conspici, narrat Plinius, xvi. 44. Cf. ad vi. 335. 637. Fibræ, exta: proprie extorum extremitates. De more crematis; tres de more litatis; vide ad xiv. 156. Regii codd. crematis. Positi, accumbentes; vide ad ver. 543. Tapetibus, vestibus stragulis, pulvini lectulorum instrui solebant. Altis, quia pulvini alti: sic etiam Virgilius, Æn. ix. 325. 640. Tum pius Anchises, etc.] Servius ad En. iii. 82: "Ad Anium Anchises ante Troicum bellum consultum venerat, an Salaminam peteret comes Priamo." Hinc Anius etiam apud Virg. d. 1. veterem Anchisen agnoscit amicum. Bisque duas natas ; Anius quatuor habuit filias, quibus Bacchus concessit, ut quidquid tangerent, in frumentum, vel vinum, vel oleum commutaretur: eas quum Agamemnon vi ducere vellet in expeditionem Trojanam, ut exercitum alerent, Bacchi auxilio in columbas fuisse conversas fabulantur. 643. Niveis-vittis; candida vitta insigne sacerdotum; apud Virgil. ver. 81. Anius vittis et sacra redimitus tempora lauro. Concutiens, et tristis ait: "Non falleris, heros Munera nam tactu natarum cuncta mearum, 646. Inconstantia rerum; item cura, spes, pavor, versare homines dicuntur, quanquam multis locis librarii ei substituerunt vexare, quod notius est, atque interpretationi alterius inservit : vide Bentleium ad Horat. Ep. II. ii. 90. 649. Pro patre, relicto patre, locum et regna, loci, insulæ illius regnum tenebat; vi. 677. Sceptra loci, rerumque moderamen. Hoc loco numeros satis evincere nihil Nasonianum esse censet Heinsius; suadet ergo locos et regna, vel loci jam regna aut sceptra. Augurium, vis divinandi. Altera, alia. Sorti, sexui, et vi. 680; ix. 676: vulgo, et in Regiis nostris, legitur stirpi. Ab hoc munere illæ dictæ sunt notropa; vide Tzetz. ad Lycophr. Cass. ver. 570; H. Stephanum in voce "Avopoç, ubi et de conditore Andri docte agitur. Dives erat usus in illis, maximum emolumentum, magnæ divitiæ mihi inde redibant. 656. Procella, ut tempestas, de calamitatibus et turbis bellicis. 663. Consortia pectora, consortes, ut supra cognata pectora pro, cognatus : consortes autem sunt sorores, ut consors sanguis, fraternus, viii. 445: vide ad xi. 348. Dedit nunc est a dedo. Mox perquam humaniter additum, Non hie Eneas, etc. Durástis, restitistis. Dedit: et ut timido possis ignoscere fratri, Brachia, 'Bacche pater, fer opem,' dixere: tulitque Talibus atque aliis postquam convivia dictis 675 Implêrunt, mensa somnum petiere remota: Cumque die surgunt, adeuntque oracula Phœbi; Qui petere antiquam matrem, cognataque jussit Litora: prosequitur rex, et dat munus ituris ; 673. Summa mali nota est pro vulgari, ad summam, aves factæ sunt, ut notum est: summa rei, id quo tota res redit. In volucrem, in volucres, ut v. 298. ales erant. 675. Convivia dictis implérunt, multis variisque, ut fit, confabulationibus institutis convivium transegerunt. Mensa remota, vide ad ix. 92. Cum die, eodem tempore, quo dies illucescebat; vide Cortium ad Sallust. Jugurth. lxviii. 2. Adeunt oracula, more eorum, qui novas terras quærunt; vide ad iii. 8. Antiquam matrem, terram unde prisci gentis Trojanæ auctores originem ducebant, nempe Italiam, unde Dardanus venerat; Virg. d. I. ver. 94. " quæ vos a stirpe parentum Prima tulit tellus, eadem vos ubere læto Accipiet reduces: antiquam exquirite matrem." Hinc Noster ex ingenii sui abundantia addidit cognata litora. 679. Prosequitur discedentes, ho noris causa eos comitatur et deducit. Sceptrum forte cum significatione futuri imperii, quanquam sceptrum omnino insigne hominum honore aut genere conspicuorum. In muneribus heroum crater plerumque esse solebat, isque cælatus. Additur fere singulis locis, quis eum elaboraverit, et per quas manus ad novissimum dominum pervenerit; confer Homer. Od. O. 115 sqq; Virgilium, Æn. v. 535 sqq. quem Noster imitatus est: "Ipsius Anchise longævi hoc munus habebis, Cratera impressum signis; quem Thracius olim Anchise genitori in magno munere Cisseus Ferre sui dederat monumentum et pignus amoris." Alcon, faber argentarius, inclytus fortasse priscis temporibus ab arte sua. Lydius Alcon vocatur a Lactantio in Argum. Sed h. 1. pro Myleus MSS. prope omnes Nileus, unde Heinsius conjicit Nileos, Nilei filius. Si Myleus servare velit lector, interpretetur non Anchise sceptrum; chlamydem, pharetramque nepoti, Cratera Æneæ; quem quondam miserat illi 680 Urbs erat; et septem posses ostendere portas: 685 Mylei filium, sed a patria sic cognominatum, id est Siculum: Mylæ enim oppidum est Siciliæ; ad distinctionem ab illo Cretensi, cujus meminit Virgi lius, Eclog. v. Duo autem fuerunt Alcones; hic faber argentarius, alter Cretensis, arte sagittandi insignis. LEM. Argumentum, historia in cratere expressa, longum, cujus multæ partes, multi actus. In operibus artis, v. c. foribus, clypeis, poculis, peplis etiam fabulæ plerumque expressæ erant, quibus enarrandis placent sibi poetæ confer ii. 5 sqq; vi. 69 sqq; Virgilium, Æn. viii. 625; Moschum, Id. ii. 37 sqq. 685. Ostendere, nempe alteri simul contemplanti, maluit pro, videre, perspicere. Septem-docebant; illæ portæ docebant, illam urbem esse Thebas, septem portis nobiles, Θήβη ΕπτάTuλoç. Thebas illo tempore siccitas et pestis premebant; quas calamitates quomodo artifex expresserit, in sequentibus ostenditur. Ignesque rogique per hendiadyn, rogi ardentes. Flere videntur; x. 250. de Pygmalio nis statua, quam vivere credaș. Riget; vide ad xi. 150. Pro rodunt vulgo (et in codice Regio A.) legitur lambunt; sed rodere saxa egregie de capellis sparsas in saxis et brevissimas herbas carpentibus. 692. Orion Thebanus duas habebat filias, Metiocham et Menippam : quum aliquando pestis sæviret per Boeotiam, et responsum esset, Deorum iram placari non posse, nisi duæ immolarentur virgines, cæteris recusantibus, hæ pro salute patriæ se obtulerunt; confer Anton. Liberalem, cap. 25. Facit ab artifice translatum ad ipsum opus, quod exhibet argumentum. Non femineum; supra, ver. 451. plus quam femina. Fortia vulnera, quæ quis forti animo patitur: quia in Florentino per inertia vulnera reperit Heinsius, conjecit per Martia, ut ad originem Thebarum a Marte respiciat. Pulchra funera, pompa funeralis frequens, adeoque gloriosa mortuo: sic pulchra mors, pulchra vulnera, etc. Celebri in parte; illustribus hominibus illustri loco sepultura apud Græcos et Roma |