Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nata, tuæ (quid enim superest?) dolor ultime matri,

494 Nata, jaces; videoque tuum, mea vulnera, vulnus! En, ne perdiderim quemquam sine cæde meorum, Tu quoque vulnus habes: at te, quia femina, rebar A ferro tutam ; cecidisti et femina ferro: Totque tuos idem fratres, te perdidit idem Exitium Trojæ, nostrique orbator, Achilles. 500 At postquam Paridis cecidit, Phobique sagittis, Nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles : Nunc quoque mî metuendus erat: cinis ipse sepulti In genus hoc sævit; tumulo quoque sensimus hosÆacidæ fecunda fui : jacet Ilion ingens; [tem:

dolor? ultina matri. Abstractis pro esse solet, miseriamque suam varie concretis positis frequentius etiam ge expressam repetere. Cæterum confer nitivus additur, quam dativus: xii. Q. Calabr. xiv. 297 sqq. ubi eadem 612. Achilles timor Phrygum; vide sententia. omnino Bentlei. ad Horat. I. Od. xv. 505. Jacet Ilion; Boxhornii liber 21. Tuum, mea vulnera, tulnus! ea fuit Ilion,ut Virgil. Æn. ii. 325. Ilion dem forma, quæ x. 197; videoque ingens ; vide ad ver. 169. Eventus tuum, mea crimina, rulnus.

graris, exitus tristis, ipsum Ili exci. 500. Exitium Troja etiam Paris vo dium. Pergama restant, restant pecatur a vetere poeta apud Cic. de ricula et metus, tamquam Pergama Div. i. 21 ; et Ulysses ab Horatio, adhuc oppugnarentur; etiam Heroid. 1. Od. xv. 21. Achilles exitium Troja i. 51. Penelope Ulyssi : uni mihi Perob captas tot urbes, interfectosque tot gama restant, nempe quia Ulysses non viros, Hectora imprimis, qui unus redibat domum cum cæteris, Ilio exomnium fortissime defendebat patri. ciso. In cursu dolor est etiam IV. ex

Ponto, xi. 18; vide ad x. 401. Mari503. Cinis ipse sepulti; Scaurus ma rerum, ut pulcherrime rerum viii. apud Senecam, Controv. 28. Ovidium 49. Potens; vide ad ver. 22. He. vituperat, quod nec hoc, nec aliis locis cuba Priamo septem filias et duodescierit, quæ bene cesserint, relinquere: cim peperisse scribitur ; ex aliis namsed morosus ille dimis est, quum etiam que mulieribus reliquos ad quinquasequentia, Æacida fæcunda fui, abesse ginta usque Priamus suscepit. Traher vult; his enim verbis utique aliquid non modo quia invita, sed etiam quia novi additur : Achilles etiam mortuus longiore itinere maritimo sequebatur: in genus nostrum sævit, ut adeo ei vide ad vü. 67. Exul nunc, quæ absoli tot liberos peperisse videar. ducitur captiva e patria. Pensa laniQuanquam nec alterum urgendum ficii; Virgilius, Georg. i. 390. pensa est; lugentium enim affectus verbosus carpere. Ithacus pro, Ithacius, aut

am.

Eventuque gravi finita est publica clades, 506
Si finita tamen: soli mihi Pergama restant,
In cursuque meus dolor est: modo maxima rerum,
Tot generis natisque potens, nuribusque, viroque,
Nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum,
Penelopæ munus ; quæ me data pensa trahentem
Matribus ostendens Ithacis, “ Hæc Hectoris illa est
Clara parens : hæc est,” dicet, “ Priameïa conjux.”
Postque tot amissos tu nunc, quæ sola levabas
Maternos luctus, hostilia busta piâsti. 515
Inferias hosti peperi : quo ferrea resto?
Quidve moror ? quo me servas, damnosa senectus ?
Quid, Dî crudeles, nisi quo nova funera cernam,
Vivacem differtis anum ? quis posse putaret
Felicem Priamum, post diruta Pergama, dici ? 520
Felix morte sua, nec te, mea nata, peremptam
Aspicit, et vitam pariter regnumque reliquit.
At, puto, funeribus dotabere, regia virgo
Condeturque tuum monumentis corpus avitis. 524
Non hæc est Fortuna domus; tibi munera matris
Contingent fletus, peregrinæque haustus arenæ.
Omnia perdidimus; superest, cur vivere tempus

Ithacensis etiam apud Virgilium perpetuo. Commoda jqental voces ipsæ Penelopes hic ponuntur, quas jam audire sibi videbatur Hecuba.

516. Ferream nunc se dicit, quia par erat calamitatibus tot tantisque perferendis, neque mortem sibi consciscebat. Damnosa, meras mihi calamitates infligens. Differre de homine, ut xii. 76.

523. Funera rursus exequia, pompa funebris, ut xi. 540. Dotabere pro, honorabere, aut, ut MSS. Medic. Flor. Neap. habent, donabere. Nam

dotare sæpe omnino est, ornare, donare; sed h. 1. bene delectum cum respectu ad virginem. Haustus arena, particula hausta arenæ. Quam invidiose ita humationem in terra peregrina declarat!

527—530. Omnia perdidimus, etc.) Præclare desinit in hoc solatio : ita enim fortius sentis dolorem, quo miserrima mater cruciabatur conspecto repente hujus quoque filii corpore. Cur pro, propter quem. Ismurio regi: Polymestori, Thraciæ regi; nam Ismarus Thraciæ mons est.

In breve sustineam, proles gratissima matri,
Nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,
Has datus Ismario regi Polydorus in oras. 530
Quid moror interea crudelia vulnera lymphis
Abluere, et sparsos immiti sanguine vultus?
Dixit: et ad litus passu procedit anili,
Albentes laniata comas: “Date, Troades, urnam,"
Dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas : 535
Aspicit ejectum Polydori in litore corpus,
Factaque Threïciis ingentia vulnera telis.
Troades exclamant: obmutuit illa dolore;
Et pariter vocem, lacrimasque introrsus obortas

532. Immitis sanguis, qui profluit quod et naturæ saxi et obstupescenti per hostem immitem.

convenit. Per adversam terram Re533. Anili non puto hic tarditatem gius male Troadem intelligebat, e aut tremorem pedum notare, sed ornat regione Thraciæ sitam. Rectius Mitantum, ut passim virgineus, femineus, cyllus, quam ex adverso intuebatur, etc. quia anus erat, propterea anili opposita, ut xiv. 5. adversa mænis passu procedit. Hic deserit Euripi. Rhegi. Eo sensu sæpe adversa arma, dem, apud quem, ver. 678. ancilla, adversi homines, etc. vide ad xü. 116. aquam marinam haustum missa, affert Immo, æther et Troas minus bene sibi Polydori corpus.

opponuntur, quam æther et terra. 537. Ingentia vulnera illustrat Bur Res etiam clara est ex Heroid. ii. 26. mannus e Floro, ii. 7: “ Vulnera non quem locum laudavit Burmannus : spiculis-sed ingentibus pilis, nec Hasit, in opposita lumina fiuus humo. minoribus adacta gladiis ultra mortem De verbo sustollere, sursum tollere, patebant." Addit explicandi toū ul. vide Vossium, lib. iii.de Analog. cap. tra mortem causa, tam ingentia fuisse 37. Positi et dormientes dicuntur et vulnera, ut etiam mors potuisset mi mortui, et omnino jacentes. Vulnera nori vulnere inferri, ex uno illorum præcipue, quippe quæ clara essent potuisse quasi plures homines morti indicia perfidiæ Polymestoris. Indari.

struit idem quod armat, et e copia 539. Et, quippe, siquidem ; ulterius poetica additum, excitat iram, qua enim declarat tò obmutuit. Devorat ulciscatur perfidam regis crudelitaaccommodatius doloris rabiei, quam, tem. Sic armari artibus, instrui doretinet aut simile quid, lacrimas in. lis, etc. Burmannus tamen præfert trorsus obortas, expressas quidem, sed Vaticani et Neap. MSS. lectionem, non profluentes. Et hoc ad rei veri et instruit iram : iratam enim jamdutatem observatum ; ira enim furentium dum fuisse Hecubam, nunc autem in. oculi hument quidem, sed nullas la struxisse iram, h.e. parâsse ea, quibus crimas emittunt: obortæ lacrima etiam in ardorem exequendi, quæ irata coni. 350. Pro est multo elegantius torpet, cepisset, dari posset ; sed vir doctus

Devorat ipse dolor, duroque simillima saxo 540
Torpet, et adversa figit modo lumina terra :
Interdum torvos sustollit ad æthera vultus :
Nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati,
Vulnera præcipue ; seque armat et instruit ira.
Qua simul exarsit, tamquam regina maneret, 545
Ulcisci statuit, pænæque in imagine tota est :
Utque furit catulo lactente orbata leæna, [hostem;
Signaque nacta pedum sequitur, quem non videt,
Sic Hecube, postquam cum luctu miscuit iram,
Non oblita animorum, annorum oblita suorum,
Vadit ad artificem diræ Polymestora cædis, 551
Colloquiumque petit : nam se monstrare relictum
Velle latens illi, quod nato redderet, aurum.
Credidit Odrysius, prædæque assuetus amore,
In secreta venit, cum blando callidus ore; 555
“ Tolle moras, Hecube,” dixit, “ da munera nato:
Omne fore illius quod das, quod et ante dedisti,
Per Superos juro.” Spectat truculenta loquentem,
Falsaque jurantem; tumidaque exæstuat ira;
Atque ita correptum captivarum agmine matrum
Involat; et digitos in perfida lumina condit, 561

non attendit ad loci seriem. Conspecto corpore, obstupescit; spectatis paulisper vulneribus, ira excandescit. Qua simul ac erarsit, tum demum ulcisci statuit perfidiam Polymestoris. Præclare additum, tamquam regina maneret; sæpe enim casu gravi jacentibus redit pristinus animus, veteris dignitatis recordatio. Pænæ in imagine tota est : vi. 586; animum intendit ad pænam inveniendam.

552. Relictum ; et opes in agro Trojano defossas, et pecunias secum allatas se indicaturam simulabat; Euripid. vers. 1002_1020. Odrysius;

Polymestor Thracius, nam Odrysæ sunt populi Thraciæ, et Odrysa urbs eorum, Assuetus amore; verbo assuescere sæpe ablativus addatur ; vide Burmannum. Tolle moras; vide ad xi. 685.

561. Involare aliquem, aut in aliquem, frequenter de impetu in aliquem facto; vide Heinsium. Idem ad Art, Amat. i. 714. correptum explicabat, objurgatum, sed h.l. rectius illustrat e Pbædr. i. 1: Atque ita correptum lacerat injusta nece. Ante agmine subintelligend. ab; Troades erant obpua you : Euripid. 882, 1043,

Exspoliatque genas oculis, facit ira valentem; Immergitque manus, fædataque sanguine sonti Non lumen, neque enim superest, loca luminis hauClade sui Thracum gens irritata tyranni [rit. Troada telorum lapidumque incessere jactu 566 Cæpit: at hæc missum rauco cum murmure saxum Morsibus insequitur; rictuque in verba parato Latravit, conata loqui : locus extat, et ex re [rum, Nomen habet; veterumque diu memor illa maloTum quoque Sithonios ululavit mæsta per agros. Illius Troasque suos, hostesque Pelasgos, 572

Eispoliare verbum probum et antiquum, quod apud Cic. Sallust. aliosque auctores egregios legitur; est autem h. I. simpliciter privare, ut spoliare lucum ramo, Fast. iv. 753 ; spoliare anima aliquem Ibide, 623. apud Euripid. ver. 1170. fibulis effodiunt oculorum pupulas. Lectionem esspoliatque genas oculis dedit Heinsius, quia ita legitur in Jureti excerptis, et pro diversa lectione in Arondeliano. Codex Regius A. habet erpilatque genis oculos; codex B, espellitque genis oculos ; utrumque bene, quamvis aliter quidam putare videatur, qui dicit expellit femineam infirmitatem repugnare. Fucit ira valentem, validam, vires dat. Talia aspergit Noster, quum mulieres insigne fa. cinus ausas esse narrat. Non lumenhaurit; hæc verba condonabimus luxurianti Ovidii ingenio : si oculis jam exspoliaverat genas, sane non potuit eos denuo haurire, effodere ; loca luminis (viii. 805. locus ventris) non possunt effodi, itaque nunc cogitabimus vicinas oculis partes.

566. Lapidumque incessere jactu ; unus Ambrosianus et Heinsii lacessere ; sed Amor. III. xiii. 21. jaculis incessilur index ; et infra xiv. 402. sa visque

parant incessere telis. Al hac-insequitur, etc. Canis facta est, ut prædixerat Polymestor apud Euripidem, Hec. 1265. Ingeniose, sarum morsibus insequitur, accurrit, ut mordeat saxum missum, more canum. In verba (plurimi, et nostri Regii, ad rerba) parato, quum conformaret et aperiret os, ut voces humanas proferret, ut Lycaon, i. 233. et Io, ver. 637. Er. tat, adhuc ostenditur, et ei re dictus Cynossema (κυνός ταλαίνης σημα, Euripid. ver. 1275.) quod Julius Pollux, v. 5. ad Sestum, et Dictys, lib. v. pag. 137. ad Abydum collocat. Vid. et Strabo, lib. xiii, p. 812; Steph. Byz. h. v. Nempe Hecuba ob animi acerbitatem quandam et rabiem in canem transiisse tradita est, et sepulcrum ejus dictum Cynossema; Ci. cero, Tusc. ii. 26 ; Dictys d. l. A Græcis eam esse lapidatam narrat Schol. Euripidis ad Hec. ver. 1257. Alii aliter; vide Hygini fab. 111; Servium ad Virg. Æn. iii. 6. Ille: in Hellespontum mare se precipitarit, et canis dicitur facta esse, unde et Cyneum est appellatum. Confer et Quin. tum Calabr. xiv. 345 sqq. Jovis conjur, quæ stabat a partibus Græco

rum,

« AnteriorContinua »