Imatges de pàgina
PDF
EPUB

466

Non mea mors illi, verum sua vita gemenda est.
Vos modo, ne Stygios adeam non libera manes,
Este procul, si justa peto; tactuque viriles
Virgineo removete manus; acceptior illi,
Quisquis is est, quem cæde mea placare paratis,
Liber erit sanguis: si quos tamen ultima nostri
Verba movent oris; Priami vos filia regis,
Non captiva, rogat: genetrici corpus inemptum
Reddite; neve auro redimat jus triste sepulcri,
Sed lacrimis: tunc, quum poterat, redimebat et
auro."

470

473

Dixerat: at populus lacrimas, quas illa tenebat,
Non tenet: ipse etiam flens invitusque sacerdos
Præbita conjecto rupit præcordia ferro.
Illa, super terram defecto poplite labens,
Pertulit intrepidos ad fata novissima vultus.
Tunc quoque cura fuit partes velare tegendas,

465. Vos modo, etc.] Astabant lecti juvenes Græcorum, qui apprehenderent virginem; Eurip. ver. 545. Hos esse procul vult, ut libera, volens, non coacta, quod servile foret, moriatur. Hoc quoque sumpsit ab Euripide, ver. 548 : Εκοῦσα θνήσκω, μή τις ἅψηται χροὸς Τουμοῦ· παρέξω γὰρ δέρην εὐκαρδίως. Ελευθέραν (non apprehensam) δέ μ', ὡς ἐλευθέρα θάνω, Πρὸς θεῶν μεθέντες, κτείνατ'. Εν νεκροῖσι γὰρ Δούλη κεκλῆσθαι, βασιλίς οὖσ ̓, αἰσχύνομαι. Alio sensu apud Senecam, Troad. 144. felix Priamus Dicite cuncta: liber manes Vadit ad imos. Etiam Gestar apud Silium, ii. 367. liber Acheronta videre cupit.

471. Inemptum, ut ȧnрiarov apud Homerum, Il. A. 99. ubi explicationis causa subjicitur ἄποινον. Neve auro redimat, etc. Cicero, Verr. v. 45. in summæ crudelitatis Verrinæ specimi

nibus numerat hoc, quod parentes occisorum liberorum coacti fuerint redimere pretio sepeliendi potestatem. Tunc -auro: Hectoris corpus auro redemerat Priamus; Homer. II. Q. 299 sqq. Quod ille fecerat, id nunc Hecubæ tribuitur.

474. Populus, exercitus Græcus tumulum cingens. Tenebat, reprimebat. Magna in his et in sequentibus virginis commendatio. Flens invitusque. Οὐ θέλων τε καὶ θέλων, οἴκτῳ Kópηs, Eurip. ver. 560. Defectus, deficiens, ut ix. 154. Succiduus poples labanti tribuitur x. 458.

479. Tunc quoque cura, etc.] De studio moribundorum decore cadendi, post Cortium et Gesnerum ad Plinii Ep. IV. xi. 9. nonnulla collegit Klotzius ad Tyrtæum, p. 63: idque studium imprimis decebat virginem ingenuam. Sed hæc quoque translata ex

Quum caderet, castique decus servare pudoris. Troades excipiunt, deploratosque recensent 481 Priamidas; et quid dederit domus una cruoris; Teque gemunt, virgo; teque, o modo regia conjux, Regia dicta parens, Asiæ florentis imago;

Nunc etiam prædæ mala sors: quam victor Ulixes Esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu Edideras dominum matri vix repperit Hector. Quæ corpus complexa animæ tam fortis inane, Quas toties patriæ dederat, natisque, viroque, Huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera fundit;

490

Osculaque ore tegit, consuetaque pectora plangit; Canitiemque suam concreto in sanguine verrens, Plura quidem, sed et hæc laniato pectore dixit:

Euripid. ver. 569: Πολλὴν τρόνοιαν εἶχεν εὐσχήμως πεσεῖν, κρύπτεινθ ̓ ἃ κρύπτειν ὄμματ' ἀρσένων κρεών. Partes tegendas, modeste.

482. Quid-cruoris; nam Priamidæ omnes fuerant interfecti. Teque gemunt, etc. Præclare ad commiserationem faciendam valet hæc pristinæ et præsentis fortunæ comparatio, ut et quæ sequuntur, ver. 509 sqq. Asiæ` florentis imago, cujus felicitas respondebat opulentiæ Asiæ minoris, cujus florentissima pars parebat Priamo; Virg. Æn. ii. 556: tot quondam populis terrisque superbum Regnatorem Asia; Seneca, Troad. ver. 6. Troja columen pollentis Asia. Prada mala sors, vilis prædæ pars, quæ sorte distribuebatur ipsa Hecuba apud Senecam, ver. 58. præda quem vilis sequar? Mea sors timetur. Nisi tamen correctioni aut exceptioni declarandæ inseruit, ut ver. 507. si tamen. Dominum -Hector; Hector virtute sua vix effecit, ut quisquam hostium matrem VOL. IV.

:

suam servam habere vellet: quo nihil tristius.

488. Anima tam fortis inane; conjunge, inane anima; unde discesserat anima tam fortis: Heroid. iii. 60. Sanguinis atque animi pectus inane. In vulnera fundit; iv. 140. vulnera supplevit lacrimis. Tegit ore suo os filiæ, ex more de quo vid. ad xii. 423. quanquam anima nunc jam aufugerat. Lenzius tamen legit exquisitius judicat, atque explicat, colligit oscula, osculatur. Ambo Regii codices tegit. Canitiemque, etc. Proprie verrit sanguinem canis, sed maluit inverse, canos verrit in sanguine, ut ver. 961. casariem per æquoru verrere.

493. Sed et hæc, quæ deploratam Hecuba sortem egregie pingunt, et commiserationem extorquent legentibus. Dolor ultime, ut x. 193. Tu dolor es facinusque meum. Sine causa Heinsius matris MSS. Amb. et unius Patav. auctoritate, mutavit in matri; suadebat etiam Nata tuæ, quis enim superest

X x

Nata, tuæ (quid enim superest?) dolor ultime

matri,

494

500

Nata, jaces; videoque tuum, mea vulnera, vulnus!
En, ne perdiderim quemquam sine cæde meorum,
Tu quoque vulnus habes: at te, quia femina, rebar
A ferro tutam; cecidisti et femina ferro:
Totque tuos idem fratres, te perdidit idem.
Exitium Trojæ, nostrique orbator, Achilles.
At postquam Paridis cecidit, Phœbique sagittis,
Nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles :
Nunc quoque mî metuendus erat: cinis ipse sepulti
In genus hoc sævit; tumulo quoque sensimus hos-
Eacidæ fœcunda fui: jacet Ilion ingens; [tem:

dolor? ultima matri. Abstractis pro concretis positis frequentius etiam genitivus additur, quam dativus: xii. 612. Achilles timor Phrygum; vide omnino Bentlei. ad Horat. I. Od. xv. 21. Tuum, mea vulnera, vulnus! eadem forma, quæ x. 197; videoque tuum, mea crimina, vulnus.

500. Exitium Troja etiam Paris vocatur a vetere poeta apud Cic. de Div. i. 21; et Ulysses ab Horatio, I. Od. xv. 21. Achilles exitium Trojæ ob captas tot urbes, interfectosque tot viros, Hectora imprimis, qui unus omnium fortissime defendebat patri

am.

503. Cinis ipse sepulti; Scaurus apud Senecam, Controv. 28. Ovidium vituperat, quod nec hoc, nec aliis locis scîerit, quæ bene cesserint, relinquere : sed morosus ille nimis est, quum etiam sequentia, Æacidæ fœcunda fui, abesse vult; his enim verbis utique aliquid novi additur: Achilles etiam mortuus in genus nostrum sævit, ut adeo ei soli tot liberos peperisse videar. Quanquam nec alterum urgendum est; lugentium enim affectus verbosus

esse solet, miseriamque suam varie expressam repetere. Cæterum confer Q. Calabr. xiv. 297 sqq. ubi eadem sententia.

505. Jacet Ilion; Boxhornii liber fuit Ilion,ut Virgil. Æn. ii. 325. Ilion ingens; vide ad ver. 169. Eventus gravis, exitus tristis, ipsum Ilii excidium. Pergama restant, restant pericula et metus, tamquam Pergama adhuc oppugnarentur; etiam Heroid. i. 51. Penelope Ulyssi: uni mihi Pergama restant, nempe quia Ulysses non redibat domum cum cæteris, Ilio exciso. In cursu dolor est etiam IV. ex Ponto, xi. 18; vide ad x. 401. Marima rerum, ut pulcherrime rerum viii. 49. Potens; vide ad ver. 22. Hecuba Priamo septem filias et duodecim peperisse scribitur; ex aliis namque mulieribus reliquos ad quinquaginta usque Priamus suscepit. Trahor non modo quia invita, sed etiam quia longiore itinere maritimo sequebatur: vide ad vii. 67. Exul nunc, quæ abducitur captiva e patria. Pensa lanificii; Virgilius, Georg. i. 390. pensa carpere. Ithacus pro, Ithacius, aut

Eventuque gravi finita est publica clades,

506

515

Si finita tamen: soli mihi Pergama restant,
In cursuque meus dolor est: modo maxima rerum,
Tot generis natisque potens, nuribusque, viroque,
Nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum,
Penelopa munus ; quæ me data pensa trahentem
Matribus ostendens Ithacis, " Hæc Hectoris illa est
Clara parens: hæc est," dicet, "Priameïa conjux."
Postque tot amissos tu nunc, quæ sola levabas
Maternos luctus, hostilia busta piâsti.
Inferias hosti peperi: quo ferrea resto?
Quidve moror? quo me servas, damnosa senectus?
Quid, Dî crudeles, nisi quo nova funera cernam,
Vivacem differtis anum? quis posse putaret
Felicem Priamum, post diruta Pergama, dici? 520
Felix morte sua, nec te, mea nata, peremptam
Aspicit, et vitam pariter regnumque reliquit.
At, puto, funeribus dotabere, regia virgo;
Condeturque tuum monumentis corpus avitis. 524
Non hæc est Fortuna domus; tibi munera matris
Contingent fletus, peregrinæque haustus arenæ.
Omnia perdidimus; superest, cur vivere tempus

Ithacensis etiam apud Virgilium perpetuo. Commoda μμnou voces ipsæ Penelopes hic ponuntur, quas jam audire sibi videbatur Hecuba.

516. Ferream nunc se dicit, quia par erat calamitatibus tot tantisque perferendis, neque mortem sibi consciscebat. Damnosa, meras mihi calamitates infligens. Differre de homine, ut xii. 76.

523. Funera rursus exequia, pompa funebris, ut xi. 540. Dotabere pro, honorabere, aut, ut MSS. Medic. Flor. Neap. habent, donabere. Nam

dotare sæpe omnino est, ornare, donare; sed h. 1. bene delectum cum respectu ad virginem. Haustus arenæ, particula hausta arenæ. Quam invidiose ita humationem in terra peregrina declarat !

ita

527-530. Omnia perdidimus, etc.] Præclare desinit in hoc solatio enim fortius sentis dolorem, quo miserrima mater cruciabatur conspecto repente hujus quoque filii corpore. Cur pro, propter quem. Ismurio regi: Polymestori, Thraciæ regi; nam Ismarus Thraciæ mons est.

In breve sustineam, proles gratissima matri,
Nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,
Has datus Ismario regi Polydorus in oras.
Quid moror interea crudelia vulnera lymphis
Abluere, et sparsos immiti sanguine vultus?
Dixit: et ad litus passu procedit anili,

530

535

Albentes laniata comas: "Date, Troades, urnam,'
Dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas :
Aspicit ejectum Polydori in litore corpus,
Factaque Threïciis ingentia vulnera telis.
Troades exclamant: obmutuit illa dolore;
Et pariter vocem, lacrimasque introrsus obortas

532. Immitis sanguis, qui profluit quod et naturæ saxi et obstupescenti per hostem immitem.

533. Anili non puto hic tarditatem aut tremorem pedum notare, sed ornat tantum, ut passim virgineus, femineus, etc. quia anus erat, propterea anili passu procedit. Hic deserit Euripidem, apud quem, ver. 678. ancilla, aquam marinam haustum missa, affert Polydori corpus.

537. Ingentia vulnera illustrat Burmannus e Floro, ii. 7: "Vulnera non spiculis sed ingentibus pilis, nec minoribus adacta gladiis ultra mortem patebant." Addit explicandi rov ultra mortem causa, tam ingentia fuisse vulnera, ut etiam mors potuisset minori vulnere inferri, ex uno illorum potuisse quasi plures homines morti dari.

539. Et, quippe, siquidem ; ulterius enim declarat rò obmutuit. Devorat accommodatius doloris rabiei, quam, retinet aut simile quid, lacrimas introrsus obortas, expressas quidem, sed non profluentes. Et hoc ad rei veritatem observatum; ira enim furentium oculi hument quidem, sed nullas lacrimas emittunt: obortæ lacrima etiam i. 350. Pro est multo elegantius torpet,

convenit. Per adversam terram Regius male Troadem intelligebat, e regione Thraciæ sitam. Rectius Micyllus, quam ex adverso intuebatur, opposita, ut xiv. 5. adversa mania Rhegi. Eo sensu sæpe adversa arma, adversi homines, etc. vide ad xii. 116. Immo, æther et Troas minus bene sibi opponuntur, quam æther et terra. Res etiam clara est ex Heroid. ii. 26. quem locum laudavit Burmannus: Hasit, in opposita lumina fixus humo. De verbo sustollere, sursum tollere, vide Vossium, lib. iii. de Analog. cap. 37. Positi et dormientes dicuntur et mortui, et omnino jacentes. Vulnera præcipue, quippe quæ clara essent indicia perfidiæ Polymestoris. Instruit idem quod armat, et e copia poetica additum, excitat iram, qua ulciscatur perfidam regis crudelitatem. Sic armari artibus, instrui dolis, etc. Burmannus tamen præfert Vaticani et Neap. MSS. lectionem, et instruit iram: iratam enim jamdu ́dum fuisse Hecubam, nunc autem instruxisse iram, h. e. parâsse ea, quibus in ardorem exequendi, quæ irata concepisset, dari posset; sed vir doctus

« AnteriorContinua »