Imatges de pàgina
PDF
EPUB

321

Consensistis enim; nec me suasisse negabo, 315
Ut se subtraheret bellique viæque labori,
Tentaretque feros requie lenire dolores.
Paruit; et vivit: non hæc sententia tantum
Fida, sed et felix; quum sit satis esse fidelem.
Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,
Ne mandate mihi: melius Telamonius ibit,
Eloquioque virum morbis iraque furentem
Molliet, aut aliqua producet callidus arte.
Ante retro Simois fluet, et sine frondibus Ide
Stabit, et auxilium promittet Achaïa Troja, 325
Quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,
Ajacis stolidi Danais sollertia prosit.
Sis licet infestus sociis, regique, mihique,

gebatur crimen, quod ille mutavit partim codd. auctoritate, partim quia Ulysses jam negaverit esse crimen : at crimen vestrum eleganter, factum vestrum, quod crimini datur: crimen, ἔγκλημα, διαβολή. Codices Regii duo habent factum. De Paantiade confer ver. 45.

319. Felix propter eventum; vivit enim ille.

320. Vates; nempe Helenus, de quo ver. 99; postquam captus erat, Græcis indicavit, Trojam sine Philocteta capi non posse: Lesches in Iliade parv. p. 36; Sophocl. Philoct. 604 sqq. Producet e latebris suis: callidus aliqua arte, callido aliquo consilio. Vulgo perducet; Heinsius scribendum censet: producet alia arte; quia et eloquium ars est.

324. Ante retro Simois, etc.] Quum aliquid fieri posse poetæ negant, recursum fere fluviorum (e Græco proverb. av πотаuwv, Euripid. Med. 410.) atque alia naturæ contraria commemorant: confer xiv. 38; Heroid. v. 29; I. Trist. viii. init. Horatium, I.

Od. xxix. 11; Claudianum, xviii. 352 sqq. Exempla autem hæc nostra accommodata sunt personæ loquentis, et loco, ubi hæc gerebantur. Simois prope Trojam cum Scamandro aquas miscebat; II. E. 774. Mox quæritur, utrum sine frondibus, an cum uno MS. Heinsii sine frontibus legendum sit. Ide vocatur humida lib. x. 71; fontibus celeberrima ii. 218. ubi vide not. et umbrosa xi. 762. Pinetis imprimis abundabat; Virgilius, Eneid. ix. 80 sqq; unde naves fabricari solebant: Horat. I. Od. xv. Etiam Fast. iv. 249. eadem varietas est, ubi pro amanam fontibus Iden, quatuor codices frondibus. Hoc loco præfero sine fron dibus, auctoritate plurimorum MSS. Burmannus putat, r stabit melius convenire frondibus: sed hoe nihili est: mons eleganter stare dicitur, pro simplici, esse, adeoque hoc verbum cum fontibus non minus quam cum frondibus, convenit; Horatius I. Od. ix. 1: Vides, ut alta stet nive candi. dum Soracte. Pectus rursus est ingenium.

Dure Philoctete; licet execrere, meumque
Devoveas sine fine caput, cupiasque dolenti 330
Me tibi forte dari, nostrumque haurire cruorem,
Utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri ;

Te tamen aggrediar; mecumque reducere nitar;
Tamque tuis potiar, faveat Fortuna, sagittis,
Quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus; 335
Quam responsa Deûm, Trojanaque fata retexi,
Quam rapui Phrygiæ signum penetrale Minervæ
Hostibus e mediis: et se mihi comparet Ajax?
Nempe capi Trojam prohibebant fata sine illis.
Fortis ubi est Ajax? ubi sunt ingentia magni 340
Verba viri? cur hic metuis? cur audet Ulixes
Ire per excubias, et se committere nocti?
Perque feros enses, non tantum mœnia Troüm,
Verum etiam summas arces intrare, suaque
Eripere æde Deam, raptamque efferre per hostes?

329. Dure Philoctete; durus, iratus, inexorabilis. Respicit autem Sophoclis fabulam, ubi Philoctetes durissimis verbis insectatur reliquos duces, Ulyssem imprimis et Agamemnonem: confer v. c. ver. 314 seqq. Haurit cruorem (etiam apud historicos, v. c. Curt. IV. xiv. 17.) is, qui vulnere inflicto facit, ut sanguis profluat. Versum sequentem, Utque-nostri plurimi postponunt sequenti, unus omittit, et Heinsius post Muretum aut adulterinum aut certe valde depravatum judicat. Si genuinus est, postponi certe debet sequenti. Faveat Fortuna ; subintellig. dummodo.

335. Dardanius vates, Helenus, de quo, ver. 99. Responsa Deûm, scil. exitio fore Trojanis, si Palladium auferatur. Signum penetrale, stans in penetralibus, ut penetrales Dii apud Cic. Nat. Deor. ii. 27. Sine illis, Heleno et Palladio. Ita dedit Bur

344

mannus ex quatuor MSS. Francofurtensi, Sixii, Francii et Moreti, quum reliqui omnes sine illo habeant, quod dupliciter intelligi potest, vel sine Palladio, vel ironice, sine Ajace.

340. Fortis ubi est Ajax? Jam hic rursus habet, in quo exultet sua oratio; confer Virgil. Æn. ii. 162-179. unde apparet, non temere hoc facinore gloriari Ulyssem. Magna verba gloriantis sunt, ut alibi vidimus; sed exultans Ulysses ingentia potius ei tribuit. Præsens metuis Lenzius urget, putatque Ulyssem fingere, eo ipso tempore, quo hæc loqueretur, Ajacem metu esse correptum. Immo per totum hunc locum præsentia sunt pro præteritis. Ire per excubias; unus Heinsii ire per insidias. Regii codices excubias, quod melius convenit seq. et se committere nocti. Summas arces, ubi vigiles trucidavit.

Quæ nisi fecissem, frustra Telamone creatus
Gestâsset læva taurorum tergora septem.
Illa nocte mihi Troja victoria parta est:
Pergama tum vici, quum vinci posse coegi.
Desine Tydiden vultuque et murmure nobis 350
Ostentare meum: pars est sua laudis in illis.
Nec tu, quum socia clypeum pro classe tenebas,
Solus eras; tibi turba comes; mihi contigit unus,
Qui, nisi pugnacem sciret sapiente minorem
Esse, nec indomitæ deberi præmia dextræ, 355
Ipse quoque hæc peteret: peteret moderatior Ajax,
Eurypylusque ferox, claroque Andremone natus;
Nec minus Idomeneus, patriaque creatus eadem
Meriones; peteret majoris frater Atridæ :

Quippe manu fortes, nec sunt tibi Marte secundi,

348. Victoria parta est; Mediceus victoria pacta, quod placet Burmanno, qui comparat laudem desponsatam Ciceronis, Harusp. Resp. 3; eadem varietas reperta est in lib. xii. 293. Regii codices hic, ut in loco cit. habent parta.

350. Desine Tydiden, etc.] Ingeniose, nec sine auctoritate aliorum oratorum, hoc finxit. Præsentis ingenii est, ea arripere, iisque in rem suam uti, quæ inter dicendum ante oculos geruntur. Tydiden meum, Diomedem mihi amicum. Ostentare, demonstrare, indicare, Diomedem fuisse socium istius facinoris.

355. Indomite dextræ, viribus ratione carentibus, temeritati. Ajax, Oileos; vide xii. 622. Eurypyli plures fuere vid. Burm. Hoc loco intelligendus Euæmonis filius, qui ex Ormenio Thessaliæ urbe copias adduxerat; II. B. 734; E. 76. Ferox, bellicosus. Andremone natus, Thoas tolorum dux, qui cum quadraginta navibus in expeditionem Trojanam

Agamemnona est secutus: is, quum viribus plurimum posset, Achillis tamen arma non poposcit. Hic Eurypylo, quod ad Thoanta pertinet, falso Regius tribuit; confer Homerum, II. B. 638. Idomeneus, dux Cretensium, dovρíkλvrog. Il. B. 651; cujus auriga Meriones, fortissimus et ipse, Horatius, I. Od. vi. 15. et àráλavroç”Apŋï dietus II. B. 651.

360. Quippe manu fortes, etc.] Heinsius conjicit Quippe animæ fortes, tibi nec Mavorte secunda. Duo Leidenses mihi Marte secundi, quod placet Burmanno, ut sit oppositio cum sequentibus; interpretaturque, mihi non cedunt bellica virtute, sed prudentia. Hoc loco, non tam de Ulysse quam de Ajace agitur: "Tu petis arma; sed non tu solus eras, tibi turba comes: Ajax Oileos, Eurypylus, et alii; nec sunt tibi Marte secundi, Consiliis cessere meis, id est, mihi cessere in hoc certamine armorum, quia consiliis ego abundo." Quare tota phrasis, qualem habent codices, et præci

365

Consiliis cessere meis: tibi dextera bello [tri.
Utilis; ingenium est, quod eget moderamine nos-
Tu vires sine mente geris; mihi cura futuri est:
Tu pugnare potes; pugnandi tempora mecum
Eligit Atrides: tu tantum corpore prodes;
Nos animo: quantoque ratem qui temperat, anteit
Remigis officium; quanto dux milite major;
Tanto ego te supero: necnon in corpore nostro
Pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.
At vos, o proceres, vigili date præmia vestro; 370
Proque tot annorum curis, quas anxius egi,
Hunc titulum meritis pensandum reddite nostris.
Jam labor in fine est; obstantia fata removi;
Altaque posse capi faciendo Pergama cepi.
Per spes nunc socias, casuraque moenia Troüm,
Perque Deos oro, quos hosti nuper ademi; 376
Per, si quid superest, quod sit sapienter agendum;

pue vox tibi est servanda. Dexteraingenium, etc. Comparatio fortis manu ducis cum sapiente; Sallust. Catil. i. 1: "Sed diu magnum inter mortales certamen fuit, vine corporis, an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et, prius quam incipias, consulto, et, ubi consulueris, mature facto

opus est. Ita utrumque per se indigens, alterum alterius auxilio veget." Moderamine nostri, ingenii.

370. At vos, o proceres, etc.] Quum singula nunc argumenta sine tædio repeti non possunt, quod interdum magnam habet vim in peroratione, reliqua quidem gravissimis his verbis, Proque-egi breviter complectitur ; validissimum autem de Palladio erepto, quo omnis salus Trojanorum nitebatur, nominatim urget. Vulgare fuisset, etiam in posterum suam operam promittere sociis, sed hoc graviter et inexpectato ita convertit, ut per futura VOL. IV.

facinora, sive sapientiam, sive audaciam requirant, obtestetur judices, quorum animos callide etiam ab Ajace avertere conatur extremis verbis, Huic date. Formulam, curas agere, multis exemplis comprobat Burmannus ad Heroid. xvi. 302: quare Heinsius male suadet quos anxius egi, ut referatur ad annorum; idem recepit Mitscherlichius, qui et cura habet e Florentino. Hunc titulum, gloriosum hoc præmium; iv. 644. Faciendo, efficiendo.

375. Socias, communes nostras. Deus sæpe pro Dea, et h. 1. rei augendæ causa etiam plurale pro singulari. Versus 378 Heinsio est suspectus, et in sequenti etiam manum alienam agnoscit; posse tamen putatur legi. Ex præcipiti, scil. loco; petere de periculoso et audaci facinore. Huic date, in hujus templo consecrata suspendite.

U u

Si quid adhuc audax, ex præcipitique petendum; Si Trojæ fatis aliquid restare putatis ;

379 Este mei memores: aut si mihi non datis arma, Huic date; et ostendit signum fatale Minervæ. Mota manus procerum est; et, quid facundia posRe patuit; fortisque viri tulit arma disertus. [set, Hectora qui solus, qui ferrum, ignemque, JovemSustinuit toties, unam non sustinet iram; [que Invictumque virum vincit dolor: arripit ensem; Et, "Meus hic certe est: an et hunc sibi poscet Ulixes?

[ore Hoc," ait," utendum est in me mihi; quique cruSæpe Phrygum maduit, domini nunc cæde made

bit;

389

Ne quisquam Ajacem possit superare, nisi Ajax."
Dixit; et in pectus, tum demum vulnera passum,
Qua patuit ferro, letalem condidit ensem;
Nec valuere manus infixum educere telum :
Expulit ipse cruor; rubefactaque sanguine tellus
Purpureum viridi genuit de cespite florem,
Qui prius Ebalio fuerat de vulnere natus.
Litera communis mediis pueroque viroque
Inscripta est foliis; hæc nominis, illa querelæ.

382. Manus, consilium, collegium. Res, factum; iii. 368. Re minas firmat; ix. 127. dicta re probat, et sic sæpius. Vulgo legitur tum, vel tunc; Re multi ex melioribus Heinsio suggesserunt. Non sustinet iram, non par est coercendæ iræ. Non improbandus hic verborum lusus.

386. Ensem, eundem, quem b Hectore dono acceperat; Hyginus, fab. 107; Q. Calaber, 483.

391. Passum pro, patientem. Qua patuit ferro, qua parte vulnus accipere poterat, nempe dià øpevov Pindarus,

395

Nem. Z: nam superiora ossibus munita. Burmannus tamen, quem Lenzius sequitur, putat respexisse Ovidium his verbis fabulam, quæ reliquum Ajacis corpus a vulneribus immune fuisse tradebat; Schol. Sophoclis ad Ajac. ver. 844. Apud Sophocl. latere incidit in gladium terra fixum. Telum,

ensem.

395. Purpureum-florem; vide ad x. 215. Puero, Hyacintho, viro, Ajaci. Hujus nomen, illius gemitus, exprimunt literæ AI.

« AnteriorContinua »