Imatges de pàgina
PDF
EPUB

A Diomede legi: nec me sors ire jubebat:
Sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo,
Ausum eadem, quæ nos, Phrygia de gente Dolona
Interimo: non ante tamen, quam cuncta coegi 245
Prodere, et edidici, quid perfida Troja pararet.
Omnia cognôram, nec, quod specularer, habebam;
Et jam promissa poteram cum laude reverti.
Haud contentus ea, petii tentoria Rhesi,
Inque suis ipsum castris comitesque peremi: 250
Atque ita captivo victor votisque potitus,
Ingredior curru lætos imitante triumphos.
Cujus equos pretium pro nocte poposcerat hostis,

Diomedis laus summa inter Græcos : dictus est δαίμονι ίσος (Homerus, Il. E. 438.) quippe Martem etiam et Ve

nerem vulnerare ausus. Sed in Theo

dectæ Ajace alia reddebatur causa, cur is Ulyssem potius socium actorum suorum appetierit: ὅτι ὁ Διομήδης προείλετο Οδυσσέα, οὐ τιμῶν, ἀλλ ̓ ἵνα ἥττων ἢ ὁ ἀκολουθῶν· Arist. Rhet. ii. 23. Sic tamen, licet sorte nulla jussus ire; similiter sic quoque viii. 603.et alibi. Ausum eadem, quæ nos, explorare castra hostilia. Heinsius conjicit Ausum eadem nobis. De Dolone vide ad ver. 98. Perfida Troja, vel quia Paris hospitii jure violato perfidus (Horat. I. Od. xv. 1, 2.) vel propter id, quod xi. 205 sqq. narratum est: sed Ulysses hic eam sibi laudem soli vindicat, cujus, secundum Homerum, maxima pars debebatur Diomedi.

248. Promissa cum laude reverti, cum gloria, vel quam mihi ex facinore promiseram (sibi promittere, pro sperare, etiam xi. 662.) vel quam mihi Græci promiserant: nempe Nestor ei promiserat μέγα κλέος, Ι. Κ. 212. Heinsius e compluribus recepit præmissa; idem et promerita legi posse putabat. Præmissa cum laude reverti VOL. IV.

recte quidem dicitur imperator e bello, quum fama aut literæ ipsius militumque rerum ab eo gestarum gloriam jam divulgârunt in patria; sed an idem æque bene de hoc facinore nocturno dicatur, dubito. De Rheso vide ad ver. 98.

252. Ingredior pro, invehor. Diserte hæc distinguit Plinius, paneg. cap. 22: "Jam hoc ipsum, quod ingressus es, quam mirum lætumque! Nam priores invehi solebant quadrijugo curru et albentibus equis." Sic etiam Ulysses; hinc latos imitante triumphos: sed Ovidius oblitus sui Ulyssem facit Romanum. De reditu Ulyssis cum curru vide Il. K. 497 sqq.

253. Hostis, Dolon, quum speculator mitteretur, pro nocte, pro exploratione illa nocturna equos Achillis pretium poposcit. Homer. Il. K. 392. Virg. Æn. xii. 346 sqq; conf. etiam Noster, Ib. 629; Trist. III. iv. 34. Arma negate mihi justo impetuosius dictum est, et melius conveniret irato Ajaci, quam blandienti auditoribus Ulyssi; neque hic habet argumentum justum: Date mihi arma Achillis; cur? quia eum cepi, qui equos Achillis poposcerat. In verbis fueritque

Tt

Arma negate mihi; fueritque benignior Ajax ! Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro 255 Devastata meo? cum multo sanguine fudi Coranon Hippasiden, Alastoraque, Chromiumque, Alcandrumque, Haliumque, Noemonaque, Prytaninque,

Exitioque dedi cum Chersidamante Thoona,

258

Et Charopen, fatisque immitibus Ennomon actum; Quique minus celebres nostra sub manibus urbis Procubuere manu: sunt et mihi vulnera, cives, Ipso pulchra loco: nec vanis credite verbis:

benignior Ajax laborârunt interpretes; Heinsius rò benignior passive sumebat pro eo, qui benigne habetur, cujus tamen significationis exemplum se ignorare fatebatur. Burmannus explicat, magis popularis, blandus, ut adeo obtineat quæ velit. MSS. quidam, quia aut quoque dignior, unde Heinsius conjicit fuerit his dignior, aut, tuleritque ea dignior: prius placebat etiam Capofer. Muretus emendabat ferat hæc ut dignior Ajax. Koeppenius pro Ajax suadebat Hector; quippe qui Doloni promiserat equos Achillis. Codex Reg. A dat fueritque benignior Ajax ; codex B tuleritque benignior Ajax. Non ingrata est emendatio Mureti; sed Koepponii conjectura plane est rejicienda.

255. Sarpedon, Jovis filius, Lyciis præerat. Is quum, Tlepolemi hasta vulneratus, elatus esset a suis e prælio, Ulysses agmina ejus devastavit ferro, plures e sociis ejus interfecit, quorum nomina hic ex Homero, Il. E. 677 sqq. recensentur. Agmina devastare felix locutio ad augendam cladem Sarpedonis sociis illatam. Apud Cicer. Pis. 33. vastitatem efficit morbus, ex quo multi moriuntur. Pro ferro Francofurt. habet Marte, quod gravius altero. Hippasiden legerunt

Mariangelus et Constant. Fanensis, ut intelligatur Socus, Hippasi filius, ab Ulysse interfectus, ut narratur in Il. libro undecimo; vulgo, et in Regjis duobus, legitur Iphitiden. De Chersidamante, Thoone et reliquis vide II. A. 422.

263. Pulchra, honesta, ipso loco, quippe corpore adverso accepta, quæ sola laudabilia. Contra vulnera inhonesta in tergo; Fast. ii. 211. Illa bellatores periclitantes judicibus populove ostendere solebant veste detracta aut scissa, magno plerunque suo bono, ut M. Manlius apud Livium, vi. 20; M. Aquilius, cujus patronus non orationis habuit fiduciam, sed oculis populi Romani vim attulit ; Quintil. Inst. ii. 15. Confer Cic. Or. ii. 28. Idem periclitantibus suadet Quintilianus, Inst. vi. 1. Itaque et Ulysses efficace hoc artificio utitur. Vanis, quæ vana esse possunt, et sæpe sunt. Mox dubitatur utrum diducit legendum sit, an deduxit: diducere vestem, eam in diversas partes trahere, nam diducere separationem notat; deducere, eam a superiore corporis parte detrahere, ut iii. 480. Tunica quidem Græcorum et Romanorum vix diduci potuit, nisi scissa. Hinc nos deducit revocavimus. Exer

Aspicite en! (vestemque manu deducit) et, "hæc

sunt

264

Pectora semper," ait, "vestris exercita rebus." At nihil impendit per tot Telamonius annos Sanguinis in socios; et habet sine vulnere corpus. Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga Arma tulisse refert contra Troas que, Jovemque ? Confiteorque, tulit: neque enim benefacta maligne Detrectare meum est: sed nec communia solus Occupet, atque aliquem vobis quoque reddat ho

norem ;

272

Reppulit Actorides, sub imagine tutus Achillis,
Troas ab arsuris cum defensore carinis.

Ausum etiam Hectoreo solum concurrere Marti
Se putat, oblitus regisque, ducumque, meique;
Nonus in officio, et prælatus munere sortis.
Sed tamen eventus vestræ, fortissime, pugnæ

eitus; multas molestias, labores per-
pessus; ii. 287; vii. 634. Nominatim
milites veterani dicuntur exerciti. Ves-
tris rebus, pro salute vestra, quum
opem ferrem vobis laborantibus. At
nihil impendit, etc. Sixii et unus
Heinsii expendit. Impendere sangui-
nem in socios pro vulgari, fundere san-
guinem pro sociis; etiam Curtius, IV.
x. 3: In unius hominis jactationem
tot millium sanguinem impendi.

270. Neque enim, etc.] Observa veteratorium Ulyssis ingenium, non modo in verbis, neque enim benefacta, etc. sed etiam in illis, sed nec communia-honorem, quæ universis Græcis odiosum faciunt Ajacem. Occupet, se immittat in possessionem eorum. Reddat, relinquat, cedat; Cic. Sull. 30. Non modo nihil mihi assumo, sed etiam reddo ac remitto.

273. Actories, Patroclus, Actoris nepos, sub imagine tutus Achillis, quia

armis Achillis tectus tam fortiter pugnabat, ut Trojani existimarent Achil, lem rediisse in castra Græcorum, fugamque capesserent; II. II. 280 sqq. Cum defensore, scil. Ajace. Hectoreus Mars, quia additur verbum concurrere, est ipse Hector pugnans. Facilius, nec sine gravitate, certamen hoc singulare Hectoris dictum foret Hectoreus Mars, de quo vide ad ver. 87 sqq. Vulgo (et in codice B) legitur Hectoreis→→→ telis. Regisque ducumque, Agamemnon κατ' ἐξοχὴν dictus rex, rer regum, cæteri vero duces. Vide Heinsium, qui hanc lectionem dedit pro, Regisque ducisque. In eo officio Ajax, secundum Homerum, erat tertius, Ulysses vero nonus. Igitur mentitur rursus, ut detrectet facta Ajacis. Munere beneficio, ope. Vulnere nullo; immo et hasta et lapide misso vulneratus est ab Ajace; Il. H. 260 sqq.

Quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo.
Me miserum! quanto cogor meminisse dolore 280
Temporis illius, quo, Graiûm murus, Achilles
Procubuit! nec me lacrimæ, luctusque, timorve
Tardârunt, quin corpus humo sublime referrem.
His humeris, his, inquam, humeris ego corpus
Achillis

284

Et simul arma tuli, quæ nunc quoque ferre laboro.
Sunt mihi, quæ valeant in talia pondera, vires:
Est animus vestros certe sensurus honores.
Scilicet idcirco pro gnato cærula mater
Ambitiosa suo fuit, ut cœlestia dona,

Artis opus tantæ, rudis et sine pectore miles 290
Indueret? neque enim clypei cælamina nôrit,

281. Murus, tutela, præsidium: solenne enim poetis, heroa virumque fortem murum, turrem, clypeum, etc. vocare. Achilles pкog Græcorum, Il. A. 284; Ajax πúpyoç eorundem, Od. A. 555: vide Drakenb. ad Sil. xvi. 68. Sublime, sublatum humo. Corpus et arma; sic et apud Quint. Calabrum, 286: Ἐσάωσα δ' ὁμῶς τεύχεσσι θανόντα. His humeris repetit, quia negaverat Ajax, parem eum esse ferendis istis armis: sed ipse rursus, quod paulo ante in Ajace vituperaverat, solus communia occupat: vide Q. Calabrum, ii. 384. ubi duces communiter Achillem e prælio referunt. Apud Antisth. p. 53. Ajax corpus fert Achillis, Ulysses arma. Laboro, contendo, operam do. Est animus; hic expectâsses animum intrepidum; sed en conversionem modestam et gratiosam! Subjicit enim, vestros certe sensurus honores, qui iis tangitur, commovetur, gratumque exhibet animum erga eum, qui tribuit.

289. Ambitiosa eleganter, quæ ambierat Vulcanum, blanda oratione

eum rogaverat, ut filio fabricaret arma; II. 2. 369 sq. Cœlestia, a Deo fabricata: Grævianus, pro diversa lectione, Vulcania dona. Ea Ajax, ver. 110. negat timido convenire; Ulysses, rudi militi. Miles nunc contemptim, sola manu fortis, quum dux etiam consiliis excellere debeat; Velleius, ii. 18. de Mithridate, consiliis dux, miles manu. Etiam alibi miles cum contemptu dicitur; Terent. Eun. II. ii. 57. Rudis, non imbutus literis. Sine pectore, sine ingenio. Calamina, argumenta cælata, ut mox, quæ non intelligit, quorum argumenta non edoctus est. Pleiadas, etc. Ea ipsa sidera Homerus nominat: etiam immunem æquoris ex eodem, ver. 489: ἄμμορος λοετρῶν ὠκεανοῖο· vide ii. 172. Diversas urbes, in quibus diversa negotia, belli et pacis, tractantur; II. 2. 490 sqq. Sed Lenzius disjunctas intelligit, ut magnitudo clypei indicetur. Bononiensis primus, diversosque orbes, ut stellas innuat. Regii ambo diversasque urbes. Versum 295 uncis inclusit Mitsch.

Oceanum et terras, cumque alto sidera cœlo Pleïadasque, Hyadasque, immunemque æquoris Arcton,

Diversasque urbes, nitidumque Orionis ensem: Postulat, ut capiat, quæ non intelligit, arma. 295 Quid? quod me, duri fugientem munera belli, Arguit incœpto serum accessisse labori?

305

Nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
Si simulâsse vocat crimen, simulavimus ambo:
Si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. 300
Me pia detinuit conjux; pia mater Achillem:
Primaque sunt illis data tempora; cætera vobis.
Haud timeo, si jam nequeo defendere crimen
Cum tanto commune viro: deprensus Ulixis
Ingenio tamen ille; at non Ajacis, Ulixes.
Neve in me stolidæ convicia fundere linguæ
Admiremur eum; vobis quoque digna pudore
Objicit: an falso Palameden crimine turpe
Accusâsse mihi, vobis damnâsse decorum est?
Sed neque Naupliades facinus defendere tantum,
Tamque patens, valuit: nec vos audîstis in illo 311
Crimina vidistis, pretioque objecta patebant.
Nec Pœantiaden quod habet Vulcania Lemnos,
Esse reus merui: factum defendite vestrum,

296. Quid? quod me, etc.] Insigni calliditate se tegit exemplo Achillis, et mox gravissima crimina a se amolitur in reliquos duces. Munera belli; quidam (et codex Regius B) munia belli. Munera belli, omnia quæ ad bellum pertinent, bellum ipsum, ex imitatione Lucretii, apud quem mœnera militiai i. 30. et belli mænera ver. 33. Labori, bello.

300. Maturior, maturius accessi. Illis data, conjugis et matris causa,

pio officio fungentes, cunctabamur primis temporibus; post tamen Græcorum causæ accessimus.

306. Stolida lingua, ut alibi acerba, docta, etc. Fundere verba convenit irato, ut xii. 469. Admiremur, mire

mur.

308. Palamedes; de eo vide ver. 60. In illo, illius. Objecta, crimina ei objecta, pretio, auro in ejus tentorio reperto, patebant.

314. Factum; ante Heinsium le

« AnteriorContinua »