Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Aspicite en! (vestemque manu deducit) et, “ hæc sunt

264 Pectora semper,” ait, “ vestris exercita rebus." At nihil impendit per tot Telamonius annos Sanguinis in socios; et habet sine vulnere corpus. Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga Arma tulisse refert contra Troasque, Jovemque ? Confiteorque, tulit: neque enim benefacta maligne Detrectare meum est: sed nec communia solus Occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem ;

272 Reppulit Actorides, sub imagine tutus Achillis, Troas ab arsuris cum defensore carinis. Ausum etiam Hectoreo solum concurrere Marti Se putat, oblitus regisque, ducumque, meique; Nonus in officio, et prælatus munere sortis. Sed tamen eventus vestræ, fortissime, pugnæ

citus; multas molestias, labores perpessus; ii. 287; vii. 634, Nominatim milites veterani dicuntur ererciti. Vestris rebus, pro salute vestra, quum opem ferrem vobis laborantibus. At nihil impendit, etc. Sixii et unus Heinsii expendit. Impendere sanguinem in socios pro vulgari, fundere sanguinem pro sociis ; etiam Curtius, IV. X. 3: In unius hominis jactationem tot millium sanguinem impendi.

270. Neque enim, etc.) Observa veteratorium Ulyssis ingenium, non modo in verbis, neque enim benefacta, etc. sed etiam in illis, sed nec communia-honorem, quæ universis Græcis odiosum faciunt Ajacem. Occupet, se immittat in possessionem eorum. Reddat, relinquat, cedat; Cic. Sull. 30. Non modo nihil mihi assumo, sed etiam reddo ac remitto.

273. Actoridles, Patroclus, Actoris nepas, sub imagine tutus Achillis, quia

armis Achillis tectus tam fortiter pugnabat, ut Trojani existimarent Achil, lem rediisse in castra Græcorum, fugamque capesserent ; Il. II. 280 sqq. Cum defensore, scil. Ajace. Hectoreus Mars, quia additur verbum concurrere, est ipse Hector púgnans. Facilius, nec sine gravitate, certamen hoc singulare Hectoris dictum foret Hectoreus Murs, de quo vide ad ver. 87 sqq. Vulgo (et in codice B) legitur Hectoreis telis. Regisque ducumque, Agamemnon kar' éçoxriv dictus rex, rer regum, cæteri vero duces. Vide Heinsium, qui hanc lectionem dedit pro, Regis. que ducisque. In eo officio Ajax, secundum Homerum, erat tertius, Ulysses vero nonus. Igitur mentitur rursus, ut detrectet facta Ajacis. Munere beneficio, ope. Vulnere nullo ; immo et hasta et lapide misso vulneratus est ab Ajace ; II. H. 260 sqq.

Quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo.
Me miserum! quanto cogor meminisse dolore 280
Temporis illius, quo, Graiûm murus, Achilles
Procubuit! nec me lacrimæ, luctusque, timorve
Tardârunt, quin corpus humo sublime referrem.
His humeris, his, inquam, humeris ego corpus
Achillis

284
Et simul arma tuli, quæ nunc quoque ferre laboro.
Sunt mihi, quæ valeant in talia pondera, vires:
Est animus vestros certe sensurus honores.
Scilicet idcirco pro gnato cærula mater
Ambitiosa suo fuit, ut cælestia dona,
Artis opus tantæ, rudis et sine pectore miles 290
Indueret ? neque enim clypei cælamina nôrit,

vocare.

281. Murus, tutela, præsidium : solenne enim poetis, heroa virumque fortem murum, turrem, clypeum, etc.

Achilles pros Græcorum, Il. A. 284; Ajax múpyos eorundem, Od. A. 555: vide Drakenb. ad Sil. xvi. 68. Sublime, sublatum humo. Corpus et arma; sic et apud Quint. Calabrum, 286: 'Esáwoa ole ollūs τεύχεσσι θανόντα. His humeris

repetit, quia negaverat Ajax, parem eum esse ferendis istis armis: sed ipse rursus, quod paulo ante in Ajace vituperaverat, solus communia occupat: vide Q. Calabrum, ï. 384. ubi duces communiter Achillem e prælio referunt. Apud Antisth. p. 53. Ajax corpus fert Achillis, Ulysses arma. Laboro, contendo, operam do. Est animus ; hic expectâsses animum intrepidum; sed en conversionem modestam et gratiosam! Subjicit enim, vestros eerte sensurus honores, qui iis tangitur, commovetur, gratumque exhibet animum erga eum, qui tribuit.

289. Ambitiosa eleganter, quæ ambierat Vulcanum, blanda oratione

eum rogaverat, ut filio fabricaret ar. ma; 11. 2. 369 sq. Cælestia, a Deo fabricata: Grævianus, pro diversa lectione, Vulcania dona. Ea Ajax, ver. 110. negat timido convenire; Ulysses, rudi militi. Miles nunc contemptim, sola manu fortis,

quum

dux etiam consiliis excellere debeat; Velleius, ii. 18. de Mithridate, consiliis dur, miles manu. Etiam alibi miles cum contemptu dicitur; Terent. Eun. II. ïi. 57. Rudis, non imbutus literis. Sine pectore, sine ingenio. Calamina, argumenta cælata, ut mox, quæ non intelligit, quorum argumenta non edoctus est. Pleiadas, etc. Ea ipsa sidera Homerus nominat: etiam immunem æquoris ex eodem, ver. 489: άμμορος λουτρών ωκεανοίo vide ii. 172. Diversas urbes, in quibus diversa negotia, belli et pacis, tractantur; Il. E. 490 sqq. Sed Lenzius disjunctas intelligit, ut magnitudo clypei indicetur. Bononiensis primus, diversosque orbes, ut stellas in. nuat. Regii ambo diversasque urbes. Versum 295 uncis inclusit Mitsch.

Oceanum et terras, cumque alto sidera cælo Pleïadasque, Hyadasque, immunemque æquoris

Arcton, Diversasque urbes, nitidumque Orionis ensem : Postulat, ut capiat, quæ non intelligit, arma. 295 Quid? quod me, duri fugientem munera belli, Arguit incæpto serum accessisse labori? Nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? Si simulâsse vocat crimen, simulavimus ambo: Si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. 300 Me pia detinuit conjux; pia mater Achillem : Primaque sunt illis data tempora; cætera vobis. Haud timeo, si jam nequeo defendere crimen Cum tanto commune viro : deprensus Ulixis Ingenio tamen ille; at non Ajacis, Ulixes. 305 Neve in me stolidæ convicia fundere linguæ Admiremur eum ; vobis quoque digna pudore Objicit : an falso Palameden crimine turpe Accusâsse mihi, vobis damnâsse decorum est? Sed neque Naupliades facinus defendere tantum, Tamque patens, valuit: nec vos audîstis in illo 311 Crimina: vidistis, pretioque objecta patebant. Nec Pæantiaden quod habet Vulcania Lemnos, Esse reus merui: factum defendite vestrum,

296. Quid? quod me, etc.) Insigni pio officio fungentes, cunctabamur calliditate se tegit exemplo Achillis, primis temporibus ; post tamen Græet mox gravissima crimina a se amoli corum causæ accessimus. tur in reliquos duces. Munera belli; 306. Stolida lingua, ut alibi acerba, quidam (et codex Regius B) munia docta, etc. Fundere verba convenit belli. Munera belli, omnia quæ ad irato, ut xii. 469. Admiremur, mirebellum pertinent, bellum ipsum, ex imitatione Lucretii, apud quem ma

308. Palamedes ; de eo vide ver. nera militiai i. 30. et belli manera ver. 60. In illo, illius. Objecta, crimina 33. Labori, bello.

ei objecta, pretio, auro in ejus tentorio 300. Maturior, maturius accessi. reperto, patebant. Mis data, conjugis et matris causa, 314. Factum; ante Heinsium le

mur.

Consensistis enim; nec me suasisse negabo, 315
Ut se subtraheret bellique viæque labori,
Tentaretque feros requie lenire dolores.
Paruit; et vivit: non hæc sententia tantum
Fida, sed et felix; quum sit satis esse fidelem.
Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,
Ne mandate mihi : melius Telamonius ibit, 321
Eloquioque virum morbis iraque furentem
Molliet, aut aliqua producet callidus arte.
Ante retro Simois fluet, et sine frondibus Ide
Stabit, et auxilium promittet Achaïa Trojæ, 325
Quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,
Ajacis stolidi Danais sollertia prosit.
Sis licet infestus sociis, regique, mihique,

gebatur crimen, quod ille mutavit par Od. xxix. 11; Claudianum, xvi. 352 tim codd. auctoritate, partim quia sqq. Exempla autem hæc nostra acUlysses jam negaverit esse crimen : commodata sunt personæ loquentis, at crimen vestrum eleganter, factum et loco, ubi hæc gerebantur. Simets vestrum, quod crimini datur : crimen, prope Trojam cum Scamandro aquas έγκλημα, διαβολή. Codices Regii miscebat; Il. E. 774. Mox quæritur, duo habent factum. De Pæantinde utrum sine frondibus, aa cum uno MS. confer ver. 45.

Heinsii sine frontibus legendum sit. 319. Felic propter eventum ; vivit Ide vocatur humida lib. x. 71; fonti. enim ille.

bus celeberrima ij. 218. ubi vide not. 320. Vates; nempe Helenus, de et umbrosa xi. 762. Pinetis imprimis quo ver. 99 ; postquain captus erat, abundabat; Virgilius, Æneid. ix. 80 Græcis indicavit, Trojam siue Philoc. sqq; unde naves fabricari solebant : teta capi non posse : Lesches in Iliade Horat. I. Od. xv. Etiam Fast. iv. parv. p. 36; Sophocl. Philoct. 604 249. eadem varietas est, ubi pro ama• sqq. Producet e latebris suis : calli nam fontibus Iden, quatuor codices dus aliqua arte, callido aliquo consilio. frondibus. Hoc loco præfero sine fron. Vulgo perducet; Heinsius scribendum dibus, auctoritate plurimorum MSS. censet : producet alia arte ; quia et Burmannus putat, ram stabit melius eloquium ars est.

convenire frondibus : sed hoc nihili 324. Ante retro Simois, etc.] Quum est: mons eleganter stare dicitur, pro aliquid fieri posse poetæ negant, re simplici, esse, adeoque hoc verbum cursum fere fluviorum (e Græco pro cum fontibus non minus quam cum verb. ävw totajwv, Euripid. Med. frondibus, convenit; Horatius I. Od. 410.) atque alia naturæ contraria com. ix. 1: Vides, ut altu stet nive candi. memorant : confer xiv. 38; Heroid. dum Soracte. Pectus rursus est inv. 29; I. Trist. viii. init. Horatium, I. genium.

Dure Philoctete; licet execrere, meumque
Devoveas sine fine caput, cupiasque dolenti 330
Me tibi forte dari, nostrumque haurire cruorem,
Utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri ;
Te tamen aggrediar; mecumque reducere nitar;
Tamque tuis potiar, faveat Fortuna, sagittis,
Quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus; 335
Quam responsa Deûm, Trojanaque fata retexi,
Quam rapui Phrygiæ signum penetrale Minervæ
Hostibus e mediis : et se mihi comparet Ajax ?
Nempe capi Trojam prohibebant fata sine illis.
Fortis ubi est Ajax ? ubi sunt ingentia magni 340
Verba viri? cur hic metuis ? cur audet Ulixes
Ire

per excubias, et se committere nocti? Perque feros enses, non tantum menia Troüm, Verum etiam summas arces intrare, suaque

344 Eripere æde Deam, raptamque efferre per hostes?

329. Dure Philoctete ; durus, iratus, inexorabilis. Respicit autem Sophoclis fabulam, ubi Philoctetes duris. simis verbis insectatur reliquos duces, Ulyssem imprimis et Agamemnonem : confer v. c. ver. 314 seqq. Haurit cruorem (etiam apud historicos, v. C. Curt. IV. xiv. 17.) is, qui vulnere inflicto facit, ut sanguis profluat. Versum sequentem, Utque

nostri plurimi postponunt sequenti, unus omittit, et Heinsius post Muretum aut adulterinum aut certe valde depravatum judicat. Si genuinus est, postponi certe debet sequenti.

Faveat Fortuna; subintellig. dummodo.

335. Dardanius vates, Helenus, de quo, ver. 99. Responsa Deúm, scil. exitio fore Trojanis, si Palladium auferatur. Signum penetrale, stans in penetralibus, ut penetrales Dii apud Cic. Nat. Deor. ii. 27. Sine illis, Heleno et Palladio. Ita dedit Bur

mannus ex quatuor MSS. Francofurtensi, Sixii, Francii et Moreti, quum reliqui omnes sine illo habe. ant, quod dupliciter intelligi potest, vel sine Palladio, vel ironice, sine Ajace.

340. Fortis ubi est Ajar? Jam hic rursus habet, in quo exultet sua oratio; confer Virgil. Æn. ii. 162–179. unde apparet, non temere hoc facinore gloriari Ulyssem. Magna verba gloriantis sunt, ut alibi vidimus; sed exultans Ulysses ingentia potius ei tribuit. Præsens metuis Leuzius urget, putatque Ulyssem fingere, eo ipso tempore, quo hæc loqueretur, Ajacem metu esse correptum. Immo per totum hunc locum præsentia sunt pro præteritis. Ire per excubias ; unus Heinsii ire per insidias. Regii codices excubias, quod melius convenit seq. et se committere nocti. Summas arces, ubi vigiles trucidavit.

« AnteriorContinua »