Imatges de pàgina
PDF
EPUB

In promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar. 161
Præscia venturi genetrix Nereïa leti

Dissimulat cultu natum; deceperat omnes,
In quibus Ajacem, sumptæ fallacia vestis.
Arma ego femineis, animum motura virilem, 165
Mercibus inserui: neque adhuc projecerat heros
Virgineos habitus, quum parmam hastamque te-
"Nate Dea," dixi," tibi se peritura reservant [nenti,
Pergama: quid dubitas ingentem evertere Tro-
Injecique manum, fortemque ad fortia misi. [jam?”
Ergo opera illius, mea sunt: ego Telephon hasta
Pugnantem domui; victum orantemque refeci.
Quod Theba cecidere, meum est: me credite
Lesbon,
173

Me Tenedon, Chrysenque, et Cyllan, Apollinis ur-
Et Syron cepisse: mea concussa putate [bes,
Procubuisse solo Lyrnesia monia dextra.

162. Præscia venturi, etc.] Confer Apollod. III. xiii. 8; Hygin. fab. 96. Festive et jocose res narratur Art. Amat. i. 689 sqq. Præscia venturi, futuri, leti, nempe filium, si ad Trojam proficisceretur, periturum. Dissimulat cultu, vestitu virgineo tectum in Scyron insulam misit ad Lycomedem, ubi inter virgines latuit. Secundum Schol. Homeri, Il. T. 332. Ulysses, Phoenix et Nestor oratores missi sunt ad Lycomedem, non autem Ajar. Ulysses in vestibulo regio deposuit femineas merces, instrumenta textoria. Schol. Homer. ἱστουργικὰ ἐργαλεῖα. Arma inserui Schirachius explicat, arma indui latenti Achilli. Immo, arma addidi istis mercibus. Addunt alii, Ulyssem tubicinem jussisse canere, armorumque crepitum fieri, quo strepitu commotum Achillem clypeum hastamque arripuisse. Sed in verbis, neque adhuc projecerat-dixi, mira est

brevitas. Tibi se reservant tamquam sponte id faciant, quod fato accidebat. Burmannus fabulam inde ortam putat, quod Achilles tum apriyapos fuerit; hoc enim moris fuisse apud Græcos, ut νεωστὶ γεγαμηκότας absolverent militandi munere. Ingens Troja etiam ver. 505. et apud Virgilium, Æn. iii. 462. Referendum rò ingens vel ad ambitum urbis (Seneca, Troad. 22: victor lentum Ilium Metitur oculis, ac decem tandem ferus Ignoscit annis,) vel ad gloriam. Virg. Æn. ii. 325.

171. Opera illius mea sunt.] Operum Achillis indiculum jam xii. 105 sqq. habuimus, ubi vide not. Etiam apud Q. Cal. 256 sqq. de eo gloriatur, quod Achillem adduxerat. Sed longius progreditur, et singula quoque ejus opera sibi vindicat, quemadmodum ver. 236 sqq. partem adeo rerum ab ipso Ajace gestarum.

Utque alias taceam, qui sævum perdere posset
Hectora, nempe dedi: per me jacet inclytus Hector.
Illis hæc armis, quibus est inventus Achilles,
Arma peto: vivo dederam, post fata reposco. 180
Ut dolor uníus Danaos pervenit ad omnes,
Aulidaque Euboicam complêrunt mille carinæ ;
Expectata diu, nulla, aut contraria classi,
Flamina sunt; duræque jubent Agamemnona sortes
Immeritam sævæ natam mactare Dianæ.
Denegat hoc genitor, Divisque irascitur ipsis :
Atque in rege tamen pater est: ego mite parentis
Ingenium verbis ad publica commoda verti :
Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides,
Difficilem tenui sub iniquo judice causam.
Hunc tamen utilitas populi, fratrisque, datique

177. Utque alias taceam; vulgo et in Regiis codicibus, utque alios, quod melius est certe propter sequentem Hectora; in hujusce modi phrasi alius cum sequentibus, non cum præcedentibus jungitur; ergo male Heinsius dedit alias ut referatur ad civitates expugnatas ex quibus Syron et Lyrnesum modo nominavit. Savus, fortis, frequens bellatorum epitheton. Nempe, certe. Phædrus, II. ii. 2. nempe exemplis discimus. Per me, mea virtute. Quibus est inventus, quorum auxilio est detectus. Immo arma Achillis, de quibus jam certabatur, alia erant, a Vulcano fabricata et accepta.

181. Unius, Menelai, dolor ob ereptam conjugem, pervenit ad omnes, quatenus omnes injuriam ei illatam ulcisci voluerunt. Confer Art. Amat. i. 688. Sortes, responsum Calchantis. Epitheta immeritam et sævæ non satis commode addita; ita enim apparet, Ulyssem adjuvisse rem atrocem. Denegat hoc, totumque adeo exercitum dimitti jubet. In rege tamen pater est ;

185

190

vide ad xii. 29. Ego mite-verti, ego verbis, facundia mea, perfeci, ut rex, deposito affectu paterno, mallet commodis publicis satisfacere. Vertere cum præpositione ad, mutationem consilii, affectus, etc. indicat; vide Burm. ad Phædrum, I. xxxi. 5. Conatus suos et propter difficultatem, et quia eloquentia opus erat, cum causa forensi comparat, cui præest iniquus judex, qui adversatur petenti. Tenere causam etiam apud Ciceronem pro, vincere, obtinere causam.

192 Summa movet sceptri; multi Cura movet, quæ varietas etiam Fast. v. 72; Burmannus addit ita curam pro imperio millies poni. Summa sceptri dati intellig. summa imperii (ut Cicero loquitur,) summum imperium, cujus signum est sceptrum, ei creditum. Agamemnon σкηπτоvɣоç apud Homerum, Il. A. 279. Laudem cum sanguine pensare, gloriam et sanguinem filiæ in trutina ponderare, h. e. non solum affectu paterno, sed gloriæ etiam studio duci.

Summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine

penset.

Mittor et ad matrem, quæ non hortanda, sed astu Decipienda fuit: quo si Telamonius îsset,

195

Orba suis essent etiamnum lintea ventis.
Mittor et Iliacas audax orator ad arces;
Visaque, et intrata est altæ mihi curia Trojæ:
Plenaque adhuc erat illa viris: interritus egi,
Quam mihi mandârat communis Græcia, causam;
Accusoque Parin, prædamque, Helenamque re-

posco ;

200

Et moveo Priamum, Priamoque Antenora junctum.
At Paris, et fratres, et qui rapuere sub illo,
Vix tenuere manus, scis hoc, Menelae, nefandas;
Primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.
Longa referre mora est, quæ consilioque, manuque
Utiliter feci spatiosi tempore belli.

Post acies primas, urbis se manibus hostes

193. Mittor et ad matrem vel solus, vel Diomede comite, ad Iphigeniam arcessendam. Matrem astu decepit, mentiens, filiam nupturam esse Achilli. Sic etiam Dictys Cretensis, lib. i. et Hyginus, fab. 98. Verum apud Euripidem, Iph. Aul. Menelaus vertit, animum fratris, Iphigenia autem cum Clytemnestra ipsius Agamemnonis literis arcessitur in castra. Suis, sibi faventibus, secundis. Lintea; quidam

206

υἱ αἰπεινὴ Γονόεσσα, Ιl. Β. 573. Quia urbes capitales olim securitatis causa in montibus ædificari solebant, hinc alta urbs, magna, bene munita; vide Fabri Archæologiam, pag. 272. Lenzius vero h. 1. non nisi acropolin intelligit. Ibi, ante Priami ædes, conciones fieri solebant; II. H. 345. Eum locum Noster curiam vocat ex usu Romano. De legatione autem illa, confer et Carmen Cypr. opes, quas una cum Helena abduxerat 196. Mittor et Iliacas, etc.] Ulys- Paris; Il. H. 363. Antenor, Priamo ses cum Menelao ante bellum suscep- affinitate junctus pacem suasit; Hom. tum Ilium missus erat ad Priamum, Il. H. 348 sqq. Eam ob causam omne ut Helenam repeteret; Il. r. 205. In jus belli ab eo abstinuisse Achivos hac narratione singula valent ad au- memorat Liv. i. I. Qui rapuere sub daciam, qua opus fuerit in hac lega- illo, ministri, qui illo duce Helenam tione, declarandam. Arces pro sin- rapuere. Tenuere, retinuere. Negulari arx, Pergamus; vide ver. 344. fandas, quia legatis intentabantur. Alta Τroja, Ιλιος αἰπεινή, Ι. Ν. 773 ;

carbasa.

Prædam,

Continuere diu; nec aperti copia Martis

Ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno.
Quid facis interea, qui nil, nisi prælia, nôsti? 210
Quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris,
Hostibus insidior: fossas munimine cingo:
Consolor socios, ut longi tædia belli

Mente ferant placida; doceo, quo simus alendi,
Armandive modo: mittor, quo postulat usus. 215
Ecce Jovis monitu, deceptus imagine somni,
Rex jubet incœpti curam dimittere belli :
Ille potest auctore suam defendere causam.
Non sinat hoc Ajax, delendaque Pergama poscat;
Quodque potest, pugnet: cur non remoratur itu-
ros?

220

Cur non arma capit? dat, quod vaga turba sequatur? Non erat hoc nimium nunquam nisi magna loquenti. Quid? quod et ipse fugis? vidi, puduitque videre,

210. Quid facis interea, etc.] Sequentia præclare ostendunt, quantum valeat in bello consilium, nec parum premunt Ajacem. Putidus in hoc argumento est Ulysses apud Quint. Cal. ver. 238 sqq. ubi, tamquam in schola versaretur, plurimis exemplis et rationibus docet, quanta sit vis eloquentiæ et sapientiæ. Munimen Illud, dλewpηy, describit Homerus, II. M. 52-57. Fossam latam utrimque cingebant præcipitia declivia, κρημνοὶ ἐπηρεφέες, desuper valli acuti, σκόλοTεç oğɛç, defixi erant. Sed illa opus Ulyssis fuisse, Homerus non dicit.

216. Ecce Jovis monitu, etc.] Concursum plurium substantivorum uni verbo junctorum non esse insolentem, et monitu dictum pro, ex monitu, ostendit Burmannus. Monere autem esse verbum somniorum, jam sæpius vidimus. Cæterum quod hic commemoratur, sumptum ex II. B. 1-332.

Jupiter, pernicioso ad Agamemnonem somnio misso, monuit, ut invaderet Trojanos; fore enim, ut urbem eorum capiat. Agamemnon autem, ut tentaret milites, jussit incæpti curam dimittere belli, desistere a bello, atque navibus in mare deductis in patriam redire. Quod vix audiverant milites, quum læti magnoque cum clamore ad naves festinarent, reditumque pararent. Hic Ulysses unus fuit, qui festinantes vel verbis reduxit, vel verberibus coercuit, et pro concione milites ad bellum continuandum cohortatus est; Homer. ver. 284 sqq. In hoc igitur nunc exultat ejus oratio. Auctore, auctoritate Jovis, quem sibi suasisse reditum mentiebatur. Dat, vel proponit consilium, vel dat exemplum. Magna loquenti; vide i. 751. Ordo est, Hoc non erat nimium loquenti nunquam nisi magno nunquam nisi semper.

230

Quum tu terga dares, inhonestaque vela parares.
Nec mora, "Quid facitis? quæ vos dementia, dixi,
Concitat, o socii, captam dimittere Trojam? 226
Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno ?"
Talibus atque aliis, in quæ dolor ipse disertum
Fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
Convocat Atrides socios terrore paventes:
Nec Telamoniades etiam nunc hiscere quidquam
Ausit; at ausus erat reges incessere dictis
Thersites, etiam per me haud impune, protervis.
Erigor, et trepidos cives exhortor in hostem,
Amissamque mea virtutem voce reposco.
Tempore ab hoc, quodcunque potest fecisse videri
Fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.
Denique de Danais quis te laudatve, petitve? :
At sua Tydides mecum communicat acta;
Me probat; et socio semper confidit Ulixe. 240
Est aliquid, de tot Graiorum millibus unum

226. Captam, jam capiendam, quam obsidebant, ut caperent. Sic captivum cælum i. 184. et captas jam despectare terras apud Virgilium, Æn. i. 396. ubi valde laborârunt interpretes. Dimittimus loca ea, a quibus abimus.

229. Aversos; a Troja; aut etiam, ego averti eos a classe, qua fugam parabant, et inde reduxi in castra. Reduri; Langerman. et Argent. retraxi, quod proprium quidem de iis qui ex fuga retrahuntur; sed reduxi servandum est, quia profugi facundia Ulyssis moti et in pudorem dati, facile et quasi sua sponte redierint. Codices Regii ambo reduxi.

233. Thersites, homo omnium turpissimus, solebat οὐ κατὰ κόσμον ἐριζέμεναι βασιλεῦσιν, et tum maxime Agamemnoni. Eum Ulysses sceptro percutiebat, ut vibex cruenta in dorso

235

exoriretur ; Il. B. 226. Cæterum peracerba comparatio Ajacis cum Thersita.

235. Voce reposco.] Heinsius putabat reprendo, ut ad fugientes socios respiciat.

237. Meum est, qui dantem; vulgo quem dantem; hanc lectionem dederant librarii metuentes forsan ne solocissaret Ovidius; sed meliores, et nostri Regii, habent qui; sic et Trist. I. v. 41. Causa mea est melior, qui non contraria fovi Arma; hic quidem, eodem certe metu dederant quia; ex Pont. III. iv. 91. Nec mea verba legis, qui sum submotus ad Istrum.

238. Petitve, comitem in periculis adeundis. Mecum communicat acta, me socium sumit actorum Socio confidit Ulixe; Florentinus Ulixi; sed vide Burmannum ad x. 69.

241. Est aliquid; vide ad xii. 93.

« AnteriorContinua »