Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus nostra est; Atque Ajax armis, non Ajaci arma petuntur. [na, Conferat his Ithacus Rhesum, imbellemque Dolo 87. Poscentem, provocantem ad certamen singulare; Il. H. 67 sqq. Hoc igitur diu ante factum. Concurrere de certamine singulari. Sustinere de eo, qui parem se præbet adversario viribus. Obtulerunt se ad hoc certamen novem heroes, e quibus unum sorte eligendum esse auctor fuit Nestor. Tum Græci voverunt sortem Ajacis (quod Burmann. dubitat an satis Latinum sit,) vota, preces fecerunt, ut sors Ajacis exiret, quanquam et duos alios voto suo comprehenderunt. Voverunt enim his verbis: Zev πάτερ, ἢ Αἴαντα λαχεῖν, ἢ Τυδέος υἱὸν, Ἡ αὐτὸν βασιλῆα πολυχρύσοιο Mukyung ver. 179. Valent preces et vota (ver. 128.) quum fit, quod voveramus, precati eramus. Non sum superatus; immo quum hastis nihil profecissent, et res ad saxa venisset, tum quoque ingenti saxo stravit Hectorem; ver. 270. Fortuna, exitus pugnæ. 93. Nempe ego, etc.] Il. O. 745 sqq. Est autem nempe vox ejus, qui ipse sibi respondet. 95. Quæritur istis, etc.] Præclara foret sententia, si alius id de Ajace dixisset, non ipse de se. Simile illud apud Valerii Max. VII. v. 6: "Non Catoni prætura, sed præturæ Cato negatus est." Quæritur, comparatur. 98. Rhesus, rex Thracum, equos habebat maximos et pulcherrimos; II. K. 435: eum cum sociis interfecit Diomedes. Inter cædem operam dedit Ulysses, ut ejus equis potiretur, ver. 489 sqq. Dolon, Trojanus, facie turpis, sed pedibus velox, explorator venit in castra Græcorum. Cognitum persecuti sunt Diomedes et Ulysses. Quum captus esset, pallidus et tremens auro æreque vitam redimere voluit; hinc imbellis Dolon: sed Diomedes eum interfecit ense; II. K. 314 sqq. Fortem inducit Dolonem Virgilius, Æn. xii. 346 sqq. De Heleno, Priami filio, ab Ulysse rapto confer Sophoclem, Philoct. 601 sqq. qui tamen nec Diomedis mentionem facit, nec dicit hoc factum esse, quum Palladium raperetur. Nempe cum non indicat, idem eodem tempore factum, sed duo diversa conjungit, et Helenum captum, et Pallada raptam. Pallus, Palladium, e cœlo delapsum et antiqua religione cultum a Trojanis, quod Priamidenque Helenum rapta cum Pallade cap- ab Ulysse et Diomede, noctu clanculum urbem Trojanam ingressis, ablatum esse, antiqua fuit narratio, quam secuti sunt etiam Euripides, Rhes. 501; Virgilius, Æn. ii. 164; Quintus Cal. x. 346. Ob Pallada raptam Ulysses apud Antisth. p. 53. et 55. sacrilegus vocatur: ἱεροσυλήσας τὸ ἄγαλμα τῆς θεοῦ νύκτωρ. 102. In illis, illorum, ut ver. 311. in illo, illius. 103. Quo tamen, etc.] Inutilia, quin adeo perniciosa hæc arma Ulyssi. Hoc maximam in Ulyssis ignominiam tractat. Furtis, insidiis et dolis. Nitor galee; Achillis enim galea, dorǹP WS άжÉλаμжεν, II. T. 381; Quint. Calaber, v. 102. Ovidius hic cumulavit verba, quandoquidem nitor, clarus et radiare eodem redeunt. Quod tamen quum sæpius fecerit Ovidius, neque h. 1. vitiose, non erat, cur Burmannus emendaret, ferro radiantis et auro, cum explicatione ferreæ enim erant et auro inductæ, ferrum vero in splendorem erat datum. Sed si auro inductæ, non poterat nitor ferri (lumen ferri dixit Valer. Flac. iii. 100.) cerni. Tanaq. Faber corrigit cono radiantis ab aureo. Manifestare, facere, ut latens in oculos incurrat; vide Burmannum qui monet, usurpatum esse apud Ovid. ad imitationem Græci dnλovv, nec aptius huic rei exprimendæ super esse verbum. Pro latentem Oxoniensis et duo alii MSS. paventem, quod valde adblanditur, et satis poeticum videtur Schirachio: "nempe, inquit, qui pavet, ejus galea quasi tremit, et radiat aurum magis, quum trepidat.” Hoc vero est argutari! Si hoc voluisset Ovidius, notatione dignus esset, qui irato et convicianti Ajaci talem ingenii lusum tribuisset. Neque hic de pavore Ulyssis sermo est, sed de insidiis. Aliter apud Antisth. p. 53: δειλὸς οὐδεὶς ἂν ἐπισήμοις ὅπλοις χρήσαιτο, εἰδὼς, ὅτι τὴν δειλίαν αὐτ τοῦ ἐκφαίνει τὰ ὅπλα. 107. Sed neque, etc.] Hanc membrorum debilitatem Ajax ei objicit etiam apud Quint. Calabrum, 224. Dulichium, insula prope Ithacam, quæ tamen secundum Homerum, alii regi serviebat. Pelias esse potest; de hasta Peliade vide ad xii. 73. Achillis clypeus, Vulcani opus, imprimis nobilitatus est Homeri, Il. 2. 468-607. descriptione, (quacum cf. Quint. Calab. v. 5-101.) et recentiorum disputationibus. Calatus imagine vasti mundi, in quo cœlum cum sideribus, terra non modo cum fluviis, mari et urbibus, sed etiam cum omnibus iis, quæ cadunt in vitam humanam, figuris eminentibus expressa erant. De verbo calare vide ad ii. 6. Nate ad furta, vide ad xv. 116 et 120. 110 Pelias esse potest imbellibus hasta lacertis. 116. Trahere eleganter de pondere, quod tardat incedentem et fugientem; Virgilius, Georg. iv. 94. de obeso, latam trahens inglorius alvum. Pralia passus; quidam vulnera passus; sæpe vulnera pati: sed Burmannus recte præfert pralia (quod habent Regii codices,) quia si raro vulnera esset passus clypeus, aliqua tamen haberet, nec esset integer. 121. Arma viri fortis, etc.] Seneca, Controv. ii. 11. de Ovidio: "Adeo autem studiose Latronem audivit, ut multas ejus sententias in versus suos transtulerit. In armorum judicio dixerat Latro: Mittamus arma in hostes, et petamus. Naso dixit: Arma viri fortis, etc." Simile quid Q. Calab. 218 sqq. habet. 123. Finierat orationem, peroraverat causam suam. Murmur et alias fremitus, sermo multorum promiscue loquentium. Astitit, surrexit ad eos. Oculos-moratos ex Homer. Il. г. 217 sqq. ubi hoc moris Ulyssi fuisse traVOL. IV. ditur, ut, antequam verba facere inciperet, staret oculis in terram defixis, immotoque sceptro. Causam, cur hoc ita finxerit Homerus, reddit Quintilianus, Inst. XI. iii. 158: "Mire auditurum dicturi cura delectat, et judex se ipse componit. Hoc præcipit Homerus Ulixis exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis, immotoque sceptro, priusquam illam eloquentiæ procellam effunderet, dicit." Ut igitur Ajax torvo vultu indignitatem rei profitebatur, sic Ulysses modestia gratia audituris se commendabat. Erpectato, quia nota omnibus ejus facundia. Neque abest, etc. Burmannus putat, hæc a Propertio, I. ii. 29. sumpta: nec desit jucundis gratia verbis ; itaque et ibi malit facundis: sine causa. Dicit autem Ulysses oratione sequenti composite, moderate, callide, et ubi Ajacis nonnulla et crimina et argumenta diluit, opera sua mirifice enarrat. Ss Ultima murmur erat: donec Laertius heros 128. Si mea cum vestris, etc.] Incipit cum pio voto, sibi et auditoribus communi, idque fictis adeo lacrimis confirmat. Valuissent vota; vide ad ver. 89. Non foret-hæres, non ambigeretur, quis possideret illa arma, de quibus jam certatur, quorum hæres Ajax esse magna contentione vult. Poteremur antique pro, potiremur; vide Heinsium et Burmannum : potiri nunc, uti, possidere. Tuque tuis-Achille ! hac apostrophe animos auditorum ad fletum inclinat. Melius, meliore jure. Tanaq. Faber neminem natum arbitrabatur, a quo doceri posset, quid sibi hoc vellet, Danais successit Achilles, itaque corrigebat, accessit; at facile doceri poterat, succedere centies poni pro, accedere; obvia enim sunt illa, succedere antro, muro, urbi; et xi. 142. succedere aquæ igitur et nunc intellig. quo auctore numero Græcorum accessit Achilles. Et de industria hoc idem verbum repetitum, quia quasi vim argumenti habet. 135. Huic modo, etc.] Vide ad ver. 34. Hebes, destitutus ingenio, h. e. prudentia et facundia, quam utramque virtutem Ulyssis spreverat Ajax. Illam autem facundiam Ulysses et præclare commendat: quod vobis semper profuit, quæ pro vobis sæpe locuta est, et modeste, si qua est, tum, bona nec sua (quæ ipse sibi fecit, paravit, non autem natura ei tribuit) quisque (quisquam) recuset, recuset iis uti. Dominus facundiæ, ut dominus artis i. 524. qui eam novit et exercet. Confer Q. Calabrum, 290. 140. Nam genus, et proavos, etc.] Verissime de generis nobilitate judicat, quam non sprevisset, nisi scivisset, meritis se posse contendere cam Ajace. Esse pronepos, Græca syntaxis, Vix ea nostra voco: sed enim, quia rettulit Ajax se esse pronepotem. Damnatus et erul, qualis Peleus, quanquam nec Telamon fraternæ cædis insons ex nonnullorum opinione; vide xi. 267 sqq. Sic vicissim Ulysses Ajaci quandam generis maculam objicit; confer ver. 26. Mater Ulyssis fuit Anticlea, Autolyci filia, Mercurii neptis; Od. A. 84. In parente utroque, in stemmate utriusque parentis. Commode repetit duo illa, quibus sua nobilitas major Ajacis. 151. Dummodo quod, etc.] Non potest Ajax hæreditario jure niti. Spolia alias arma hosti detracta, h. 1. arma extincti relicta. In istis tradendis novo domino non quæratur, respicia 155 tur, sanguinis ordo, consanguinitas, sed virtutis honos, virtus, quæ hoc honore et præmio sola digna est; proximitas etiam x. 340. 156. Phthia habitabat Peleus. LEM. Quum Achilles in insula Scyro lateret, rem habuit cum Deidamia, regis filia, ex qua natus est Pyrrhus; Apollod. III. xiii. 8. Scyros per c est patria Lycomedis; Syros absque c (v. 175), insula Ioniæ. 159. Nudus, ut yuuvòc, eleganter pro, solus; vid. Drakenb. ad Silium, i. 219. Rerum ordine ducar pro vulgar. rem ordine referam, quod solenne in principio narrationum; vide ix. 5. |