Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
Sustinui sortemque meam vovistis, Achivi;
Et vestræ valuere preces: si quæritis hujus
Fortunam pugnæ; non sum superatus ab illo. 90
Ecce ferunt Troes ferrumque, ignemque, Jovemque
In Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
Spem vestri reditus: date tot pro navibus arma.
Quod si vera licet mihi dicere, quæritur istis, 95
Quam mihi, major honos: conjunctaque gloria

nostra est;

Atque Ajax armis, non Ajaci arma petuntur. [na, Conferat his Ithacus Rhesum, imbellemque Dolo

87. Poscentem, provocantem ad certamen singulare; Il. H. 67 sqq. Hoc igitur diu ante factum. Concurrere de certamine singulari. Sustinere de eo, qui parem se præbet adversario viribus. Obtulerunt se ad hoc certamen novem heroes, e quibus unum sorte eligendum esse auctor fuit Nestor. Tum Græci voverunt sortem Ajacis (quod Burmann. dubitat an satis Latinum sit,) vota, preces fecerunt, ut sors Ajacis exiret, quanquam et duos alios voto suo comprehenderunt. Voverunt enim his verbis: Zev πάτερ, ἢ Αἴαντα λαχεῖν, ἢ Τυδέος υἱὸν, Ἡ αὐτὸν βασιλῆα πολυχρύσοιο Mukyung ver. 179. Valent preces et vota (ver. 128.) quum fit, quod voveramus, precati eramus. Non sum superatus; immo quum hastis nihil profecissent, et res ad saxa venisset, tum quoque ingenti saxo stravit Hectorem; ver. 270. Fortuna, exitus pugnæ.

93. Nempe ego, etc.] Il. O. 745 sqq. Est autem nempe vox ejus, qui ipse sibi respondet.

95. Quæritur istis, etc.] Præclara foret sententia, si alius id de Ajace

dixisset, non ipse de se. Simile illud apud Valerii Max. VII. v. 6: "Non Catoni prætura, sed præturæ Cato negatus est." Quæritur, comparatur.

98. Rhesus, rex Thracum, equos habebat maximos et pulcherrimos; II. K. 435: eum cum sociis interfecit Diomedes. Inter cædem operam dedit Ulysses, ut ejus equis potiretur, ver. 489 sqq. Dolon, Trojanus, facie turpis, sed pedibus velox, explorator venit in castra Græcorum. Cognitum persecuti sunt Diomedes et Ulysses. Quum captus esset, pallidus et tremens auro æreque vitam redimere voluit; hinc imbellis Dolon: sed Diomedes eum interfecit ense; II. K. 314 sqq. Fortem inducit Dolonem Virgilius, Æn. xii. 346 sqq. De Heleno, Priami filio, ab Ulysse rapto confer Sophoclem, Philoct. 601 sqq. qui tamen nec Diomedis mentionem facit, nec dicit hoc factum esse, quum Palladium raperetur. Nempe cum non indicat, idem eodem tempore factum, sed duo diversa conjungit, et Helenum captum, et Pallada raptam. Pallus, Palladium, e cœlo delapsum et antiqua religione cultum a Trojanis, quod

Priamidenque Helenum rapta cum Pallade cap-
Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto. [tum.
Si semel ista datis meritis tam vilibus arma, 101
Dividite; et pars sit major Diomedis in illis.
Quo tamen hæc Ithaco, qui clam, qui semper iner-
Rem gerit; et furtis incautum decipit hostem? [mis
Ipse nitor galeæ, claro radiantis ab auro, 105
Insidias prodet, manifestabitque latentem.
Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
Pondera tanta feret: nec non onerosa gravisque

ab Ulysse et Diomede, noctu clanculum urbem Trojanam ingressis, ablatum esse, antiqua fuit narratio, quam secuti sunt etiam Euripides, Rhes. 501; Virgilius, Æn. ii. 164; Quintus Cal. x. 346. Ob Pallada raptam Ulysses apud Antisth. p. 53. et 55. sacrilegus vocatur: ἱεροσυλήσας τὸ ἄγαλμα τῆς θεοῦ νύκτωρ.

102. In illis, illorum, ut ver. 311. in illo, illius.

103. Quo tamen, etc.] Inutilia, quin adeo perniciosa hæc arma Ulyssi. Hoc maximam in Ulyssis ignominiam tractat. Furtis, insidiis et dolis. Nitor galee; Achillis enim galea, dorǹP WS άжÉλаμжεν, II. T. 381; Quint. Calaber, v. 102. Ovidius hic cumulavit verba, quandoquidem nitor, clarus et radiare eodem redeunt. Quod tamen quum sæpius fecerit Ovidius, neque h. 1. vitiose, non erat, cur Burmannus emendaret, ferro radiantis et auro, cum explicatione ferreæ enim erant et auro inductæ, ferrum vero in splendorem erat datum. Sed si auro inductæ, non poterat nitor ferri (lumen ferri dixit Valer. Flac. iii. 100.) cerni. Tanaq. Faber corrigit cono radiantis ab aureo. Manifestare, facere, ut latens in oculos incurrat; vide Burmannum qui monet, usurpatum esse apud Ovid. ad imitationem Græci dnλovv, nec aptius huic rei exprimendæ super

esse verbum. Pro latentem Oxoniensis et duo alii MSS. paventem, quod valde adblanditur, et satis poeticum videtur Schirachio: "nempe, inquit, qui pavet, ejus galea quasi tremit, et radiat aurum magis, quum trepidat.” Hoc vero est argutari! Si hoc voluisset Ovidius, notatione dignus esset, qui irato et convicianti Ajaci talem ingenii lusum tribuisset. Neque hic de pavore Ulyssis sermo est, sed de insidiis. Aliter apud Antisth. p. 53: δειλὸς οὐδεὶς ἂν ἐπισήμοις ὅπλοις χρήσαιτο, εἰδὼς, ὅτι τὴν δειλίαν αὐτ τοῦ ἐκφαίνει τὰ ὅπλα.

107. Sed neque, etc.] Hanc membrorum debilitatem Ajax ei objicit etiam apud Quint. Calabrum, 224. Dulichium, insula prope Ithacam, quæ tamen secundum Homerum, alii regi serviebat. Pelias esse potest; de hasta Peliade vide ad xii. 73. Achillis clypeus, Vulcani opus, imprimis nobilitatus est Homeri, Il. 2. 468-607. descriptione, (quacum cf. Quint. Calab. v. 5-101.) et recentiorum disputationibus. Calatus imagine vasti mundi, in quo cœlum cum sideribus, terra non modo cum fluviis, mari et urbibus, sed etiam cum omnibus iis, quæ cadunt in vitam humanam, figuris eminentibus expressa erant. De verbo calare vide ad ii. 6. Nate ad furta,

vide ad xv. 116 et 120.

110

Pelias esse potest imbellibus hasta lacertis.
Nec clypeus, vasti cælatus imagine mundi,
Conveniet timidæ, natæque ad furta sinistra.
Debilitaturum quid te petis, improbe, munus?
Quod tibi si populi donaverit error Achivi,
Cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste:
Et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, 115
Tarda futura tibi est, gestamina tanta trahenti.
Adde, quod iste tuus, tam raro prælia passus,
Integer est clypeus: nostro, qui tela ferendo
Mille patet plagis, novus est successor habendus.
Denique, quid verbis opus est? spectemur agendo:
Arma viri fortis medios mittantur in hostes; 121
Inde jubete peti, et referentem ornate relatis.
Finierat Telamone satus, vulgique secutum

116. Trahere eleganter de pondere, quod tardat incedentem et fugientem; Virgilius, Georg. iv. 94. de obeso, latam trahens inglorius alvum. Pralia passus; quidam vulnera passus; sæpe vulnera pati: sed Burmannus recte præfert pralia (quod habent Regii codices,) quia si raro vulnera esset passus clypeus, aliqua tamen haberet, nec esset integer.

121. Arma viri fortis, etc.] Seneca, Controv. ii. 11. de Ovidio: "Adeo autem studiose Latronem audivit, ut multas ejus sententias in versus suos transtulerit. In armorum judicio dixerat Latro: Mittamus arma in hostes, et petamus. Naso dixit: Arma viri fortis, etc." Simile quid Q. Calab. 218 sqq. habet.

123. Finierat orationem, peroraverat causam suam. Murmur et alias fremitus, sermo multorum promiscue loquentium. Astitit, surrexit ad eos. Oculos-moratos ex Homer. Il. г. 217 sqq. ubi hoc moris Ulyssi fuisse traVOL. IV.

ditur, ut, antequam verba facere inciperet, staret oculis in terram defixis, immotoque sceptro. Causam, cur hoc ita finxerit Homerus, reddit Quintilianus, Inst. XI. iii. 158: "Mire auditurum dicturi cura delectat, et judex se ipse componit. Hoc præcipit Homerus Ulixis exemplo, quem stetisse oculis in terram defixis, immotoque sceptro, priusquam illam eloquentiæ procellam effunderet, dicit." Ut igitur Ajax torvo vultu indignitatem rei profitebatur, sic Ulysses modestia gratia audituris se commendabat. Erpectato, quia nota omnibus ejus facundia. Neque abest, etc. Burmannus putat, hæc a Propertio, I. ii. 29. sumpta: nec desit jucundis gratia verbis ; itaque et ibi malit facundis: sine causa. Dicit autem Ulysses oratione sequenti composite, moderate, callide, et ubi Ajacis nonnulla et crimina et argumenta diluit, opera sua mirifice

enarrat.

Ss

Ultima murmur erat: donec Laertius heros
Astitit, atque oculos paulum tellure moratos 125
Sustulit ad proceres, expectatoque resolvit
Ora sono; neque abest facundis gratia dictis :
Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,
Non foret ambiguus tanti certaminis hæres ;
Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille! 130
Quem quoniam non æqua mihi vobisque negârunt
Fata (manuque simul veluti lacrimantia tersit
Lumina;) quis magno melius succedat Achilli,
Quam per quem magnus Danais successit Achilles?
Huic modo ne prosit, quod, ut est, hebes esse vide-
Neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, [tur;
Profuit ingenium: meaque hæc facundia, si qua est,
Quæ nunc pro domino, pro vobis sæpe locuta est,
Invidia careat: bona nec sua quisque recuset. 139
Nam genus, et proavos, et quæ non fecimus ipsi,

128. Si mea cum vestris, etc.] Incipit cum pio voto, sibi et auditoribus communi, idque fictis adeo lacrimis confirmat. Valuissent vota; vide ad ver. 89. Non foret-hæres, non ambigeretur, quis possideret illa arma, de quibus jam certatur, quorum hæres Ajax esse magna contentione vult. Poteremur antique pro, potiremur; vide Heinsium et Burmannum : potiri nunc, uti, possidere. Tuque tuis-Achille ! hac apostrophe animos auditorum ad fletum inclinat. Melius, meliore jure. Tanaq. Faber neminem natum arbitrabatur, a quo doceri posset, quid sibi hoc vellet, Danais successit Achilles, itaque corrigebat, accessit; at facile doceri poterat, succedere centies poni pro, accedere; obvia enim sunt illa, succedere antro, muro, urbi; et xi. 142. succedere aquæ igitur et nunc intellig. quo auctore numero

Græcorum accessit Achilles. Et de industria hoc idem verbum repetitum, quia quasi vim argumenti habet.

135. Huic modo, etc.] Vide ad ver. 34. Hebes, destitutus ingenio, h. e. prudentia et facundia, quam utramque virtutem Ulyssis spreverat Ajax. Illam autem facundiam Ulysses et præclare commendat: quod vobis semper profuit, quæ pro vobis sæpe locuta est, et modeste, si qua est, tum, bona nec sua (quæ ipse sibi fecit, paravit, non autem natura ei tribuit) quisque (quisquam) recuset, recuset iis uti. Dominus facundiæ, ut dominus artis i. 524. qui eam novit et exercet. Confer Q. Calabrum, 290.

140. Nam genus, et proavos, etc.] Verissime de generis nobilitate judicat, quam non sprevisset, nisi scivisset, meritis se posse contendere cam Ajace. Esse pronepos, Græca syntaxis,

Vix ea nostra voco: sed enim, quia rettulit Ajax
Esse Jovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
Jupiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
Nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi, [exul.
Jupiter huic ; neque in his quisquam damnatus, et
Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis 146
Altera nobilitas: Deus est in utroque parente.
Sed neque materno quod sum generosior ortu,
Nec mihi, quod pater est fraterni sanguinis insons,
Proposita arma peto: meritis expendite causam.150
Dummodo quod fratres Telamon, Peleusque fue-
Ajacis meritum non sit; nec sanguinis ordo, [runt,
Sed virtutis honos spoliis quæratur in istis.
Aut si proximitas, primusque requiritur hæres,
Est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi;
Quis locus Ajaci? Phthiam Scyronve ferantur:
Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli.
Num petit ille tamen, num sperat, ut auferat arma?
Ergo operum quoniam nudum certamen habetur,
Plura quidem feci, quam quæ comprendere dictis

se esse pronepotem. Damnatus et erul, qualis Peleus, quanquam nec Telamon fraternæ cædis insons ex nonnullorum opinione; vide xi. 267 sqq. Sic vicissim Ulysses Ajaci quandam generis maculam objicit; confer ver. 26. Mater Ulyssis fuit Anticlea, Autolyci filia, Mercurii neptis; Od. A. 84. In parente utroque, in stemmate utriusque parentis. Commode repetit duo illa, quibus sua nobilitas major Ajacis.

151. Dummodo quod, etc.] Non potest Ajax hæreditario jure niti. Spolia alias arma hosti detracta, h. 1. arma extincti relicta. In istis tradendis novo domino non quæratur, respicia

155

tur, sanguinis ordo, consanguinitas, sed virtutis honos, virtus, quæ hoc honore et præmio sola digna est; proximitas etiam x. 340.

156. Phthia habitabat Peleus. LEM. Quum Achilles in insula Scyro lateret, rem habuit cum Deidamia, regis filia, ex qua natus est Pyrrhus; Apollod. III. xiii. 8. Scyros per c est patria Lycomedis; Syros absque c (v. 175), insula Ioniæ.

159. Nudus, ut yuuvòc, eleganter pro, solus; vid. Drakenb. ad Silium, i. 219. Rerum ordine ducar pro vulgar. rem ordine referam, quod solenne in principio narrationum; vide ix. 5.

« AnteriorContinua »