Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nec comes hic Phrygias unquam venisset ad arces
Hortator scelerum! non te, Pæantia proles, 45
Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet;
Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris,
Saxa moves gemitu, Laërtiadæque precaris
Quæ meruit: quæ, si Di sunt, non vana preceris.
Et nunc ille eadem nobis juratus in arma, 50
Heu! pars una ducum, quo successore sagittæ
Herculis utuntur, fractus morboque fameque,
Velaturque, aliturque avibus; volucresque petendo
Debita Trojanis exercet spicula fatis :
Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen. 55
Mallet et infelix Palamedes esse relictus!

et Ulysses legati ad eum veniunt, ut, quum sine ejus sagittis Ilium expugnari non posse in fatis esset (unde mox debita, destinata, Trojanis fatis, Trojano excidio, spicula,) ipsum arcesserent. Ex Attio, qui post Sophoclem, cujus Philoct. extat, et Euripidem hoc argumentum tractaverat, passim versiculos laudat Cicero, et Philoctetä exemplo utitur in disputationibus de perferendis doloribus; Fin. ii. 29; v. 11; Tusc. ii. 7.

48. Gemitu, cum gemitu; Cicero, Tusc. d. l. “ Aspice Philoctetam! Cui concedendum est gementi. Ipsum enim Herculem viderat in (Eta magnitudine dolorum ejulantem.” Precaris, imprecaris. Si Di sunt, quum Di sint: si nunc, ut sæpe, affirmantis est, non autem dubitantis.

50. Eudem nobis, Græca syntaxis, Tavrà nuiv, eadem in quæ nos; Cic. Famil. ix. 6. quod non idem illis censuissemus. Una redundanter additum. Fractus morbo fameque ; Quint. Calaber, 367 sqq.

Velatur, Philocteta apud Attium : “Configo tardus celeres, stans volatiles, Pro veste pennis membra textis contegens;" confer Q.

Calabrum, 358. et Cic. Fin. v. II. Alitur, Sophocl. ver. 288 s. Erereet spicula, ut apud Attium: “ Ingemiscimus, Quod hæc pennigero, non armigero in corpore, Exerceantur tela." Debita spicula ; vide supra ad ver. 45.

56. Mallet et Palamedes, etc.) Jam Philoctetæ exemplum luctu plenissimum, et ad invidiam Ulyssi faciendam aptissimum ; tamen magis etiam lugendum Palamedem prædicat Ulyssis culpa. De tristi Palamedis sorte vide Hyginum, fab. 105. Exposita jam erat in Carmine Cyprio ; et attingitur etiam a Virgilio, Æn. ii. 82 sqq. quanquam alia ibi odii causa commemoratur: sed nec hujus rei mentionem fecit Homerus : adeo multa rebus Trojanis addiderunt posteriores poetæ! Male convicti, magno suo dolore, in damnum suum convicti. Ita, ut dixi, usurpari docet Drakenb. ad Silium, xiii. 50; ita Seneca, Suas. V: Errat circa damna sua, et que male expertus est, vota deponit. Ut sequentia intelligantur, notanda sunt hæc: Ulysses captivo Phrygi epistolam Priami nomine ad Palamedem seriptam dedit, in qua ille huic mag.

Viveret, aut certe letum sine crimine haberet: Quem male convicti nimium memor iste furoris Prodere rem Danaam finxit; fictumque probavit Crimen ; et ostendit, quod jam præfoderat, aurum, Ergo aut exilio vires subduxit Achivis, 61 Aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes. Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen Esse rear nullum; qui, quum imploraret Ulixen Vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis, Proditus a socio est: non hæc mihi crimina fingi, Scit bene Tydides; qui nomine sæpe vocatum Corripuit; trepidoque fugam exprobravit amico. Aspiciunt oculis Superi mortalia justis. 70

nam vim auri pollicebatur, si ex composito castra Græca proderet. Simul militem misit, qui Phrygem non longe a castris interficeret. Epistola reperta, quum Palamedes ad Agamemnonem perductus rem negaret, Græci, auctore Ulysse, in tentorio quæsiverunt, inveperuntque aurum, quod Ulysses noctu clam ibi obruerat.

63. Qui licet eloquio, etc.) Transitus justo argutior : fidum vocat, quia tanto majus crimen, fidum socium deserere. Lenzius conjungit eloquio fidum, id est, fretum eloquentia, ut xi. 125. de Nesso, ope fidis equina. Sed primum dubito, an fidus dicatur pro, tidens ; deinde Nestor nihil molieba. tur eloquentia sua fretus. Denique major inest vis, si eloquio cum vincat conjungamus. De Ulyssis facundia vide Homer. Il. r. 222. Pro fidum quoque, Basileensis fidum sibi, quod efficacius. Desertum ut Nestora ; septem libri non habent ut; vide Burmannum ad Quintilian. decl. xi. 7. Quum Græci fulmine Jovis consternati fugerent, Nestor relictus est tar

ditate equi, Paridis hasta in summo vertice vulnerati. Hectore igitur irruente, Diomedes in senis auxilium imploravit Ulyssem, sed frustra ; et ni Diomedes ipse auxilio occurrisset, haud dubie interiisset Nestor ; Ulysses fugam jam paraverat; Il. 0. 80. Proditus gravius quam desertus. Trepido, præ metu celeriter fugienti. Exprobravit ; alludit ad verba quæ Homerus, ver. 94. Diomedi attribuit : Πή φεύγεις, μετά νώτα βαλών, κακός ως, ομίλω.

70. Aspiciunt Superi, etc.] Gravis hæc sententia eo pertinet, quod auxilio mox ipse egebat, qui non tulerat. Mortalia absolute et substantive ponitur, res humanæ ; vide Bentleium ad Horat. Art. Poet. 68. Eget auxilio : egebat autem Ulysses, quum Trojanorum cohortes in eum, Soci hasta vulneratum, irruerent; tum ter ita clamabat, όσον κεφαλή χάδε φωτός: II. A. 461. Atque hæc ignominiose admodum hic narrantur, Ulyssemque faciunt ignavam mulierem. Legem sibi dixerat, conditionem ipse præ

En eget auxilio, qui non tulit: utque reliquit,
Sic linquendus erat; legem sibi dixerat ipse.
Conclamat socios: adsum, videoque trementem
Pallentemque metu, ac trepidantem morte futura.
Opposui molem clypei; texique jacentem; 75
Servavique animam, minimum est hoc laudis, iner-
Si perstas certare, locum redeamus in illum : (tem.
Redde hostem, vulnusque tuum, solitumque ti-

morem ;
Post clypeumque late: et mecum contende sub
At postquam eripui, cui standi vulnera vires [illo.
Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. 81
Hector adest, secumque Deos in prælia ducit;
Quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe;
Sed fortes etiam : tantum trahit ille timoris !
Hunc ego sanguineæ successu cædis ovantem 85
Cominus ingenti resupinum pondere fudi.

rorem.

scripserat, qua

tractandus esset. Adsum cum Menelao. Molem clypei; Hom. ver. 485. pépwy oáros hote hrúpyov. Idem beneficium ingrato exprobrat apud Quint. Cal. 201 sqq. sed non tam graphice et contumeliose, ut hic jacentem. Apud Homerum etiam vul. neratus fortiter pugnat, et postea Menelaus eum manu ducit e prælio.

82. Secum Deos in pralia ducit.] Apollo missus a Jove anteihat Hectoren, nube tectus ægideque armatus, terrebatque Græcos, ut fugerent; vide Homer. Il. 0. 220 sqq. 307. 326. Verum non tum pondere, id est, saxo, fundebat, ad terram dabat, Hectorem, sed hoc jam antea factum erat; ll. E. 416 sqq. Itaque Ovidius aut diversa miscuit, aut alios auctores secutus est, et quidem eosdem, quos Dictys Cretensis, qui lib. ji. ubi de pugna ad naves Græcorum loquitur, “ Tum jam cedentibus, inquit, acrior insistens

Ajar, Hectorem, qui adversum eum promptius steterat, ictum immani saxo, ac mox consternatum ejicit.” Trahit terrorem exquisitius, quam, facit ter

Cominus ex uno MS. Oxon. recepit Heinsius pro eminus, quod reliqui tuentur omnes. Causam reddit hanc : “plus enim laudis Ajaci, quod cominus cum Hectore erat congressus, quam si eminus congressus fuisset." Verum hoc non sufficit. Lenzius contra putat, eminus magis testari Ajacis robur. Apud Homerum quidem lapide fundit Hectorem, postquam is se jam receperat ad suos, adeoque eminus; sed apud Dictyn cominus. Codices Regii habent eminus, quod prætulerim tum propter Homeri testimonium, tum propter rationem a Lenzio allatam. Resupinum ; Ühri apud Homerum plerunque ca. dunt vulnerati.

Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
Sustinui : sortemque meam vovistis, Achivi;
Et vestræ valuere preces : si quæritis hujus
Fortunam pugnæ; non sum superatus ab illo. 90
Ecce ferunt Troes ferrumque, ignemque, Jovemque
In Danaas classes : ubi nunc facundus Ulixes?
Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
Spem vestri reditus: date tot pro navibus arma.
Quod si vera licet mihi dicere, quæritur istis, 95
Quam mihi, major honos: conjunctaque gloria

nostra est; Atque Ajax armis, non Ajaci arma petuntur. [na, Conferat his Ithacus Rhesum, imbellemque Dolo

87. Poscentem, provocantem ad cer dixisset, non ipse de se. Simile illud tamen singulare ; Il. H. 67 sqq. Hoc apud Valerii Max. VII. v. 6: “Non igitur diu ante factum. Concurrere Catoni prætura, sed præturæ Cato de certamine singulari. Sustinere de negatus est.” Quæritur, comparatur. eo, qui parem se præbet adversario 98. Rhesus, rex Thracum, equos viribus. Obtulerunt se ad hoc certa habebat maximos et pulcherrimos; men novem heroes, e quibus unum II. K. 435: eum cum sociis interfecit sorte eligendum esse auctor fuit Nes Diomedes. Inter cædem operam detor. Tum Græci voverunt sorlem dit Ulysses, ut ejus equis potiretur, Ajucis (quod Burmann. dubitat an ver. 489 sqq. Dolon, Trojanus, facie satis Latinum sit,) vota, preces fece turpis, sed pedibus velox, explorator runt, ut sors Ajacis exiret, quanquam venit in castra Græcorum. Cognitum et duos alios voto suo comprehende- persecuti sunt Diomedes et Ulysses. runt. Voverunt enim his verbis : ZeŪ Quum captus esset, pallidus et treπάτερ, ή Αίαντα λαχείν, ή Τυδέος mens auro æreque vitam redimere voυιον, Η αυτόν βασιλήα πολυχρύσοιο luit; hinc imbellis Dolon : sed Dio. Muruuns ver. 179. Valent preces et medes eum interfecit ense; Il. K. 314 vota (ver. 128.) quum fit, quod vove sqq. Fortem inducit Dolonem Virramus, precati eramus.

Non sum su.

gilius, Æn. xii. 346 sqq. De Heleno, peratus; immo quum hastis nihil pro Priami filio, ab Ulysse rapto confer fecissent, et res ad saxa venisset, tum Sophoclem, Philoct. 601 sqq. qui taquoque ingenti saxo stravit Hec men nec Diomedis mentionem facit, torem; ver. 270. Fortuna, exitus nec dicit hoc factum esse, quum Palpugnæ.

ladium raperetur. Nempe cum non 93. Nempe ego, etc.) Il. 0.745 sqq. indicat, idem eodem tempore factum, Est autem nempe vox ejus, qui ipse sed duo diversa conjungit, et Helenum sibi respondet.

captum, et Pallada raptam. Pallus, 95. Quæritur istis, etc.) Præclara Palladium, e cælo delapsum et antiforet sententia, si alius id de Ajace qua religione cultum a Trojanis, quod

Priamidenque Helenum rapta cum Pallade cap-
Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto. [tum.
Si semel ista datis meritis tam vilibus arma, 101
Dividite; et pars sit major Diomedis in illis.
Quo tamen hæc Ithaco, qui clam, qui semper iner-
Rem gerit; et furtis incautum decipit hostem? [mis
Ipse nitor galeæ, claro radiantis ab auro, 105
Insidias prodet, manifestabitque latentem.
Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
Pondera tanta feret: nec non onerosa gravisque

ab Ulysse et Diomede, noctu clancu esse verbum. Pro latentem Oxonilum urbem Trojanam ingressis, abla ensis et duo alii MSS. paventem, quod tum esse, antiqua fuit narratio, quam valde adblanditur, et satis poeticum secuti sunt etiam Euripides, Rhes. videtur Schirachio: "

nempe, inquit, 501 ; Virgilius, Æn. ii. 164; Quintus qui pavet, ejus galea quasi tremit, et Cal. x. 346. Ob Pallada raptam radiat aurum magis, quum trepidat.” Ulysses apud Antisth. p. 53. et 55. Hoc vero est argutari! Si hoc voluissacrilegus vocatur : ιεροσυλήσας το set Ovidius, notatione dignus esset, άγαλμα της θεού νύκτωρ. .

qui irato et convicianti Ajaci talem in102. In illis, illorum, ut ver, 311. genii lusum tribuisset. Neque hic de in illo, illius.

pavore Ulyssis sermo est, sed de insi103. Quo tamen, etc.] Inutilia, quin diis. Aliter apud Antisth. p. 53: adeo perniciosa hæc arma Ulyssi. δειλός ουδείς αν επισήμους όπλους Hoc maximam in Ulyssis ignominiam χρήσαιτο, ειδώς, ότι την δειλίαν αυtractat. Furtis, insidiis et dolis. Nitor του εκφαίνει τα όπλα. . galeæ ; Achillis enim galea, dornp us 107. Sed neque, etc.] Hanc mem. dné aj nev, Il. T. 381; Quint. Cala. brorum debilitatem Ajax ei objicit ber, v. 102. Ovidius hic cumulavit etiam apud Quint. Calabrum, 224. verba, quandoquidem nitor, clarus et Dulichium, insula prope Ithacam, quæ radiare eodem redeunt. Quod tamen tamen secundum Homerum, alii regi quum sæpius fecerit Ovidius, neque serviebat. Pelias esse potest; de hasta h. I. vitiose, non erat, cur Burmannus Peliade vide ad xii. 73. Achillis cly. emendaret, ferro radiantis et auro, peus, Vulcani opus, imprimis nobilitacum explicatione : ferreæ enim erant tus est Homeri, II. £. 468–607. de. et auro inductæ, ferrum vero in splen scriptione, (quacum cf. Quint. Calab. dorem erat datum. Sed si auro in v. 5-101.) et recentiorum disputaductæ, non poterat nitor ferri (lumen tionibus. Cælatus imagine vasti nunferri dixit Valer. Flac. iii. 100.) cerni. di, in quo cælum cum sideribus, terra Tanaq. Faber corrigit cono radiantis non modo cum fluviis, mari et urbibus, ab aureo. Munifestare, facere, ut la sed etiam cum omnibus iis, quæ ca. tens in oculos incurrat ; vide Burman dunt in vitam humanam, figuris eminum qui monet, usurpatum esse apud nentibus expressa erant. De verbo Ovid. ad imitationem Græci onoūv, calare vide ad i. 6. Nata ad furta, nec aptius huic rei exprimendæ super vide ad xv. 116 et 120.

[ocr errors]
« AnteriorContinua »