Imatges de pàgina
PDF

Nec comes hic Phrygias unquam venisset ad arces
Hortator scelerum ! non te, Pœantia proles, 45
Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet;
Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris,
Saxa moves gemitu, Laërtiadæque precaris
Quæ meruit: quæ, si Di sunt, non vana preceris.
Et nunc ille eadem nobis juratus in arma, 50

Heu ! pars una ducum, quo successore sagittæ Herculis utuntur, fractus morboque fameque, Velaturque, aliturque avibus; volucresque petendo Debita Trojanis exercet spicula fatis:

[merged small][ocr errors][merged small]

et Ulysses legati ad eum veniunt, ut, quum sine ejus sagittis Ilium expugnari non posse in fatis esset (unde mox debita, destinata, Trajanis fatis, Trojano excidio, spicula,) ipsum arcesserent. Ex Attio, qui post Sophoclem, cujus Philoct. extat, et Euripidem hoc argumentum tractaverat, passim versiculos laudat Cicero, et Philoctetæ exemplo utitur in disputationibus de perferendis doloribus; Fin. ii. 29; v. 1 1 ; Tusc. ii. 7. 48. Gemitu, cum gemitu ; Cicero, Tusc. d. 1. ** Aspice Philoctetam ! Cui concedendum est gementi. Ipsum enim Herculem viderat in (Eta magnitudine dolorum ejulantem.” Precaris, imprecaris. Si Di sunt, quum Di sint: si nunc, ut sæpe, affirmantis est, non autem dubitantis. 50. Eadem nobis, Græca syntaxis, ravrà jipiv, eadem in quæ nos ; Cic. Famil. ix. 6. quod non idem illis censuissemus. Una redundanter additum. Fractus morbo fameque ; Quint. Calaber, 367 sqq. Velatur, Philocteta apud Attium : “ Configo tardus celeres, stans volatiles, Pro veste pennis membra textis contegens;" confer Q.

Calabrum, 358. et Cic. Fin. v. 11. Alitur, Sophocl. ver. 288 s. Exercet spicula, ut apud Attium : “ Ingemiscimus, Quod hæc pennigero, non armigero in corpore, Exerceantur tela.** Debita spicula ; vide supra ad ver. 45. 56. Mallet et Palamedes, etc.] Jam Philoctetæ exemplum luctu plenissimum, et ad invidiam Ulyssi faciendam aptissimum ; tamen magis etiam lugendum Palamedem prædicat Ulyssis culpa. De tristi Palamedis sorte vide Hyginum, fab. 105. Exposita jam erat in Carmine Cyprio ; et attingitur etiam a Virgilio, Æn. ii. 82 sqq. quanquam alia ibi odii causa commemoratur: sed nec hujus rei mentionem fecit Homerus : adeo multa rebus Trojanis addiderunt posteriores poetæ ! Male convicti, magno suo dolore, in damnum suum convicti. Ita, ut dixi, usurpari docet Drakenb. ad Silium, xiii. 50; ita Seneca, Suas. V: Errat circa damna sua, et quae male expertus est, vota deponit. Ut sequentia intelligantur, notanda sunt hæc : Ulysses captivo Phrygi epistolam Priami nomine ad Palamedem seriptam dedit, in qua ille huic mag

Viveret, aut certe letum sine crimine haberet: Quem male convicti nimium memor iste furoris Prodere rem Danaam finxit; fictumque probavit Crimen; et ostendit, quod jam præfoderat, aurum, Ergo aut exilio vires subduxit Achivis, 61 Aut nece : sic pugnat, sic est metuendus Ulixes. Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen Esse rear nullum ; qui, quum imploraret Ulixen Vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis, Proditus a socio est: non hæc mihi crimina fingi, Scit bene Tydides; qui nomine sæpe vocatum Corripuit; trepidoque fugam exprobravit amico. Aspiciunt oculis Superi mortalia justis. 7O

nam vim auri pollicebatur, si ex com-
posito castra Græca proderet. Simul
militem misit, qui Phrygem non longe
a castris interficeret. Epistola reperta,
quum Palamedes ad Agamemnonem
perductus rem negaret, Græci, auctore
Ulysse, in tentorio quæsiverunt, inve-
neruntque aurum, quod Ulysses noctu
clam ibi obruerat.
63. Qui licet eloquio, etc.] Transi-
tus justo argutior: fidum vocat, quia
tanto majus crimen, fidum socium de-
serere. Lenzius conjungit eloquio fi-
dum, id est, fretum eloquentia, ut xi.
125. de Nesso, ope fidis equina. Sed
primum dubito, an fidus dicatur pro,
fidens ; deinde Nestor nihil molieba-
tur eloquentia sua fretus. Denique
major inest vis, si eloquio cum vincat
conjungamus. De Ulyssis facundia
vide Homer. Il. IT. 222. Pro fidum
quoque, Basileensis fidum sibi, quod
efficacius. Desertum ut Nestora ; sep-
tem libri non habent ut ; vide Bur-
mamnum ad Quintilian. decl. xi. 7.
Quum Græci fulmine Jovis conster-
nati fugerent, Nestor relictus est tar-

[ocr errors]

Em eget auxilio, qui non tulit: utque reliquit,
Sic linquendus erat; legem sibi dixerat ipse.
Conclamat socios: adsum, videoque trementem
Pallentemque metu, ac trepidantem morte futura.
Opposui molem clypei; texique jacentem ; 75
Servavique animam, minimum est hoc laudis, iner-
Si perstas certare, locum redeamus in illum : [tem.
Redde hostem, vulnusque tuum, solitumque ti-
morem ;
Post clypeumque late: et mecum contende sub
At postquam eripui, cui standi vulnera vires [illo.

Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. SI
Hector adest, secumque Deos in prælia ducit;
Quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe;
Sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris!
Hunc ego sanguineæ successu cædis ovantem 85
Cominus ingenti resupinum pondere fudi.

scripserat,qua tractandus esset. Adsum
cum Menelao. Molem clypei ; Hom.
ver. 485. φάρων σάκος ήύre trípyov.
Idem beneficium ingrato exprobrat
apud Quint. Cal. 201 sqq. sed non
tam graphice et contumeliose, ut hic
jacentem. Apud Homerum etiam vul-
neratus fortiter pugnat, et postea Me-
nelaus eum manu ducit e prælio.
82. Secum Deos in prælia ducit.]
Apollo missus a Jove anteibat Hecto-
rem, nube tectus ægideque armatus,
terrebatque Græcos, ut fugerent; vide
Homer. Il. o. 220 sqq. 307. 326.
Verum non tum pondere, id est, saxo,
fundebat, ad terram dabat, Hectorem,
sed hoc jam antea factum erat; II.;E.
416 sqq. Itaque Ovidius aut diversa
miscuit, aut alios auctores secutus est,
et quidem eosdem, quos Dictys Cre-
tensis, qui lib. ii. ubi de pugna ad na-
ves Græcorum loquitur, ** Tum jam
cedentibus, inquit, acrior insistens

Ajax, Hectorem, qui adversum eum promptius steterat, ictum immani saxo, ac mox consternatum ejicit.” Trahit terrorem exquisitius, quam, facit terrorem. Cominus ex uno MS. Oxon. recepit Heinsius pro eminus, quod reliqui tuentur omnes. Causam reddit hanc : “ plus enim laudis Ajaci, quod cominus cum Hectore erat congressus, quam si eminus congressus fuisset." Verum hoc non sufficit. Lenzius contra putat, rò eminus magis testari Ajacis robur. Apud Homerum quidem lapide fundit Hectorem, postquam is se jam receperat ad suos, adeoque eminus ; sed apud Dictyn cominus. Codices Regii habent eminus, quod prætulerim tum propter Homeri testimonium, tum propter rationem a Lenzio allatam. Resupinum; ύπruov apud Homerum plerunque cadunt vulnerati.

Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
Sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi;
Et vestræ valuere preces: si quæritis hujus
Fortunam pugnæ; non sum superatus ab illo. 90
Ecce ferunt Troes ferrumque, ignemque, Jovemque
In Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes ?
Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
Spem vestri reditus: date tot pro navibus arma.
Quod si vera licet mihi dicere, quæritur istis, 95
Quam mihi, major honos: conjunctaque gloria
nostra est;
Atque Ajax armis, non Ajaci arma petuntur. [na,
conferat his Ithacus Rhesum, imbellemque Dolo-

[ocr errors]

dixisset, non ipse de se. Simile illud apud Valerii Max. VII. v. 6: “ Non Catoni prætura, sed præturæ Cato negatus est.” Quæritur, comparatur.

98. Rhesus, rex Thracum, equos habebat maximos et pulcherrimos; Il. K. 435: eum cum sociis interfecit Diomedes. Inter cædem operam dedit Ulysses, ut ejus equis potiretur, ver. 489 sqq. Dolon, Trojanus, facie turpis, sed pedibus velox, explorator venit in castra Græcorum. Cognitum persecuti sunt Diomedes et Ulysses. Quum captus esset, pallidus et tremens auro æreque vitam redimere voluit; hinc imbellis Dolon : sed Diomedes eum interfecit ense ; Il. K. 314 sqq. Fortem inducit Dolonem Virgilius, Æn. xii. 346 sqq. De Heleno, Priami filio, ab Ulysse rapto confer Sophoclem, Philoct. 601 sqq. qui tamen nec Diomedis mentionem facit, nec dicit hoc factum esse, quum Palladium raperetur. Nempe cum non indicat, idem eodem tempore factum, sed duo diversa conjungit, et Helenum captum, et Pallada raptam. Pallas, Palladium, e coelo delapsum et antiqua religione cultum a Trojanis, quod

[ocr errors][merged small]

Priamidenque Helenum rapta cum Pallade cap-
Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto. [tum.
Si semel ista datis meritis tam vilibus arma, 101
Dividite; et pars sit major Diomedis in illis.
Quo tamen hæc Ithaco, qui clam, qui semper iner-
Rem gerit; et furtis incautum decipit hostem? [mis
Ipse nitor galeæ, claro radiantis ab auro, 105
Insidias prodet, manifestabitque latentem.
Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
Pondera tanta feret: nec non onerosa gravisque

ab Ulysse et Diomede, noctu clancu-
lum urbem Trojanam ingressis, abla-
tum esse, antiqua fuit narratio, quam
secuti sunt etiam Euripides, Rhes.
501 ; Virgilius, Æn. ii. 164; Quintus
Cal. x. 346. Ob Pallada raptam
Ulysses apud Antisth. p. 53. et 55.
sacrilegus vocatur : ispoavXijaac
dyaXpa rjjc 0eov νυκrop.
102. In illis, illorum, ut ver. 311.
in illo, illius.
103. Quo tamen, etc.] Inutilia, quin
adeo perniciosa haec arma Ulyssi.
Hoc maximam in Ulyssis ignominiam
tractat. Furtis, insidiis et dolis. Nitor
galeae ; Achillis enim galea, dorrjo &c
dτελαμτεν, Il. T. 381 ; Quint. Cala-
ber, v. 102. Ovidius hic cumulavit
verba, quandoquidem nitor, clarus et
radiare eodem redeunt. Quod tamen
quum saepius fecerit Ovidius, neque
h. 1. vitiose, non erat, cur Burmannus
emendaret, ferro radiantis et auro,
cum explicatione : ferreæ enim erant
et auro inductæ, ferrum vero in splen-
dorem erat datum. Sed si auro in-
ductæ, non poterat nitor ferri (lumem
ferri dixit Valer. Flac. iii. 100.) cerni.
Tanaq. Faber corrigit cono radiantis
ab aureo. Manifestare, facere, ut la-
tens in oculos incurrat; vide Burman-
num qui monet, usurpatum esse apud
Ovid. ad imitationem Græci δηλοῦν,
nec aptius huic rei exprimendæ super-

[ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinua »