Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Jam cinis est, et de tam magno restat Achille 615
Nescio quid, parvam quod non bene compleat ur-
At vivit, totum quæ gloria compleat orbem : [nam.
Hæc illi mensura viro respondet, et hac est
Par sibi Pelides; nec inania Tartara sentit.
Ipse etiam, ut, cujus fuerit, cognoscere possis, 620
Bella movet clypeus, deque armis arma feruntur.
Non ea Tydides, non audet Oileos Ajax,
Non minor Atrides, non bello major et ævo,
Poscere, non alii: soli Telamone creato
Laertaque, fuit tantæ fiducia laudis.

mum : armárat deus idem, idemque cremárat, nempe Vulcanus arma ejus fabricaverat, et Vulcanus, hoc est, ignis, corpus ejus absumpserat; Homerus, d. l. ver. 71. σὲ φλὸς ἤνυσεν Ηφαίστοιο.

615. Cinis est aut cinis exiguus jacet sollenne de mortuo, sed h. 1. magna cum vi post superiora illa, timor ille Phrygum, etc. et rò exiguus præclare sic exornat, de tum magno restat Achille Nescio quid, particula minima, et vix sensibilis, quod non bene (exquisite pro, non prorsus, non plane) urnam compleat. Pro nescio quid, parvam quod, etc. omnes fere libri scripti (exceptis Regiis nostris) habent nescio quid parvum, quod, etc. mutata distinctione. Parvæ autem et exiles esse solebant urnæ, ut apparet ex iis, quæ etiam nunc supersunt. Præiverat Nostro Propertius, II. vii. 51. ubi Briseis tanti corpus Achillei Maximaque in parva sustulit ossa manu; et IV. xi. 14. ubi sepulta Cornelia, postquam dignitatem suam nihil sibi profuisse questa est, addit. En! sum quod digitis quinque levatur onus. Sed pueriliter gravissimam sententiam tractavit Senec. Herc. t. ver. 1758 sq: "Tam parvus cinis Herculeus est; huc ille decrevit gigas. O quanta, Titan, in nihil moles abit!

625

ecce vix totam Hercules Complevit urnam; quam leve est pondus mihi, Cui totus æther pondus incubuit leve." Achillis cineres vino conspersos et unguento Thetis condidit in urna, quam, Vulcani opus, a Baccho acceperat: Hom. d. 1.

617. At vivit, totum qua, etc.] Non minus bene sequentia de gloria dicta. Respondet, congrua est viro illi. Huc, ab hac parte. Inania Tartara non sentit, nunquam morietur.

620. Cognoscere sic etiam Heroid. ix. 151. Tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem; et apud Justinum, XIV. vi. 11. ut Alexandrum posses etiam in moriente matre cognoscere. Bella movet, occasionem præbet certamini. Pro, certamen initur, gravius, arma feruntur, quia verbo ludere voluit.

[blocks in formation]

A se Tantalides onus invidiamque removit,
Argolicosque duces mediis considere castris
Jussit, et arbitrium litis trajecit in omnes.

626. Tantalides, Agamemnon, cujus pater Atreus filius Pelopis, nepos Tantali fuerat. Is, quum esset dux exercitus, noluit alterutri arma adjudicare, ne invidiam, infamiam et odium, sibi conciliaret, sed arbitrium litis trajecit in omnes, voluit, ut omnes illam causam ex æquo et bono, pro meritis utriusque judicarent; ap.

Hom. Od. A. 546. Trojani, et Pallas judicant de armis Achillis. Sic et Quintus Cal. v. 134 sqq. qui addit, Ajacem et Ulyssem judices sibi poposcisse Idomenea, Nestorem et Agamemnonem, sed hos, ut invidiam a se derivarent, judicium a se remotum detulisse ad Trojanos et Pallada.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER DECIMUS TERTIUS.

N. B. Argumentum hujus libri decimi tertii Metamorphoseon, relatum invenies in serie CANTERI, tom. iii. pag. 59.

FAB. I.

CONSEDERE duces, et, vulgi stante corona, Surgit ad hos clypei dominus septemplicis Ajax.

1-398. Armorum judicium.] Nobile illud certamen armorum inter Ajacem Telamonium et Ulyssem, cujus occasio, lib. xii. extr. narrata, cujus memoria diu inter Eolenses mansit, (Pausan. Attic. p. 86.) et quod a multis auctoribus tam Græcis, quam Latinis, tractatum est. Tractaverant enim (ut Homer. taceam, qui Od. A. 542 sqq. ejus mentionem facit) Arctinus in Ethiopide atque Lesches in carmine 'Diag purpà, etc. Æschylus "Onλv кpiow, docuerat. Extant adhuc Antisthenis declamationes duæ, altera Ajacis, Ulyssis altera: vide Reiskium, Oratt. Græc. tom. viii. E Latinis Pacuvius et Attius fabulas dederant, quibus nomen fuit, Armorum judicium. Timanthes etiam et Parrhasius pictores certaverant in hoc judicio exprimendo, et Parrhasius herois nomine moleste se ferre dicebat, quod iterum ab indigno victus esset; Plinius, xxxv. 10. Sed e poetis præter Ovidium unus restat Quintus Calaber,

qui Paralip. lib. v. vers. 180-316. in hoc argumento ingenium exercuit, quem tamen longissime post se relinquit Ovidius. Præstantissimæ enim sunt hæ orationes et moratæ imprimis. Ajax iram suam in Ulyssem evomit, Ulysses contra callide et facunde causam suam agit. Uterque utitur iis, quæ periclitantibus suadet Quintilianus, Inst. vi. 1: "Periclitantem vero commendat dignitas, et studia fortia, et susceptæ bello cicatrices, et nobilitas et merita majorum." Singula bene et collecta sunt, et amplificata. Noster, monente Seneca, Contr. ii. 10. multa sumpsit a M. Porcio Latrone præceptore suo, qui et ipse armorum judicium scripserat; vide ad ver. 121.

1. Consedere duces et surgit ad hos, Homericus transeundi modus, "Oyɛ κατ ̓ ἄρ ̓ ἕζετο τοῖσι δ ̓ ἀνέστη· ad hos Toit, ad hos verba facturus. Vulgus, Xaos, milites gregarii, quorum stabut corona, qui audiendi causa consessum judicum omni ex parte stantes cinge

Utque erat impatiens iræ, Sigeïa torvo
Litora respexit, classemque in litore, vultu : [quit,
Intendensque manus, Agimus, prô Juppiter! in-
Ante rates causam; et mecum confertur Ulixes!
At non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
Quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
Tutius est igitur fictis contendere verbis,
Quam pugnare manu: sed nec mihi dicere promp-

bant. Quanquam apud Homer. vulgus sedet. Ajaci apud Homerum, v. c. Il. H. 927. ubi etiam describitur, datur ἑπταβόε ov aut ἑπτάβοιον σάKoç, septem boum coriis obductus clypeus; vide ad xii. 95: et ipse Ajax σakεopópos, quod Noster interpretatur clypei dominus.

3. Ut, utpote qui; Cicero, pro Rosc. Am. 17. Homo, ut erat furiosus, respondet; sic et xii. 258. Impatiens ira, iracundus; Livius, v. 38. Galli flugrantes ira, cujus impatiens gens est ; vid. Heinsius. Quint. Calab. 180. μɛy' doxaλáo. Sic breviter mores Ajacis notantur, et admonemur, qualis jam oratio expectanda sit. Respexit, vultu a judicibus ad litora verso.

5. Intendens manus.] Intendere et tendere manus promiscue usurpantur: vide Drakenb. ad Silium, xv. 640. Agimus causam. Ajax non modo id agebat, ut arma acciperet, sed fortitudine sua, qua, interfecto Achille, reliquos duces omnes superabat, adeo superbiebat, ut indignissime ferret, quemquam audere, Ulyssem imprimis, non manu, sed calliditate et facundia excellentem, secum contendere. Hac indignitate commotum animum præclare exprimit hoc exordium vers. 5-20; idemque sensus per totam orationem regnat. Indignitatem rei abrupte et cum gravi acclamatione pró Jupiter! dupliciter declarat: Agimus causam ante rutes, quas ego servavi, et mecum confertur Ulixes, cum

7

[tum,

[merged small][ocr errors]

7. At non Hectoreis, etc.] Trojani, Hectore duce, ignem inferre conabantur navibus Græcorum, quibus conatibus fortissime restitit Ajax; Homerus, Il. O. et II. Eadem re gloriatur etiam apud Quint. Calabr. 213 sqq. Sustinuit proprie impetum irruentium, et fugavit hostes flammas ferentes, sed hinc etiam hostiles flammas. Tutius est, magis conducit ad gloriam consequendam. Fictis, subdolis, verbis: ita contemptim eloquentiam appellat ; Quintus Calab. 222. μύθων Ιδρεία πίσυνος μεγάλων ἐπιμαίεαι ἔργων.

10. Quam pugnare manu; Habent hoc heroes et milites strenui, ut eloquentiam spernant præ sua fortitudine, v. c. Hercules, ix. 29; Tydeus apud Euripidem, Phoen. ver. 603; Marius apud Sallustium, Jug. lxxxv. 31; Ajax apud Antisth. p. 55: ὁ πόλεμος οὐ λόγῳ κρίνεται, ἀλλ' ἔργῳ. Dicere, scil. cum facundia, eloquentem esse: sæpe sic dicere apud Cicer. Facere, præclara facinora edere, fortem esse; Sallustius, Cat. 3. " Pulchrum est bene facere reipublicæ etiam bene dicere haud absurdum est." Valere

Nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci,
Quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.
Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
Esse reor; vidistis enim sua narret Ulixes, 14
Quæ sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.
Præmia magna peti fateor: sed demit honorem
Æmulus: Ajaci non est tenuisse superbum,
Sit licet hoc ingens, quidquid superavit Ulixes.
Iste tulit pretium jam nunc certaminis hujus,
Quo quum victus erit, mecum certâsse feretur. 20
Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
Nobilitate potens essem, Telamone creatus,
Monia qui forti Trojana sub Hercule cepit,
Litoraque intravit Pagasæa Colcha carina.

arte, viribus, excellere. Iste cum contemptu dictum.

13. Memoranda, enumeranda, recensenda. Vidistis enim; magni æstimant bellatores, facinora sua ante oculos vel ducis vel militum edidisse; vide Liv. xxi. 43 extr. Sine teste; apud Antisth. p. 54. ille nihil facit φανερώς ego nihil λάθρα. Quorum nox conscia est, quoniam noctu sua perpetraverat, unde ap. Sen. Troad. 754. Ulysses nocturnus miles, et ibid. 38. Diomedes nocturnus Ithaci comes. Id infra in laudem suam vertit Ulysses, sed superbus et iratus Ajax callida consilia pro ignavi animi signis habet.

17. Ajaci non est-superbum, etc.] De hoc sensu Græcorum diximus ad ix. 6: sed vide, quam acerbe nunc eo utatur in contumeliam æmuli. Ajaci cum vi pro, mihi; Silius, ii. 29. Armatum Hannibalem (id est, me) pœnæ petit impia tellus. Sed Francio et Burmanno auctoribus, post æmulus interpungendum arbitratus sum: Ajaci non est superbum tenuisse, quod speravit Ulysses. In qua oppositione VOL. IV.

maximam esse vim, summamque acerbitatem quilibet facile sentiet. Non est ei superbum, non habet, cur superbiat; vide Burmann. ad Petron. cap. 18. Tenuisse, obtinuisse. Quo, scilicet certamine. Antisth. p. 54: ò πόλεμος οὐ λόγῳ κρίνεται, ἀλλ ̓ ἔργῳ.

21-33. Atque ego, etc.] Nobilitatem generis jactat et jure hæreditario nititur, utrumque in contumeliam Ulyssis. Verbo tantum hæc attingit Quintus Calaber. 235-36. Atque inservit transitionibus; vide Clav. Cic. Nobilitate potens, nobilis: additur enim potens omnibus iis rebus, quæ valent aliquid inter homines, quibus multum efficitur: hinc potens auctoritate, favore, copiis, etc. De nobilitate Eacidarum vide Isocratem, Evag. pag. 452. Wolf. min. Eorum acta fuere pars illustris historiæ antiquæ ; Horat. III. Od. xix. init. Mænia qui -cepit; vide xi. 213. Intravit litora pro, intravit portus. Pagasaa carina fabricata sub Pagaso, promontorio et oppido Thessaliæ. Rr

« AnteriorContinua »