381 Imposuit nervo, sinuatoque expulit arcu. O juvenes, operique meo concedite," dixit. 66 Ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis; Hunc tamen invita perimet mea dextra Diana." Talia magniloquo tumidus memoraverat ore; 396 Ancipitemque manu tollens utraque securim, vitus Eurytiona interficit; Atalantu vero prima aprum εἰς τὰ νῶτα ἐτόξευσε δεύτερος δὲ ̓Αμφιάραος εἰς τὸν ὀφθαλμόν. 385. Primus vidisse putatur.] Convenienter amori, quo ardebat Meleager. Honorem, præmium. Tò ȧpıσTETOV promiserat neus, secundum Apollodorum. 388. Erubuere viri; puduit viros fortes aprum a virgine primum fuisse percussum. 391. Bipennifer Arcas; Euripides ex emendatione Schraderi, πελέκεως δὲ δίστομον Γένυν γ ̓ ἔπαλλ' ̓Αγ kalog. Etiam in monumento Tegeat. expressus erat cum bipenni demissa jam saucius: eum ab apro percussum esse, Pherecydes quoque narraverat ; Scholiastes Apollonii, i. 188; Apollodorus addit Hyleum. Hic locus proponitur, ut impietatis et arrogan tiæ ridiculum exemplum, ad quod spectandum lector jam in principio voce Ecce advertitur. Furit contra sua fata qui temeritate sua ante diem mortem oppetit. Quid, quantum, non satis Latinum judicat Heinsius qui mallet cum tribus MSS. quam. Regii nostri, quid. Concedite pro simplici cedite. 397. Securis et bipennis promiscue ponuntur a poetis, quum præcipue hujus usus esset in bellis, illius in victimis. Vide Drakenb. ad Silium, xvi. 264. Institerat digitis, etc. Burmannus monet, primos artus esse primas juncturas digitorum in pedibus ; hoc enim nomine significari ea, quibus membra committantur: verum juncturis illis solis non insistimus : omnino extrema digitorum partes intelliguntur; qui ita stat, suspensus dicitur. Aliter Æneid. ix. 749. sub Institerat digitis, primos suspensus in artus. Occupat audacem, quaque est via proxima leto, Summa ferus geminos direxit in inguina dentes. 400 Concidit Ancæus: glomerataque sanguine multo Viscera lapsa fluunt, madefactaque terra cruore est. Ibat in adversum, proles Ixionis, hostem Pirithous, valida quatiens venabula dextra. Cui," Procul," Ægides, "o me mihi carior," inquit, 66 Pars animæ consiste meæ : licet eminus esse 406 Fortibus; Ancæo nocuit temeraria virtus." Dixit: et ærata torsit grave cuspide cornum: Quo bene librato, votique potente futuro, Obstitit esculea frondosus ab arbore ramus. Misit et Æsonides jaculum: quod casus ab illo Vertit in immeriti fatum latrantis, et, inter Ilia conjectum, tellure per ilia fixum est. latum alte consurgit in ensem. Burmannus, ad Art. Amator. i. 608. discrimen observat, quod est inter audacem et audentem. Audax est temerarius, qualis fuit Ancæus, versu 407: sed audens, fortis, animosus, constans qui intrepido animo omnia aggreditur: male igitur, qui hoc loco vulgo audentem. Occupat, prior invadit. Qua via proxima leto: Æn. xii. 507. qua fata celerrima, nempe quia anterior abdominis pars ossibus defenditur nullis. Etiam Pausanias, p. 606. de Ancæo, áriðavεv úñò тov vós. Femur ejus haustum esse dixerat Pherecydes. Verba madefactaque, etc. melius abessent; hoc enim sponte intelligitur. Gierig errat; nam si sanguis multus fluit, necesse est terram hoc ipso madefieri. 404. Pirithous in monument. Tegeat. postremus collocatus erat. Procul conjunge cum consiste. Pars anima mea, vox tenerrimi affectus: Hor. 410 Od. I. iii. 8. animæ dimidium meæ. Cornus lignum telis conficiendis aptum, unde pro jaculo et sagitta subinde ponitur. Confer vii. 678. Voti potens, qui assequitur quod cupit. 408. Cornum dedit Heinsius pro cornu. Sed Burmannus dubitat, an neutro genere hoc sensu ponatur ; itaque grave a glossatoris manu fluxisse putat, et legit, arata contorsit cuspide cornum, et seq. vs. Qua bene librata-futura. Regii nostri, torsit grave cuspide cornu, Cui bene libratofuturo. Dativus non convenit. 411. Misit et Æsonides.] Recte Tan. Fabrum offendit hoc, quod hic iterum Æsonides sive Jason memoratur, quum idem jam, versu 549. telum misisse dicatur; nam cæteri omnes semel tantum misisse leguntur, quod et postulabat ordo, quo collocati erant. Sed quod nomen restituendum sit, sine MSS. ope vix constitui potest. 415 420 At manus Enidæ variat; missisque duabus, 414. Variat, vario successu mittit duas hastas. Duas autem mittit ut princeps sociorum, a quo cæteri convocati, et in cujus agris collecti. Versat in orbem, iv. 722. Adversos, quos quis sibi oppositos petit. Apud Apollodorum vulnerat ferum εἰς τὸν κεVεova, in ilia. 421. Conjungere, ut conjungant. Tela cruentant, telis pungunt, vel insultandi causa, vel ut, si vivat adhuc, penitus interficiant. Ipse Meleager pedem imponit, more veterum heroum, qui cæso hosti dictis et factis insultare, eumque pede imposito premere solebant. Eneid. x. 495; xii. 356. 426. Spolium, pellis detracta, mei juris, quæ mihi debetur. Ejusmodi exuvias appetebant non minus, quam arma hostibus occisis detracta, iisque fortitudinem suam ostentabant. Sic Hercules leonis Nemæi spolio utebatur pro tegmine. Atque etiam nunc pugnaverant de apri κεφαλῇ καὶ δέρ ματι λαχνήεντι Homer. versu 544. Nonacria. Regii nostri, Nonacrea, Atalanta. Nonacris, mons Arcadia frigidissima Stygis aqua famosus. Veniat, elegantius, quam, contingat. Vide ad ii. 862. Attius in Meleagro: Remanet gloria apud me, exuvias dignavi Atalanta dare. Sed apud Nostrum multo est urbanior, et partem tantum sibi gloriæ expetit. Nec scio, an non præstet ex uno MS. tui juris, quod et Heinsio placebat, ut apri interfecti gloriam illi cedat, quæ prima feram vulneraverat. Certe a Callimacho Atalanta vocatur συοκτόvoc, apricida. Illi dentes apud Tegeatas servati ab Augusto Romam sunt delati. Pausanias, Arcad. p. 694. Apud eosdem Tegeatas pellis hujus apri præ senio jam putrescens Pausaniæ adhuc ætate ostendebatur, p. 695. In nummis adeo hi dentes cum venabulo Meleagri repræsentati sunt. Vide Spanhem. ad Callimachi dictum lo cum. 430 435 Terga dat, et magnis insignia dentibus ora. 432. Tendentes brachia; gestus indignabunde imperantis. Tituli, gloriosum præmium, aut signum facinoris egregii. De verbo intercipere, ad versum 292. Nostros, qui nobis debentur tum genere proxime attingentibus Meleagrum, tum sexu potioribus et feminæ præferendis. Priorem causam Diodorus memorat, posteriorem Schol. Aristophani ad Ranas, ver. 1269: utramque Apollodorus: adoξοῦντες, εἰ παρόντων ἀνδρῶν γυνὴ τὰ ἀριστεῖα λήψεται, κατὰ γένος αὐτ τοῖς προσήκειν λέγοντες. Longe sit. Vide ad iv. 648. Thestiada, de quibus ad versum 304. Ne longe sit tibi muneris auctor; id est, ne interficiaris, et sic longe ab amatore tuo separeris. 437. Non tulit, etc.] 'Opyloric dè Μελέαγρος τοὺς Θεστίου παῖδας ἀπεκTave. Mavortius. Martis eum fuisse VOL. IV. 440 filium Euripides in Meleagro tradiderat, auctore Plutarcho, Paral. p. 212. Conf. et Apollodorum, p. 33. Consors, frater. xi. 347; xiii. 663; nunc adjective, fraternus. 445. Dona Deum, etc.] Sequitur locus præstantissimus, qui fluctuantem Althææ animum, et pugnam materni affectus cum sororio amore egregie describit; quam ob causam etiam laudatur ab Homio in Element. Crit. tom. i. p. 189. Cæterum Meleagri mors dupliciter narratur, ut diserte Apollodorus, I. viii. 3. monet. Prior ratio, eaque antiquissima, auctorem habet Homerum, dicto loco: secundum eam Thestii filii, invidia tacti, cum Curetibus bellum faciunt tolis, in quo Meleager, interfectis Thestiadis, cadit et ipse. Sed ex eodem auctore et Apollodoro etiam constat, odium intercessisse Meleagro cum Al F Quum videt extinctos fratres Althæa referri: 448 66 Tempora," dixerunt, 453 O modo nate, damus:" quo postquam carmine thæa matre, atque hanc filio impre- mutamus, quæ abjicimus, cum iis quæ assumimus, tamen poetæ solent invertere structuram communem. Vide ad vii. 60. Auratas, auro ornatas. Vide ad vi. init. Editus, indicatus. ii. 43. Excidit, scilicet, e mente, ii. 601; iv. 175. 451. Jaceret, decumberet. Puerpera describitur. Venerunt autem Parcæ septimo post partum die, nunc quoque, ut semper, nentes stamina hominum. Apud Apollodorum stipes jacet in ara. Hyginus: In regia dicitur titio ardens apparuisse. 455. Carmine, vaticinio. Hyginus, Meleagro fata cecinerunt. Torris, lignum præustum. Græci auctores, dalóg. Servatus ab incendio servaverat, prorogaverat annos. Idem verbum bis positum bene exprimit conjunctionem vitæ et stipitis. 460. In fragmina, id est, tædas fractas dedit Heinsius e tribus MSS. |