Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Stravit ; et immeritas urbes Elinque, Pylonque 550
Diruit, inque meos ferrum flammamque penates
Impulit: utque alios taceam, quos ille peremit;
Bis sex Nelidæ fuimus, conspecta juventus:
Bis sex Herculeis ceciderunt, me minus uno, 554
Viribus atque alios vinci potuisse ferendum est.
Mira Periclymeni mors est; cui posse figuras
Sumere quas vellet, rursusque reponere sumptas
Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. [nes,
Hic, ubi nequicquam est formas variatus in om-

Philostrates Heroic. Neleo, Pyliorum regi, nati erant vel ex sola Cloride (Hom. Hyg. Apollod.) vel ex pluribus uxoribus duodecim filii, in quibus Periclymenus et Nestor. Hercules iratus erat Neleo, sive quod sibi Geryonis boves abegerat, sive quod se expiare noluerat, postquam uxorem et liberos aut Iphitum amicum interfecerat, sive denique, ut vult Pausanias, quia opem tulerat Eleis. Capta urbe Nestori pepercit, vel quia is apud Gerenios aberat, vel quia patri boves abigenti aut expiationem neganti non assensus fuerat. Neque pepercit ei modo, sed regnum etiam paternum tradidit, cui addidit Messenen, vel ut præmium justitiæ, vel ut depositum. Foedus icisse cum Nelei liberis legitur apud Pausaniam, Messen. p. 317. Sed secundum Ovidium, non bene de Nestore meritus est Hercules. De filiis interfectis consentit cum Homero, κατὰ δ ̓ ἔκταθεν ὅσσοι ἄριστοι. Periclymenum efugisse tradit Hyginus; interfectum eum esse auctores sunt Schol. Homeri, Apollodorus et Tzetzes Chil. i. 46. Sine dubio fugit, et e fuga reductus interfectus est. Hoc certe sibi vult fabula, quam hic habemus.

550. Stravit, diruit. Impulit gravius verbum quam, intulit; ferro et igne vastavit penates meos.

553. Bis sex Nelida, etc.] Homerus: Δώδεκα γὰρ Νηλῆος ἀμύμονες υἱέες ἦμεν, Τῶν οἷος λιπόμην, οἱ δ' ἄλλοι πάντες ὅλοντο. Conspecta, conspicua, excellens; Homer. altero loco, ἀγλαὰ τέκνα· iliosque εκάκωσε βίη Ηρακληείη.

556. Posse; Tò dúvas@ai, facultas, ut aliquoties vidimus. Reponere, deponere; Gronovianus et quatuor alii sumptasque reponere posse. Regii codices habent lectionem vulgatam; altera tamen placet; namque adverbium rursus jungitur ingrate cum verbo illud in sua prima syllaba habente.

558. Nelei sanguinis, gentis, auctor fuit Neptunus, Nelei pater; vide Schol. Homeri ad Od. d. 1. quanquam Hyginus Hippocooutem nominat. Illam vim Periclymeni etiam Hesiodus in Catal. Euphorion apud Scholiast. Homeri, et Apollodorus memorant. Formas variatus; permulti (et Regius noster A.) habent versatus. Pugnans cum Hercule fiebat modo leo, modo anguis, modo apis; Apollodorus. Faciem alitis etiam Hesiodus habet: ἄλλοτε μὲν γὰρ ἐν ὀρνίθεσσι φαίνεσκεν αἰετός sed trajicitur Palladis monitu ab Hercule, quum, sumpta apis forma, currui ejus insideret. Apud Schol. Apollonii et Tzetzem, necatur εἰς μυῖαν μεταβληθείς.

Vertitur in faciem volucris, quæ fulmina curvis
Ferre solet pedibus, Divûm gratissima regi. 561
Viribus usus avis, pennis rostroque redunco,
Hamatisque viri laniaverat unguibus ora.
Tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus,
Atque inter nubes sublimia membra ferentem, 565
Pendentemque ferit, lateri qua jungitur ala.
Nec grave vulnus erat; sed rupti vulnere nervi
Deficiunt, motumque negant viresque volandi.
Decidit in terram, non concipientibus auras
Infirmis pennis: et qua levis hæserat alæ,
Corporis affixi pressa est gravitate sagitta,
Perque latus summum jugulo est exacta sinistro.
Num videor debere tui præconia rebus

570

Herculis, o Rhodiæ ductor pulcherrime classis?
Nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo, 575
Ulciscar fratres; solida est mihi gratia tecum.”
Hæc postquam dulci Neleïus edidit ore,

A sermone senis, repetito munere Bacchi
Surrexere toris: nox est data cætera somno.
V. At Deus, æquoreas quicuspide temperat undas,

565. Sublimia membra ferentem, alte volantem. Pendentemque ferit; quinque Pendentemque rapit: vide Drakenb. ad Silium, ii. 96. De pendere vide ad xi. 341. Hyginus: Periclymenus beneficio Neptuni avi in aquilæ effigiem commutatus, mortem effugit."

569. Concipere auras, ut Quintilianus, Inst. xi. 3. extr. ventum concipere veste; supra viii. 228. percipit auras, quanquam et ibi plurimi MSS. concipit. Levis, levitate. Gravitate, gravi lapsu imprimis.

574. Pulcherrime, præstantissime. Etiam in laudibus heroum pulcher occurrit.

VOL. IV.

576. Solida gratia, vera, sincera amicitia, ut solida utilitas, etc. apud Ciceronem.

577. Dulci ore ob eloquentiam, quæ cum melle comparatur; lege quæ ait Homerus, Il. Α. 248 : Τοῦ καὶ ἀπὸ γλώσσης μέλιτος γλυκίων ῥέεν αὐδή.

580-628. Achillis mors.] Auctores fabulæ vid. ad ver. 601; tractata erat etiam ab Aretino, poeta vetere, in Æthiopide, unde fragm. extat.

580. At Deus, etc.] Hæc cohærent cum versu 144. Cuspide, mox triplici cuspide, tridente quomodo regat Neptunus æquoris undas, vide i. 283, 330. Volucrem Stheneleida, volucrem, in quam olim alius Cycnus, Stheneleii

Qq

586

In volucrem corpus nati Stheneleïda versum 581
Mente dolet patria, sævumque perosus Achillem
Exercet memores, plus quam civiliter, iras.
Jamque fere tracto duo per quinquennia bello,
Talibus intonsum compellat Smynthea, dictis:
O mihi de fratris longe gratissime natis,
Irrita qui mecum posuisti monia Troja,
Ecquid, ut has jamjam casuras aspicis arces,
Ingemis? aut ecquid tot defendentia muros
Millia cæsa doles? ecquid, ne persequar omnes,
Hectoris umbra subit, circum sua Pergama tracti?
Quum tamen ille ferox, belloque cruentior ipso,

filius, mutatus ; ii. 367 sqq. Sic Fast. iii. 793. Lycaonia Arctos, in quam Callisto, Lycaonis filia, versa. Atque nunc ita locutus esse videtur, quia patronymicis distingui solebant duo illi Cycni. Versum; verterat quidem ipse, sed coactus sævitia Achillis. Mente patria, ut xi. 328. patruo corde. Memores ira, quia ipse Neptunus sævitiæ Achilleæ memor; Virgilius, Æneid. i. 4. sævæ memorem Junonis ob iram. Exercet nunc est, alit, quum alibi fere sit, effundere iram, pœnam sumere, ut exercere victoriam, inimicitias, etc. Plus quam civiliter, justo gravius, immoderate; III. Trist. viii. 41. Augustus offensas suas non vindicat ense, sed odio civiliter utitur in Ovidium. Civilis enim est is, qui ita agit, ut cæteros quoque cives esse, æqualique jure uti meminisse videa

tur.

584. Tractum bellum centies apud historicos: trahuntur enim, quæ diu durant. Apollo Smyntheus cum in aliis Asiæ locis, tum in insula Tenedo colebatur; vide Homerum, Il. A. 39. ubi Eustath. et Pseudod. eum sic dictum tradunt a Smyntho, oppido in finibus Trojanorum. Usus igitur nunc hoc nomine est, quia res ad Trojam agitur.

589

586. O mihi de fratris, etc. post blandissimam compellationem observa artem, qua irritare conatur animum Apollinis: quis enim non doleat, operam suam fieri irritam unius hominis sævitia? Hectoris autem crudelissime tractati casum ægerrime tulit Apollo; Homerus, Il. 2. 33 sqq. Eum vero a Neptuno persuasum esse, ut mortem afferret Achilli, novavit Noster, ut hanc fabulam commode annecteret superiori; nam apud Homerum semper a Trojanorum partibus stat, sua sponte, et Achilli imprimis irascitur; Homerus, d. 1. Itaque et reliqui poetæ de Neptuno silent. Irrita mania, quia labor moenibus jamjam casuris impensus irritus fiebat. Circum sua Pergama. Sic e novatione tragicorum, etiam Euripidis Androm. 107 s. et inde Virgilii, Æneid. i. 483. Sed secundum Homerum, Il. 2. 15 sq. Hector e curru ligatus et capite pulveri incumbens tractus est circa Patrocli sepulcrum. II. X. 395 sqq. ubi hæc Achillis crudelitas pluribus describitur, locus commemoratur nullus.

592. Cruentus, cupidus cruoris. Vivit adhuc; quatuor vivat adhuc. Populator, ut xiii. 655. Troja popu

Vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.
Det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim,
Sentiat: at quoniam concurrere cominus hosti 595
Non datur, occulta nec opinum perde sagitta.
Annuit; atque animo pariter patruoque suoque
Delius indulgens, nebula velatus in agmen
Pervenit Iliacum, mediaque in cæde virorum
Rara per ignotos spargentem cernit Achivos 600
Tela Parin: fassusque Deum: "Quid spicula perdis
Sanguine plebis ?" ait: "si qua est tibi cura tuorum,
Vertere in Æaciden, cæsosque ulciscere fratres."
Dixit: et ostendens sternentem Troïa ferro
Corpora Peliden, arcus obvertit in illum,

lator Atrides. Vaticanus primus, et Genevensis operis nostri violator, quod placet Burmanno, quia sacra Troja a diis posita erat ; sic violare etiam apud Virgilium, xi. 255.

594. Dat se alteri, qui ei obvius fit. Faro, et farim antiq. pro faciam, aut fecerim. Occulta, quia Apollo nebula velatus non cernebatur.

597. Patruo, pro patrui (quod habent Regii,) ut xi. 328. patruo corde, et Fast. iv. 55. ense patruo. Libenter enim talibus voc. adjective utuntur poetæ ; vide Drakenb. ad Silium, iii. 387: sic apud Nostrum autumnum frigus, maritus lectus, infans manus, etc. Animo indulgens, obsequens irato impetui animi.

600. Rara per ignotos, etc.] Dupliciter tangit ignaviam Paridis, quod rara tela spargit, et quod ea per ignotos, ignobiles (vide ad ix. 669.) spargit: sed quia præcedit, media in cæde virorum, et quia Apollo dolet perdere eum spicula in sanguine plebis, propterea rara tela Burmanno non placent. Conjicit ergo, vana, id est, inutilia, ex quibus nihil ad summam belli redibat utilitatis, quia, licet plu

605

res sterneret, dum Achilles tamen superesset, metu solvi Trojani non poterant. Florent. MS. gnara, quod Heinsio placebat, qui interpretabatur, bene ac perite torta. At si hoc voluisset poeta, dixisset haud dubie certa. Spargere tela, ut spargere fulmina, i. 253; spargere glandes funda apud Claudianum, vii. 50.

601. Fassus Deum, postquam indicaverat, se Deum esse, ut iii. 1. et pluribus locis. Etiam apud Virgilium, Æn. vi. 57. Apollo Paridis telum dirigit in Achillem, quemadmodum Hector moriens prædixerat. Homerus, Ι. Χ. 359. ὅτε κέν σε Πάρις καὶ Φοἶβος ̓Απόλλων ὀλέσωσιν ἐνὶ Σκαιῇσι πúλyow. Apud Quint. Calabr. iii. 60 sqq. Apollo ipse, sine Paridis ministerio, vulnerat Achillem. Sumpta Paridis forma eum id fecisse tradit Hyginus, fab. 107. A solo Paride eum sublatum memorant, remotis figmentis poeticis, Dares Phrygius, cap. 35. et Dictys Cret. iv. 2. Vertere, transfer tela tua ab istis in aciden. Spicula perdere in sanguine plebis frustra mittere tela in milites gregarios, quibus interfectis nihil lucratur summa belli.

Certaque letifera direxit spicula dextra.

610

Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
Hoc fuit ille igitur tantorum victor, Achille,
Vinceris a timido Graiæ raptore maritæ!
At si femineo fuerat tibi Marte cadendum,
Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.
Jam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
Nominis, acides, caput insuperabile bello,
Arserat; armârat Deus idem, idemque cremârat.

607. Quod Priamus gaudere, etc.] Eventum rei sententia declarat, quam valde commendabat Vinicius, summus amator Ovidii; Seneca, Controv. 33. Ad Priamum enim ob Hectorem interfectum maximum gaudium redire debebat ex Achillis morte. Senea solenne Priami epitheton; veter Priamus dixerat Ennius. Gaudere, ut dolere et marere, passim quartum casum sibi adjunctum habet; vide Burmannum ad vii. 720. Copiosius Achillis casum enarrat Quintus Calaber, iii. 176 sqq. Ibi procumbit montis instar, cum tremore telluris, armorumque fragore. In talum eum esse vulneratum idem Quintus Cal. memorat: nempe is solus vulnerabilis fuisse a recentioribus auctoribus fingebatur, quum reliquum corpus, in Styge a matre tinctum, nullis armis lædi posset.

608. Ille igitur tantorum, etc.] Epiphonema præclarum, cui simile illud de Priamo apud Virgilium, Æn. ii. 554 sqq. Initium spirat sensum Græcorum, de quo vide ad ix. 7. Ignaviæ et mollitiei Paridis picturam habes apud Horat. I. Od. xv. 13.-18; quanquam Latini eum poetæ molliorem finxerunt, quam apud Homerum apparet. Nempe quia elegantia ejus ab heroum reliquorum asperitate abhorrebat, propterea ab his contemnebatur tamquam γυναιμανής; vide

Pen

Jani Excursum ad Horat. d. loc. Non parum fortitudinis spirat epistola ejus ad Helenam, quæ legitur Heroid. xvi. Marita, quam habebat maritam post raptum, ut ver. 5. rapta cum conjuge. Id tamen non placet Burmanno qui ex uno MS. præfert juvenca, quia Heroid. v. 117. et apud Iscan. iii. 374. Helena Graia juvenca vocatur; sed in utroque illo loco allegoriæ servandæ causa commode ita dicitur quæ h. 1. nulla est. Thermodontiaca bipenni. thesileam intelligit, fortissimam Amazonum, ad Thermodonta fluvium habitantium, reginam, quæ Trojanis auxilium tulerat adversus Græcos. Q. Calaber, i; Virgilius, Æn. i. 490; Justinus, II. iv. 31. Bipenniferæ Amazonis effigies expressa est apud Drak. ad Silium, ii. 77. Ipsa Penthesilea in gemmis pluribus conspicitur. Etiam apud Quintum Calabr, i. 157. fert ἀμφίτυπον βουπλῆγα· sed in tabula, quam Pausanias, Phoc. p. 875. describit, arcum habebat Scythicis similem. Fortior Paride in eadem tabula apparebat; vultu enim declarabat, se eum præ se spernere. Sed et Amazonum auxilium post Homer. a poetis, assumptum in belli Trojani historiam ; vide Heynium ad Virg. d. 1.

614. Arserat.] De combustione hac vide Homerum, Od. Q. 57 sqq ; Quintum Cal. ii. Ineptissimo rursus ingenii lusu maculat locum pulcherti

« AnteriorContinua »