Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Prælia, Tlepolemus, Pylio referente, dolorem
Præteriti Alcidæ tacito non pertulit ore;
Atque ait : “ Herculeæ mirum est oblivia laudis
Acta tibi, senior : certe mihi sæpe referre 540
Nubigenas domitos a se pater ipse solebat.”
Tristis ad hæc Pylius: “Quid me meminisse ma-

lorum
Cogis, et obductos annis rescindere luctus,
Inque tuum genitorem odium, offensasque fateri ?
Ille quidem majora fide, Di! gessit, et orbem 545
Implevit meritis, quod mallem posse negari : [sum
Sed neque Deiphobum, nec Polydamanta, nec ip-
Hectora laudamus : quis enim laudaverit hostem?
Ille tuus genitor Messania mænia quondam

Hercules in aquilam transformatum interfecit. De auctoribus fab. vide ad ver. 549.

537. Tlepolemus Herculis et, ut plurimi tradunt, Astyoches filius, interfecto Licymnio avunculo, ad Rhodios aufugerat, quorum naves postea adversus Trojanos duxit; Homerus, Il. B. 653 sqq. Is dolorem, quem sentiebat inde, quod rerum a patre suo, quo tempore apud Pholum erat, gestarum cum Centauris (de quibus vide Apollod. II. v. 4.) mentionem nullam fecerat Nestor, tacite perferre non potuit.

539. Agere oblivia dictum, ut agere silentium, i. 349. Senior, senex, quæ compellatio grata Græcis. Quidam tamen, mutata distinctione, æque bene: Senior certe mihi, etc.

543. Obductos luctus; vulnera dicuntur obduci quum coalescunt, et rescindi, quum rursus aperiuntur, refricantur. Hinc illa verba ad renovatum luctum sat commode transferuntur.

Olim hoc loco edebatur restringere luctus ; alii aliter. Sed annis bene se habet. Constat enim,

annos, tempus, esse maxime, qui' rerum acerbarum sensum leniant. Regius codex A. resciscere ; codex B. retexere : hoc verbum ab arte textoria petitum : his metaphoris quidem sæpe utuntur Græci, inprimis Plato, in Politico; sed huic loco non convenit reterere, nam luctus obductos indicat vulnus et cicatricem quæ rescinduntur.

LEM. Offensas, quibus me afflixit.

545. Di, Di magni aut boni solennis exclamatio in laudibus magnorum virorum; vid. Heinsius ad Heroid, xviii. 102. Orbem implevit meritis, multis facinoribus de multis, iisque disjunctissimis, terris bene meritus est.

549. Ille tuus genitor, etc.] Res, quæ hic attingitur, magna cum varietate narratur ab auctoribus; conf. Homerus, Il. A. 691. Od. A. 280. ibique Schol, etiam ad Il. B. 336; Ælianus, Var. Hist. iv. 5; Pausanias, Eliac. p. 379. et 516 ; Apollodorus,

II. vii. 3; Hyginus, fab. 10. et 31: Schol. Apollonii, i. 156;

I. ix.9;

Stravit; et immeritas urbes Elinque, Pylonque 550 Diruit, inque meos ferrum flammamque penates Impulit: utque alios taceam, quos ille peremit; Bis sex Nelidæ fuimus, conspecta juventus: Bis sex Herculeis ceciderunt, me minus uno, 554 Viribus : atque alios vinci potuisse ferendum est. Mira Periclymeni mors est; cui posse figuras Sumere quas vellet, rursusque reponere sumptas Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. (nes, Hic, ubi nequicquam est formas variatus in om

Philostrates Ileroic. Neleo, Pyliorum 553. Bis ser Nelide, etc.) Homeregi, nati erant vel ex sola Cloride rus : Δώδεκα γάρ Νηλήoς αμύμονες (Hom. Hyg. Apollod.) vel ex pluri υίέες ήμεν, Τών οίος λιπόμην, οι δ' bus uxoribus duodecim filii, in quibus άλλοι πάντες όλoντo. Conspecta, conPericlymenus et Nestor. Hercules ira spicua, excellens; Homer. altero loco, tus erat Neleo, sive quod sibi Gery αγλαά τέκνα: illosque εκάκωσε βίη onis boves abegerat, sive quod se Ηρακληείη. expiare noluerat, postquam uxorem 556. Posse ; To ovvaolat, facultas, et liberos aut Iphitum amicum inter ut aliquoties vidimus. Reponere, defecerat, sive denique, ut vult Pausa ponere; Gronovianus et quatuor alii nias, quia opem tulerat Eleis. Capta sumptasque reponere posse. Regii courbe Nestori pepercit, vel quia

is dices habent lectionem vulgatam; alapud Gerenios aberat, vel quia patri tera tamen placet; namque adverboves abigenti aut expiationem ne bium rursus jungitur ingrate cum ganti non assensus fuerat. Neque pe verbo illud in sua prima syllaba hapercit ei modo, sed regnum etiam bente. paternum tradidit, cui addidit Mes 558. Nelei sanguinis, gentis, auctor senen, vel ut præmium justitiæ, vel fuit Neptunus, Nelei pater; vide ut depositum. Fædus icisse cum Ne Schol. Homeri ad Od. d. I. quanlei liberis legitur apud Pausaniam, quam Hyginus Hippocooutem nomiMessen. p. 317. Sed secundum Ovi

Illam vim Periclymeni etiam dium, non bene de Nestore meritus Hesiodus in Catal. Euphorion apud est Hercules. De filiis interlectis con Scholiast. Homeri, et Apollodorus me. sentit cum Homero, κατά δ' έκταθεν morant. Formas variatus; permulti όσσοι άριστοι. Periclymentum effugisse (et Regius poster A.) habent versatus. tradit Hyginus; interfectum eum esse Pugnans cum Hercule fiebat modo auctores sunt Schol. Homeri, Apollo leo, modo anguis, modo apis; Apollodorus et Tzetzes Chil. i. 46. Sine dorus. Faciem alitis etiam Hesiodus dubio fugit, et e fuga reductus inter habet : άλλοτε μεν γάρ έν ορνίθεσσι fectus est. Hoc certe sibi vult fabula, φαίνεσκεν αιετός: sed trajicitur Palla

dis monitu ab Hercule, quum, sumpta, 550. Stravit, diruit. Impulit gravius apis forma, currui ejus insideret. Apud verbum quam, intulit; ferro et igne Schol, Apollonii et Tzetzem, Decatur vastavit penates meos.

εις μυϊαν μεταβληθείς. .

nat.

quam hic habemus.

Vertitur in faciem volucris, quæ fulmina curvis
Ferre solet pedibus, Divûm gratissima regi. 561
Viribus usus avis, pennis rostroque redunco,
Hamatisque viri laniaverat unguibus ora.
Tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus,
Atque inter nubes sublimia membra ferentem, 565
Pendentemque ferit, lateri qua jungitur ala.
Nec grave vulnus erat; sed rupti vulnere nervi
Deficiunt, motumque negant viresque volandi.
Decidit in terram, non concipientibus auras
Infirmis pennis : et qua levis hæserat alæ, 570
Corporis affixi pressa est gravitate sagitta,
Perque latus summum jugulo est exacta sinistro.
Num videor debere tui præconia rebus
Herculis, o Rhodiæ ductor pulcherrime classis?
Nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo, 575
Ulciscar fratres ; solida est mihi gratia tecum.
Hæc postquam dulci Neleïus edidit ore,
A sermone senis, repetito munere Bacchi
Surrexere toris : nox est data cætera somno.

V. At Deus, æquoreas quicuspidetemperat undas, 565. Sublimia membra ferentem, alte 576. Solida gratin, vera, sincera volantem. Pendentemque ferit; quin amicitia, ut solida utilitas, etc. apud que Pendentemque rapit: vide Dra Ciceronem. kenb. ad Silium, ii. 96. De pendere

577. Dulci ore ob eloquentiam, quæ vide ad xi. 341. Ilyginus: Pericly cum melle comparatur; lege quæ ait menus beneficio Neptuni avi in aquilæ Homerus, Il. A. 248: ToŨ kai árò efngiem commutatus, mortem effu. γλώσσης μέλιτος γλυκίων ρέεν αυδή. . git.”

580—628. Achillis mors.] Auctores 569. Concipere auras, ut Quintilia fabulæ vid. ad ver. 601 ; tractata erat nus, Inst. xi. 3. extr. ventum concipere etiam ab Arctino, poeta vetere, in reste; supra viii. 228. percipit auras, Æthiopide, unde fragm. extat. quanquam et ibi plurimi MSS. con 580. At Deus, etc.] Hæc cohærent cipit. Levis, levitate. Gravitate, gravi cum versu 144. Cuspide, mox triplici lapsu imprimis.

cuspide, tridente quomodo regat Nep574. Pulcherrime, præstantissime. tunus æquoris undas, vide i. 283, 330. Etiam in laudibus heroum pulcher oc Volucrem Stheneleida, volucrem, in currit.

quam olim alius Cycnus, Stheneleii VOL. IV.

[ocr errors]
[graphic][subsumed][subsumed]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
« AnteriorContinua »