Imatges de pàgina
PDF
EPUB

actis,

Monychus exclamat: "populus superamur ab uno, Vixque viro: quanquam ille vir est; nos segnibus [prosunt? Quod fuit ille, sumus: quid membra immania Quid geminæ vires? quid, quod fortissima rerum In nobis duplex natura animalia junxit?

Nec nos matre Dea, nec nos Ixione natos

Esse reor; qui tantus erat, Junonis ut altæ 505 Spem caperet: nos semimari superamur ab hoste. Saxa, trabesque super, totosque involvite montes; Vivacemque animam missis elidite silvis.

Silva premat fauces: et erit pro vulnere pondus." Dixit; et insani dejectam viribus Austri 510 Forte trabem nactus, validum conjecit in hostem: Exemplumque fuit: parvoque in tempore nudus Arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras. Obrutus immani cumulo, sub pondere Cæneus Estuat arboreo, congestaque robora duris

499. Monychus, povúvvxoc, solidungulus, Centaurus; de quo Juvenalis, quantas jaculetur Monychus

ornos.

500. Segnibus actis, segnitie. Fortissima conjunge cum animalia. Natura duplex junxit animalia, pro animalia duplicis naturæ juncta sunt in nobis. Rerum sic superlativis additur, ut dulcissime rerum, etc.

505. Alta, magnæ, auctoritate Virgilii, apud quem altus Apollo, Æn. x. 875; altus Jupiter, xi. 726. Spem Junonis breviter et modeste, spem concumbendi cum Junone. Quod summæ audaciæ et impudentiæ erat, id callide vertit in laudem patris sui. Sed mentitur, quum se matre Dea editum dicit. Elidite aptum huic mortis generi verbum.

507. Saxa, trabesque super; jam

515

copiose et suo more exornare incipit, quod scriptores ad ver. 146. laudati breviter tradunt, congestis arboribus interfectum Cænea. Caneus, inquit Palæphatus, erat vir bello strenuus et pugnæ sciens is quum in multis variisque bellis versatus fuisset, neque vulneratus unquam, cum Lapithis aliquando pugnans, a Centauris interceptus, illorum multitudine obrutus est: cujus corpus ubi nullo vulnere confossum advertissent Centauri, ab iis invulnerabilis est existimatus.

512. Exemplum fuit, exemplo suo præivit cæteris. Mox loquitur ita, tamquam et Othrys et Pelion proximi fuerint Pirithoi regiæ. Nudus arboris, nudus arboribus. Parvo in tempore vide ad xi. 39. Umbras pro, arbores, ut x. 88. et 90.

515. Estuat, furit, jactat membra.

Fert humeris: sed enim postquam super ora ca

putque

519

Crevit onus, neque habet, quas ducat, spiritus auras,
Deficit interdum: modo se super aera frustra
Tollere conatur, jactasque evolvere silvas;
Interdumque movet: veluti, quam cernimus, ecce!
Ardua si terræ quatiatur motibus Ide.
Exitus in dubio est: alii sub inania corpus
Tartara detrusum silvarum mole ferebant.
Abnuit Ampycides; medioque ex aggere fulvis
Vidit avem pennis liquidas exire sub auras,
Quæ mihi tunc primum, tunc est conspecta supre-
Hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu [mum.
Mopsus, et ingenti circum clangore sonantem
Aspexit, pariterque oculis animoque secutus:

66

525

"O salve," dixit, "Lapithææ gloria gentis, 530 Maxime vir quondam, sed avis nunc unica, Cæneu.” Credita res auctore suo est: dolor addidit iram; Oppressumque ægre tulimus tot ab hostibus unum: Nec prius abstitimus ferrum exercere cruore, 534 Quam data pars leto, partem fuga noxque removit. IV. Hæc inter Lapithas et semihomines Cen

tauros

518. Super aera, in aera, et hoc simpliciter, tollere; Virgilius, Æn. ii. 699. se tollit ad auras, surgit de

strato.

520. Ide in conspectu Græcorum tum erat: hinc, quam cernimus, ecce! 522. Exitus in dubio est; interfectum esse Cænea cæteri tradunt. Alterum finxit fortasse Ovidius ipse, ut hic quoque haberet metamorphosin; itaque verbis Exitus in dubio est novationem suam excusâsse videtur. Commode adhibuit Mopsum vatem. Detrusum aptius violenta in morte,

quam missum; Scholiast. Apollon. i. 57. Κατὰ γῆν αὐτὸν ὠθοῦσιν. Florent. habet retrusum.

525. Sub auras, in auras.

527. Lustrantem sua castra, volantem circa Lapithas socios suos; quo melius singula circumspiciat, volat leni volatu. Clangor proprie sonus avium volantium. Gloria gentis, ut apud Homerum, μέγα κύδος Αχαιῶν. Heinsius malit legere: Lapithææ gloria gentis Maxima, vir quondam, etc.

536-579. Hic dantur appendicula de Periclymeno, Nestoris fratre, quem

Prælia, Tlepolemus, Pylio referente, dolorem
Præteriti Alcidæ tacito non pertulit ore;
Atque ait:" Herculeæ mirum est oblivia laudis
Acta tibi, senior: certe mihi sæpe referre
Nubigenas domitos a se pater ipse solebat."
Tristis ad hæc Pylius: "Quid me meminisse ma-

lorum

Cogis, et obductos annis rescindere luctus,

540

Inque tuum genitorem odium, offensasque fateri? Ille quidem majora fide, Dî! gessit, et orbem 545 Implevit meritis, quod mallem posse negari: [sum Sed neque Deiphobum, nec Polydamanta, nec ipHectora laudamus: quis enim laudaverit hostem? Ille tuus genitor Messania moenia quondam

Hercules in aquilam transformatum interfecit. De auctoribus fab. vide ad ver. 549.

537. Tlepolemus Herculis et, ut plurimi tradunt, Astyoches filius, interfecto Licymnio avunculo, ad Rhodios aufugerat, quorum naves postea adversus Trojanos duxit; Homerus, Il. B. 653 sqq. Is dolorem, quem sentiebat inde, quod rerum a patre suo, quo tempore apud Pholum erat, gestarum cum Centauris (de quibus vide Apollod. II. v. 4.) mentionem nullam fecerat Nestor, tacite perferre non potuit.

539. Agere oblivia dictum, ut agere silentium, i. 349. Senior, senex, quæ compellatio grata Græcis. Quidam tamen, mutata distinctione, æque bene: Senior certe mihi, etc.

543. Obductos luctus; vulnera dicuntur obduci quum coalescunt, et rescindi, quum rursus aperiuntur, refricantur. Hinc illa verba ad renovatum luctum sat commode transferuntur. Olim hoc loco edebatur restringere luctus; alii aliter. Sed annis bene se habet. Constat enim,

annos, tempus, esse maxime, qui rerum acerbarum sensum leniant. Regius codex A. resciscere; codex B. retexere: hoc verbum ab arte textoria petitum : his metaphoris quidem sæpe utuntur Græci, inprimis Plato, in Politico; sed huic loco non convenit retexere, nam luctus obductos indicat vulnus et cicatricem quæ rescinduntur. LEM. Offensas, quibus me afflixit.

545. Di, Di magni aut boni solennis exclamatio in laudibus magnorum virorum; vid. Heinsius ad Heroid. xviii. 102. Orbem implevit meritis, multis facinoribus de multis, iisque disjunctissimis, terris bene meritus

est.

549. Ille tuus genitor, etc.] Res, quæ hic attingitur, magna cum varietate narratur ab auctoribus; conf. Homerus, Il. A. 691. Od. A. 280. ibique Schol. etiam ad Il. B. 336; Ælianus, Var. Hist. iv. 5; Pausanias, Eliac. p. 379. et 516; Apollodorus, I. ix. 9; II. vii. 3; Hyginus, fab. 10. et 31: Schol. Apollonii, i. 156;

Stravit; et immeritas urbes Elinque, Pylonque 550
Diruit, inque meos ferrum flammamque penates
Impulit: utque alios taceam, quos ille peremit;
Bis sex Nelidæ fuimus, conspecta juventus:
Bis sex Herculeis ceciderunt, me minus uno, 554
Viribus atque alios vinci potuisse ferendum est.
Mira Periclymeni mors est; cui posse figuras
Sumere quas vellet, rursusque reponere sumptas
Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. [nes,
Hic, ubi nequicquam est formas variatus in om-

Philostrates Heroic. Neleo, Pyliorum regi, nati erant vel ex sola Cloride (Hom. Hyg. Apollod.) vel ex pluribus uxoribus duodecim filii, in quibus Periclymenus et Nestor. Hercules iratus erat Neleo, sive quod sibi Geryonis boves abegerat, sive quod se expiare noluerat, postquam uxorem et liberos aut Iphitum amicum interfecerat, sive denique, ut vult Pausanias, quia opem tulerat Eleis. Capta urbe Nestori pepercit, vel quia is apud Gerenios aberat, vel quia patri boves abigenti aut expiationem neganti non assensus fuerat. Neque pepercit ei modo, sed regnum etiam paternum tradidit, cui addidit Messenen, vel ut præmium justitiæ, vel ut depositum. Foedus icisse cum Nelei liberis legitur apud Pausaniam, Messen. p. 317. Sed secundum Ovidium, non bene de Nestore meritus est Hercules. De filiis interfectis consentit cum Homero, κατὰ δ ̓ ἔκταθεν ὅσσοι ἄριστοι. Periclymenum efugisse tradit Hyginus; interfectum eum esse auctores sunt Schol. Homeri, Apollodorus et Tzetzes Chil. i. 46. Sine dubio fugit, et e fuga reductus interfectus est. Hoc certe sibi vult fabula, quam hic habemus.

550. Stravit, diruit. Impulit gravius verbum quam, intulit; ferro et igne vastavit penates meos.

553. Bis sex Nelida, etc.] Homerus: Δώδεκα γὰρ Νηλῆος αμύμονες υἱέες ἦμεν, Τῶν οἷος λιπόμην, οἱ δ' ἄλλοι πάντες ὅλοντο. Conspecta, conspicua, excellens ; Homer. altero loco, ἀγλαὰ τέκνα· iliosque εκάκωσε βίη Ηρακληείη.

556. Posse; Tò dúvao@au, facultas, ut aliquoties vidimus. Reponere, deponere; Gronovianus et quatuor alii sumptasque reponere posse. Regii codices habent lectionem vulgatam; altera tamen placet; namque adverbium rursus jungitur ingrate cum verbo illud in sua prima syllaba habente.

558. Nelei sanguinis, gentis, auctor fuit Neptunus, Nelei pater; vide Schol. Homeri ad Od. d. 1. quanquam Hyginus Hippocoontem nominat. Illam vim Periclymeni etiam Hesiodus in Catal. Euphorion apud Scholiast. Homeri, et Apollodorus memorant. Formas variatus; permulti (et Regius noster A.) habent versatus. Pugnans cum Hercule fiebat modo leo, modo anguis, modo apis; Apollodorus. Faciem alitis etiam Hesiodus habet: ἄλλοτε μὲν γὰρ ἐν ὀρνίθεσσι φαίνεσκεν αἰετός sed trajicitur Palladis monitu ab Hercule, quum, sumpta apis forma, currui ejus insideret. Apud Schol. Apollonii et Tzetzem, necatur εἰς μυῖαν μεταβληθείς.

561

Vertitur in faciem volucris, quæ fulmina curvis
Ferre solet pedibus, Divûm gratissima regi.
Viribus usus avis, pennis rostroque redunco,
Hamatisque viri laniaverat unguibus ora.
Tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus,
Atque inter nubes sublimia membra ferentem, 565
Pendentemque ferit, lateri qua jungitur ala.
Nec grave vulnus erat; sed rupti vulnere nervi
Deficiunt, motumque negant viresque volandi.
Decidit in terram, non concipientibus auras
Infirmis pennis: et qua levis hæserat alæ, 570
Corporis affixi pressa est gravitate sagitta,
Perque latus summum jugulo est exacta sinistro.
Num videor debere tui præconia rebus

Herculis, o Rhodiæ ductor pulcherrime classis?
Nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo, 575
Ulciscar fratres; solida est mihi gratia tecum."
Hæc postquam dulci Neleïus edidit ore,

A sermone senis, repetito munere Bacchi
Surrexere toris: nox est data cætera somno.
V. At Deus, æquoreas quicuspide temperat undas,

565. Sublimia membra ferentem, alte volantem. Pendentemque ferit; quinque Pendentemque rapit: vide Drakenb. ad Silium, ii. 96. De pendere vide ad xi. 341. Hyginus: Periclymenus beneficio Neptuni avi in aquilæ effigiem commutatus, mortem effugit."

569. Concipere auras, ut Quintilianus, Inst. xi. 3. extr. ventum concipere veste; supra viii. 228. percipit auras, quanquam et ibi plurimi MSS. concipit. Levis, levitate. Gravitate, gravi lapsu imprimis.

574. Pulcherrime, præstantissime. Etiam in laudibus heroum pulcher oc

currit.

VOL. IV.

576. Solida gratia, vera, sincera amicitia, ut solida utilitas, etc. apud Ciceronem.

577. Dulci ore ob eloquentiam, quæ cum melle comparatur; lege quæ ait Homerus, Il. A. 248: To Kai ȧπò γλώσσης μέλιτος γλυκίων ῥέεν αὐδή.

580-628. Achillis mors.] Auctores fabulæ vid. ad ver. 601; tractata erat etiam ab Aretino, poeta vetere, in Ethiopide, unde fragm. extat.

580. At Deus, etc.] Hæc cohærent cum versu 144. Cuspide, mox triplici cuspide, tridente quomodo regat Neptunus æquoris undas, vide i. 283, 330. Volucrem Stheneleïda, volucrem, in quam olim alius Cycnus, Stheneleii

Q q

« AnteriorContinua »