Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Intrârant pariter, pariter fera bella gerebant: Auctor in incerto est: jaculum de parte sinistra Venit, et inferius, quam collo pectora subsunt, 420 Cyllare, te fixit: parvo cor vulnere læsum Corpore cum toto post tela educta refrixit. Protinus Hylonome morientes excipit artus; Impositaque manu vulnus fovet; oraque ad ora Admovet, atque animæ fugienti obsistere tentat. Ut videt extinctum, dictis, quæ clamor ad aures Arcuit ire meas, telo, quod inhæserat illi, Incubuit; moriensque suum complexa maritum est. Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum Vinxerat inter se connexis vellera nodis, [que: Phæocomes, hominemque simul protectus equumCodice qui misso, quem vix juga bina moverent Juncta, Phonoleniden a summo vertice fregit. 433 Fracta volubilitas capitis latissima; perque os,

boribus tectum, quo Pirithoi Lapitharum regis nuptiæ sunt celebratæ ; vide supra 212. Auctor, qui mittit jaculum, ut supra viii. 349.

423. Excipit.] Dicta hæc ex more Romanorum, qui amicos morientes amplecti solebant atque osculari, ut extremum eorum halitum sibi excipere liceret. Anima per os exire credebatur, eamque in primo ore tenere morientes dicebantur; confer x. 186 sqq. ubi eædem curæ, idem officium.

427. Telo quod inhæserat, etc.] Telo, quod illi Cyllaro fuerat infixum, incumbens, se transfixit.

429. Sena; vulgo sava; sed sena convenit magnitudini Centauri. Connexis nodis: Florentinus, Gronovianus primus et alii collectis, quod impense placuit Heinsio, non item Burmanno, qui monet colligi recte crines et alia dici ut nodo cohibeantur, non autem

427

nodos ipsos. Immo nodi dicuntur connecti, et quum solvuntur, diduci; ii. 560.

433. A vertice, desuper, ut apud Virgilium, Georg. ii. 310. Phonoleniden; Heinsius metuit ne hoc vocab. corruptum sit, nam in MSS. mera hic lectionum monstra apparent.

434. Volubilitas capitis, volubile, idque, propter magnitudinem Phonolenidæ, latissimum, aut latissima pro latissime, vulnus latissimum factum. Lenzius fratris sui interpretationem probat; fregit caput, ut fieret planissimum. Quinque hi versus, a Fracta volubilitas, ad Ast ego, absunt a nostro codice Regio A. et in codice B. ab alia manu in margine fuerunt postscripti; hos libenter spurios crediderimus, tum propter quod eos non habeat codex A. optimus, tum propter insulsam et Ovidio pæne indignam descriptionem.

436

Perque cavas nares, oculosque, auresque, cerebrum
Molle fluit, veluti concretum vimine querno
Lac solet; utve liquor rari sub pondere cribri
Manat, et exprimitur per densa foramina spissus.
Ast ego, dum parat hunc armis nudare jacentem,
Scit tuus hoc genitor, gladium spoliantis in ima
Ilia demisi. Chthonius quoque, Teleboasque 441
Ense jacent nostro: ramum prior ille bifurcum
Gesserat; hic jaculum: jaculo mihi vulnera fecit:
Signa vides: apparet adhuc vetus inde cicatrix.
Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti :

436. Veluti concretum, etc.] Res fœda poterat sine similitudine transmitti. Concretum lac, xiii. 796. coactum lac, coagulum, lac densatum, unde casei premebantur. Vimen, qualus vimineus, sive calathus, in supellectili erat rustica; Virgilius, Georg. ii. 241. Tu spisso vimine qualos, Colaque prælorum fumosis deripe tectis. Sed me offendit querno, quandoquidem querna virgulta vix apta sunt calathis texendis. MSS. tamen nihil nos adjuvant; omnes enim conspirant in hanc vocem præter unum Urbin. qui testo habet, quod e texto ortum credebat Heinsius: sane nihil frequentius texto vimine, vide Heins. ad Fast. iv. 435. Sed etiam seqq. mendosa haud dubie sunt. Liquor ita nude positum non videtur a poeta pro vino, aut succo olivarum: neque ille liquor sub pondere cribri manat, sed sub pondere præli. Tollit istas difficultates lectio, quam MSS. Urbinas, Basileensis pr. et alter Thuani suppeditant, liquor vini sub pondere præli, quanquam hic potius de oleo agi videtur, quod et spissius et melius cum cerebro comparari potest. Tres alii, sub pondere coli, cujus alterum illud præli glossema esse putat Heinsius, deceptus auctoritate Schol. MS. ad VOL. IV.

Virgilium, Georg. dicto loco, ubi colum explicatur per instrumentum, quo vinum premitur. Imo cola supponi solebant prælis, ut mustum, aut oleum in iis exceptum liquaretur; Lucretius, ii. 391: "Et quamvis subito per colum vina videmus Perfluere, at contra tardum cunctatur olivum." Forte verba transposita sunt, ita ut ver. 436. vimine cribri, et ver. sequenti sub pondere querno legendum sit. Lenzius suadet: vimine spisso-pondere querno -foramina cribri. Pro manat Basil. stillat; sed Lucretius in re simili permanare dixit.

439. Nudare armis pro, spoliare, quod solenne in hac re. Atque id ipsum hoc loco restitutum e septem MSS. malit Heinsius, quia seq. spoliantis, ut sit familiaris illa Ovidio repetitio. At quum nudare interdum ponatur pro spoliare, neque Ovidius ubique affectet illam repetitionem, tueamur, lectionem vulgatam. Tela in corpus dicuntur demitti et descendere.

445. Tunc ego-deficit atas.] Talia jucundam reddunt narrationem, inprimis si interponuntur longiori cadium enumerationi, atque imitantur sermones quotidianos. Simile Nestoris votum apud Homerum, Il. H. 132 sqq. ubi Hector provocaverat aliquem

Pp

Tunc poteram magni, si non superare, morari 446
Hectoris arma meis: illo sed tempore nullus,
Aut puer Hector erat: nunc me mea deficit ætas.
Quid tibi victorem gemini Periphanta Pyreti;
Ampyca quid referam? qui quadrupedantis Oëcli
Fixit in adverso cornum sine cuspide vultu. 451
Vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto
Stravit Erygdupum: memini et venabula condi
Inguine, Nessæis manibus conjecta, Cymeli.
Nec tu credideris tantum cecinisse futura
Ampyciden Mopsum. Mopso jaculante biformis
Occubuit, frustraque loqui tentavit Odites,
Ad mentum lingua, mentoque ad guttura fixo.
Quinque neci Cæneus dederat, Stiphelumque, Bro-
[Pyracmon.

455

mumque, Antimachumque, Helimumque, securiferumque Vulnera non memini; numerum, nomenque notavi. Provolat Emathii spoliis armatus Halesi,

Græcorum. Tunc-tunc. ПepiavtoXoyía hæc senile quiddam est, et ætati nostræ (inquit Cato Ciceronianus) conceditur. Videtisne, ait, ut apud Homerum sæpissime Nestor de virtutibus suis prædicet? tertiam enim jam ætatem hominum vixerat, nec erat ei verendum, ne vera de se prædicans, nimis videretur aut insolens aut loquax, etc. Nullus, nondum. Me mea deficit atas, vires me deficiunt, deserunt, fractæ senectute.

449. Gemini Pyreti, Centauri dicti gemini quia ex parte hominis, ex parte equi vultum et formam haberent; vide quæ notata fuerint de hoc vocabulo ad ii. 555. Ed. Cornum ; confer viii. 678. Pelethronium, saltus in Pelio Thessaliæ monte; inde Lapithæ Pelethronii dicti; Virgilius, Georg. iii. 115. Frena Pelethronii Lapithe

462

gyrosque dedere. Sed Plinius, vii. 57. id nomen, ut proprium, usurpat: Frenos Pelethronius invenit. Sic et Hyginus, fab. 274. Condi et recondi arma dicuntur, tam quum deponuntur, quam quum corpus penetrant.

455. Nec tu credideris tantum, etc.] Non vates solum Mopsus, sed etiam bellator strenuus. Ampycides Mopsus etiam apud Hesiodum d. 1. legitur. Fuit Apollinis sacerdos et vates, atque etiam venationi Calydonii apri interfuit; viii. 316. 350. Biformis; Cicero Tusc. ii. 8. biformato impetu Centaurus. Sequitur pars fabulæ ea, cujus causa omnis hæc narratio instituta.

462. Spoliis armatus (ita est in nostris Regiis ;) unus Basileensis spoliis ornatus, eleganter, judice Burmanno. Media atas dicitur, quæ inter juvenilem et senilem est (Cicero, Sen. 20.

Quem dederat leto, membrisque et corpore Latreus
Maximus: huic ætas inter juvenemque, senemque;
Vis juvenilis erat: variabant tempora cani.
465
Qui clypeo, galeaque, Macedoniaque sarissa [que,
Conspicuus; faciemque obversus in agmen utrum-
Armaque concussit, certumque equitavit in orbem;
Verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:
“Et te, Cæni, feram? nam tu mihi femina semper,
Tu mihi Cænis eris: nec te natalis origo
Comminuit? mentemque subit, quo præmia facto,
Quaque viri falsam speciem mercede parâris?
Vel quid nata vide, vel quid sis passa; columque,
I, cape cum calathis, et stamina pollice torque;
Bella relinque viris." Jactanti talia Cæneus 476
Extentum cursu missa latus eruit hasta,

constans ætas, quæ media dicitur: ita et Phædrus, II. ii. 3; medii anni apud Martialem, x. 32.) et senior, qui ea ætate est; vide Isidor. xi. 2. Etiam infra xv. 210. Maturus mitisque inter juvenemque senemque. Romani non

nisi tres faciebant ætates, pueritiam, juventutem, senectutem. Variabant, quia nigris aspersi cani.

466. Sarissa hasta longior Macedonum; vide Heinsium et Burmannum. Nota secundam in Macedonia syllabam, longam positam a poeta per čɛTaow: nam in primitivo alias corripitur, ut apud Claudian. de bello Getico: "Nubibus intactum Macedo miratur Olympum." Macedonia sarissa; Curtius, lib. ix. "Macedo justa arma sumpserat, æreum clypeum, hastam, quam sarissam vocant, læva tenens, dextera lanceam." Conspicuus, insignis præ reliquis, qui in hac tumultuaria pugna illis armis carebant. Concussit; ad i. 143. Equitare ingeniose de Centauro, currente. Certum in orbem, ut fieri solet in palæstra

471

equestri; vide vi. 225. Atque ita flectere equum docuerunt Centauri; Virgil. Georg. iii. 115. Nam quanquam ibi Lapithæ commemorantur, tamen ibi Centauros intelligendos esse, qui erant e genere Lapitharum, Cerda docet. Etiam gyrus de equitatione usitatum: v. Heynii Obs. ad Tibull. IV. i. 94. et Broukhus. ad ver. 207. Vacuas ornat, ut inanes, aeriæ auræ, etc. Heinsius in aures scribendum temere censebat.

470. Canis dicebatur, quum femina adhuc esset; ver. 189. Te comminuit, animum tuum comminuit, fregit: vide Heinsium. De facto, quo præmia meruit, 197 sqq. Quid nata vide ut ix. 746. quid sis nata vide; et vi. 634. cui sis nupta vide. De colo et calathis modo diximus. Virgilius, Æn. vii. 805. de Camilla, non illa colo calathisve Minerva Femineas assueta manus; Silius, ii. 70. Non calathis mollita manus, operataque fuso.

477. Extentum cursu latus ingeniose de currente equo. Eruit, ut

Qua vir equo commissus erat: furit ille dolore,
Nudaque Phyllei juvenis ferit ora sarissa :
Non secus hæc resilit, quam tecti a culmine grando;
Aut si quis parvo feriat cava tympana saxo. 481
Cominus aggreditur, laterique recondere duro
Luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt.
"Haud tamen effugies; medio jugulaberis ense,
Quandoquidem mucro est hebes;" inquit: et in
latus ensem

485

ferro

Obliquat, longaque amplectitur ilia dextra.
Plaga facit gemitus, ceu corpore marmoris icti,
Fractaque dissiluit percusso lamina collo.
Ut satis illæsos miranti præbuit artus,
"Nunc age," ait Cæneus, "nostro tua corpora
Tentemus:" capuloque tenus demisit in armos 491
Ensem fatiferum, cæcamque in viscera movit,
Versavitque manum, vulnusque in vulnere fecit.
Ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres,
Telaque in hunc omnes unum mittuntque, feruntque.
Tela retusa cadunt: manet imperfossus ab omni
Inque cruentatus Cæneus Elateïus ictu.
Fecerat attonitos nova res. "Heus dedecus ingens!"

hausit v. 126. Phyllus urbs Thessaliæ, quanquam Hygin. fab. 14. montem in Thessalia contendit esse. Nuda ora; caput galea non munitum.

481. Cava; erant ligna concava in formam patinæ, quibus pellis ita intendebatur, ut lapilli in eam immissi resilirent; vide Perizon. ad Æliani Var. Hist. ix. 8.

486. Ensem in latus obliquat; ab initio punctim verberaverat, nunc cœsim: obliquo ense ferit latus. Gemitus de omni sono, etiam rerum inanimatarum; vide Burmannum ad iv. 449. et Heinsium ad xiv. 739: supra

497

v. 204. de eadem re, sonuit tinnitibus ensis acutis.

492. Fatiferum, letiferum. Cacam, quia abscondita erat in visceribus, neque cernebatur. Vulnus in vulnere fecit, abusus ingenii.

494. Vasto; Burmannus laudat vastum latratum e Columella, vii. 12; idem, i. 9. vastitatem vocis; Cicero et alii, vaste dicere.

496. Tela retusa cadunt.] Novo modo invulnerabilem describit. Incruentatus, quod per tmesin divulsum, pro incruentus primus dixit Ovidius.

« AnteriorContinua »