Proximus ut steterat, spectans altaria vultu Fumida terribili: "Cur non," ait, "utimur istis?" Figitur huic duplici Gryneus in lumina ramo, 258. Ut, utpote qui. Causam reddit, cur Gryneus ara usus: sit causa autem solet a Latinis facto præponi. Congrua talia arma immanibus pugnantium corporibus, de quibus ad versum 352. 262. Depressit; vulgo (et in Regiis nostris) oppressit; sed depressit, ut alibi dejecit, ad terram dedit interfectos. Quam deduxisse, etc. quam constabat magam, veneficam fuisse : vide ad iv. 332: Seneca, Herc. Et. 525. sine dubio ex hoc nostro loco: Hoc docta Mycale Thessalas docuit nurus, Unam inter omnes Luna quam sequitur magam. Canendo, incantando, ut carmina, incantationes. Cornua luna mera periphrasis lunæ, quæ non nisi tempore defectus deduci credebatur, quo tempore non corniculata apparet, sed plena. Magis igitur mihi placet vulgata lectio, reluctantis; nam Heinsius qui alteram trium MSS. auctoritate recepit, dativum in hac forma loquendi nimis affectâsse videtur. Lenzius præfeit reluctatæ, quod habent plurimi (et nostri Regii.) Pro reluctari, verbum proprium in hac re est laborare. 266. Exadius Lapitha etiam apud Homerum et Hesiodum occurrit. Formulam instar habere amat Noster cum aliis, quum quis aliqua re loco alterius, quæ proprie in eum usum destinata, utitur. Sic in Art. Amat. iii. 490. Ætnæi fulminis instar habet. Votivi, ex voto oblati. Ex venatibus partes solebant Diis consecrari et suspendi vel ex arboribus, vel tholo et ad fastigia; Virgilius, Æn. ix. 407 sq. Huic, ab hoc, Heinsius dedit ex MSS. Ramus, cornu ramosum. 272. Tali torre et Perseus, v. 57. utitur. Sed ara nunc jam conjecta erat inter Lapithas ver. 260. Prunitium a pruno nove dictum. Vulgo (et in nostris Regiis) primitium. Dextra a parte tempora nihil aliud, nisi dextra tempora, quemadmodum a læva parte lacerti, ix. 82. Perfringit; unus Leidensis perstrinxit, sed per stringere est leviter tantum sauciare ; 280 Tempora perfringit fulvo protecta capillo. Correpti rapida, veluti seges arida, flamma Arserunt crines; et vulnere sanguis inustus 275 Terribilem stridore sonum dedit; ut dare ferrum Igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva Quum faber eduxit, lacubus demittit: at illud Stridet, et in trepida submersum sibilat unda. Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem Excutit; inque humeros limen tellure revulsum Tollit, onus plaustri : quod ne permittat in hostem, Ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles Oppressit spatio stantem propiore Cometen; [quit, Gaudia nec retinet Rhotus: "Sic comprecor," in"Cætera sit fortis castrorum turba tuorum!" Semiçremoque novat repetitum stipite vulnus; Terque quaterque gravi juncturas verticis ictu Rupit; et in liquido sederunt ossa cerebro. 289 281. Excutere nunc pulsando extinguere, quum alibi sit quatiendo, verberando expellere atque abjicere. Limen, mox saxea moles. Permittat, immittat. 285. Gaudia nec retinet, etc.] Heinsius suadet aut retinens, aut sicque o precor; quidam sic sic precor, ut apud Virgil. Æn. ii. 660; sed comprecor hoc loco est pro simplici precor ut x. 640. Rhatum etiam Virgilius habet. Sic, in perniciem sociorum. Et optantis et imprecantis sic est. Castra, partes, etiam ver. 577. et v. 128. Semicremus novum vocab. pro semicrematus, dimidia ex parte crematus. Novat repetitum e copia poetica, repetit vulnus: novare aut renovare vulnus, proprie vulnus jam sanatum rescindere, hoc loco novum addere, repetere. Sederunt ossa; vide ad iii. 88. Victor ad Evagrum Corythumque Dryantaque transit. 290 300 E quibus ut prima tectus lanugine malas 290. Dryas etiam ab Homero no minatur, ubi est πоμýv λawv, et ab Hesiodo fortiter pugnat et hic. Puero, etc. confer v. 65 sq. 294. Loquentis; unus Mediceus loquenti. Tunc etiam legendum foret viro. Ingenio rursus abutitur: melius Virgilius, ix. 442. qui Nostro præivit, ensem fulmineum Rutuli cla mantis in ore Condidit adverso. 297. Constitit, idem aut similis fuit ei, qui antea fuerat. Art. Amat. i. 120. Constitit in nulla, qui fuit ante, color. 300. Sudem osse revellit; quidam revulsit: quæ varietas fere ubique occurrit: sed vide Heinsium ad Heroid. vi. 104. In Regiis nostris est revellit. Apud Virgilium, Georg. ii. 455. Rhatus et Pholus interficiuntur; apud Nostrum fugiunt; nam talia variare solent poetæ. Armus tribuitur Centauro, quia ex parte equus est. Prædator, id est, venator; sic prædari, pro venari, usurpatur: vide ad iii. 225. 308. Astylos ab Hesiodo, Scut. ver. 185. vocatur "Aoßoλoc. Quia augur, propterea vaticinia quædam ejus commemoranda duxit poeta. Etiam v. 146. augur quidam pugnæ interest. De Nesso et Herculeo arcu vide ix. 101-133. At non Eurynomus, Lycidasque, et Areos, et Im breus 310 315 Effugere necem; quos omnes dextra Dryantis Quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem, 312. Adversum tu quoque, etc.] Hæc sententia forte fluxit e loco Cæsaris, qui militis cujusdam vulnera adversa ostentantis jactantiam hoc consilio minuit, Nunquam fugiens respexeris; Quintil. Inst. VI. iii. 75. Committi elegantius, quam conjungi, etiam ver. 478; et iv. 309. et 576. Accipis, ut recipis, vulneraris ferro. 316. Ductis sine fine-vinis recte Heins. correxit, quum antea ederetur nullo sensu, cunctis venis, Basileensis primus cunctis curis. Ducere, haurire, bibere; sed vide Heinsium: sine fine, immodice. Ingeniosa quidem est, sed nulla auctoritate fulta, ut mos est, Heinsii emendatio. In Regiis nostris ambobus legitur cunctis sine fine jacebat sopitus venis; quod sensu egere ait Gierig, ego vero haud contemnendum puto: sanguis enim inter somnum per venas lentior fluit, unde liceat poetis dicere de homine ebrio et dormiente: sopitus est totis venis. Languere dicuntur ebrii; Cicero, Catil. ii. 5. vino languidi, confecti cibo. De carchesiis vide ad vii. 247. Miata, in quibus vinum aqua temperatum. Hoc quoque ad mores ebrii pertinet, quod poculum manu adhuc tenebat. Ossææ VOL. IV. ursa; Oxon. et quinque alii obscænæ, quod, monente Heinsio, defendi posset ex Lucano, vii. 828. ubi ursæ obscana, et Statio, Theb. vi. 865. ubi turpes ursa: similiter apud Nostrum, Trist. III. v. 35. Idem Heinsius laudat tamen Ossaas lynces Statii, Ach. v. 120. et Samnitem ursam Silii, iv. 560. Ossæa, qualis in Ossa monte commoratur. Regii nostri Ossææ, quod servandum. 320. Frustra nulla arma moventem.] Non profuit ei, quod nulla arma movebat; v. 91. Expertem frustra belli, et neutra arma secutum : hoc loco quidam sequentem, pro moventem; et Heinsius mutabat neutra arma sequentem. Regii nostri codices moventem ; nec felix Heinsii emendatio est, quum sequi arma dicatur proprie de bellatoribus, ducis, quem ipsi ultro selegerint, partes ineuntibus; in hoc autem certamine Lapitha quisque cum Lapithis, et Centaurus cum Centauris, pugnare et movere arma debebat. Miscendaque, etc. Sarcasmus in Aphidam, ut ver. 285. in Cometen, et v. 115. in Iapetiden. Jaculum hoc videtur lancea fuisse, quia amento armatum; Isidorus, xviii. 7: "Lancea est hasta 330 Inserit amento digitos: "Miscendaque," dixit, 321 amentum habens in medio: dicta autem lancea, quia æqua lance, ut est æquali amento ponderata vibratur." Ut casu jacuit, vino enim sopitus non se composuerat in pelle sua. 325. Mors caruit sensu; mortuus est sine sensu doloris et mortis. Pleno, quia multum sanguinis inde profluebat. Per toros non arbitror lectum intelligi, ursæ pellem, in qua ille cubabat, sed pulpas pectoris. 327. Petræus etiam est in iis, quos Hesiodus memorat. Ibi péyaç. Robora jactat; jactare vehementiorem hic motum indicat, quam agitare, quod, tamquam proprium, plerumque vere de ventis et hominibus arborem concutientibus usurpatur; i. 303; vii. 340 Verba 586; Horat. I. Od. ix. 12. 334. Minorem titulum (scil. gloriam) dederunt haud dubie, quia ignobiles. A dextra conjunge cum penetravit, non cum missum, ne ita capias ut ii. 311. 337. Ancipiti Heinsius ad Claudianum, viii. 293. explicat, præcipiti; sed præstat haud dubie lectio multorum MSS. ancipitis, id est, bicipitis. Induit ilia fractæ, dum fractæ partes penetrant in ilia orni fractæ. Gronov. ad Senecam, Herc. Fur. 1312. male legit fracta. |