Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Perque tuas urbes, tibi enim popularis, Achille,
Multorum frustra votis optata procorum.
Tentâsset Peleus thalamos quoque forsitan illos;
Sed jam aut contigerant illi connubia matris,
Aut fuerant promissa, tuæ: nec Cænis in ullos
Denupsit thalamos; secretaque litora carpens 196
Æquorei vim passa Dei est: ita fama ferebat.
Utque novæ Veneris Neptunus gaudia cepit,
"Sint tua vota licet," dixit, "secura repulsæ;
Elige quid voveas :" eadem hoc quoque fama fere-

200

bat. Magnum," Cænis ait, "facit hæc injuria votum, Tale pati nil posse, mihi: da, femina ne sim, Omnia præstiteris." Graviore novissima dixit Verba sono, poteratque viri vox illa videri, Sicut erat: nam jam voto Deus æquoris alti 205 Annuerat; dederatque super, ne saucius ullis Vulneribus fieri, ferrove occumbere posset. Munere lætus abit; studiisque virilibus ævum

191. Tibi enim popularis.] Apostrophe hæc memorabiliorem facit narrationem, et jucundiorem Achilli, præsertim, quum sequatur, Tentâsset Peleus thamalos, etc. Similis apostrophe est ver. 363.

196. In ullos Denupsit thalamos.] Etiam Tacitus, iv. Annal. 27. denubere in domum; supra vii. 856. innubere thalamis; Livius, x. 23. enubere patribus.

202. Tale pati nil posse, mihi.] Plerique (et nostri Regii) Tale pati jam posse nihil; non male: etenim jam, id est, ab hoc inde tempore, bene h. 1. convenit. Si mihi retinemus, post posse interpungendum est, ut referatur ad facit. Lenzii frater conjungit cum sqq. mihi da, etc. Sed Burmanno VOL. IV.

valde adblanditur duorum cod. Regii tertii et Urbinatis lectio, Tale pati da posse nihil, da femina ne sim; venustam enim esse illam repetitionem, qua opus fuerit in tanta voti magnitudine. Dare pro, concedere aliquod munus, ut i. 486.

203. Ingeniose et inexpectato celeritatem mutationis exprimit; conf. ix. 785 sqq. Graviore, humiliore. Lenzius putat, etymologicam nominis interpretationem a kaivòc, novus, traditionem peperisse de transformatione in novum sexum. Mirum!

208. Exigere avum, ætatem pro agere dixerunt etiam Terentius, Cicero, Virgilius. Studiis virilibus. Sic V. C. interfuit venationi apri Calydonii, viii. 305. et expeditioni Argonauta

N n

Exigit Atracides, Peneïaque arva pererrat. Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus, 210 Nubigenasque feros, positis ex ordine mensis, Arboribus tecto discumbere jusserat antro. Hæmonii proceres aderant; aderamus et ipsi;

rum; Hyginus, fab. xiv. p. 34. Atracides. Vide ad ver. 189. Atrax Thessaliæ urbs, Peneo vicina; Strabo, ix. p. 440.

210. Ixion, rex Thessaliæ, audax, quia cum Junone concumbere voluit. Ex nube ei objecta Junonis loco nati sunt Centauri, Nubigena inde dicti. Sed antiquitas genti huic feræ nomen illud tribuisse videtur propterea, quia altissimos Thessaliæ montes habitabat. Forma autem, quæ eis tribuitur, ex antiquo quodam symbolo fluxisse videtur Heynio in Antiqu. Aufsaëtzen. P. i. p. 33. Alii eam repetunte traditione, quæ equitandi artem ad Centauros referebat; vide Vossium in Mythol. Briefen, ii. p. 269. Apud Homerum feri et montani homines sunt. Biformes primum reperiuntur apud Pindarum Pyth. ii. 85. Atque ita eos primus pinxit Zeuxis. Pugnas vero amabat illa gens, quibus exprimendis sibi placebant artifices veteres. imprimis memorabilis pugna eorum cum Lapithis, alio Thessaliæ populo, Centauris vicino, cujus mentio fit jam ab Homero, Od. . 295; secundum quem Eurytion Centaurus ad Lapithas profectus in ædibus Pirithoi, postquam animus vino incaluerat, male se gerit, eamque ob causam non modo e domo ejicitur, sed auribus quoque nasoque privatur, unde magna contentio inter Centauros et Lapithas. Cæteri addunt in nuptiis Pirithoi hoc factum, ubi Centauri et sponsam et alias feminas rapuerint. Conf. Plutarchus, Thes. cap. 30; Hyginus, fabul. 33; Schol. Homeri, dicto loco; Valerius Fl. i. 142 sqq; Servius ad Virgilium, Æn. vii. 304; Luctat. ad Statium Theb. ii.

Sed

563. Expressa res erat in scuto Herculis (vide Hesiodum, ver. 178 sqq.) et in lacunari templi Jovis Olympü. In medio erat Pirithous, juxta eum Eurytion Pirithoi sponsam rapiens, quam defendebat Cæneus; altera ex parte Theseus securi Centauros obtruncans. Centaurorum alii pueros rapiebant, alii virgines; vide Pausaniam Eliac. prior. pag. 400. Memorantur a veteribus et alii hujus pugnæ auctores, ab Eliano Var. Hist. ii. 2. Melisandri Milesii carmen epicum; a Plutarcho Hermodorus: et credibile est, Ovid. secutum esse carmen Græcum memorat 53 Centauros, 18 Lapithas, quorum nomina non ipse finxit: plura etiam apud Græcos leguntur: pro Lapithis pugnabant Theseus, Peleus, Nestor, quorum virtus in luce posita est. Hippodamen Plutarchus Deidamiam vocat. Scribitur etiam Hippodamia: fuit filia Adrasti.

212. Discumbere jusserat antro.] Proceribus convivium in atriis ex more, Centauris in antro, regiæ proximo, cujus introitus arboribus tectus (vide ad xi. 605.) paratum. Lenzius observat, ipsum antrum dici regiam, in eoque fuisse et atrium, et ver. 246. ædem. Immo antrum hic diserte distingui videtur a regia.

213. Hæmonii proceres, duces Lapitharum. Et ipsi; evocatum se ab illis Pylo, ipse Nestor narrat apud Hom. II. A. 270. Etiam Thesea invitatum esse ad illas nuptias, e Plutarchi d. 1. apparet. Festa; vide ad iii. 111. Confusa turba, strepitu promiscuo hominum loquentium, incedentium, etc.

Festaque confusa resonabat regia turba.
Ecce canunt hymenæon, et ignibus atria fumant;
Cinctaque adest virgo matrum, nuruumque cater-
Præsignis facie: felicem diximus illa
[va,
Conjuge Pirithoum: quod pæne fefellimus omen.
Nam tibi, sævorum sævissime Centaurorum
Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa 220
Ardet; et ebrietas geminata libidine regnat.
Protinus eversæ turbant convivia mensæ;

Raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
Eurytus Hippodamen; alii, quam quisque proba-

bant,

224

Aut poterant, rapiunt; captæque erat urbis imago. Femineo clamore sonat domus: ocius omnes Surgimus; et primus, "Quæ te vecordia, Theseus, Euryte, pulsat," ait; " qui, me vivente, lacessas Pirithoum, violesque duos ignarus in uno?" 229 Neve ea magnanimus frustra memoraverit heros, Submovet instantes, raptamque furentibus aufert. Ille nihil contra: neque enim defendere verbis. Talia facta potest; sed vindicis ora protervis

217. Præsignis insignis; vii. 150; Felicem conjuge; vide ad xi. 266. Fefellimus omen, falsum diximus omen.

220. Quam-tam. Plurimi tam— tam, et sæpe transponi has particulas monet Burmannus. Regii nostri quam tam. Solet fere hæc pugna commemorari a poetis, quum a vinolentiæ turpitudine deterrent. Sic Homerus d. 1. Virgilius, Georg. ii. 455; Horatius, I. Od. xviii. 7. Sed apud Virgilium, Æneid. vii. 304. Mars indigne ferens, se in Pirithoi sacris solum esse præteritum, furorem Lapithis immisit, quo illi cum Centauris congressi sunt. Eurytus ab Homero,

Pausania, Diog. Laertio, vi. 59. atque etiam a Nostro Art. Amat. i. 593.

Eurytion vocatur. Et Homero ȧyaKλvrò dicitur. Regnat, impellit eum ad facinora, ut i. 241.

228. Pulsat, impellit, invadit. De Pirithoi et Thesei insigni amicitia vide ad viii. 303. et Plutarchum, Thes. c. 30. Duos in uno; vide ad xi. 388.

230. Magnanimus non est generoso animo præditus, sed fortis, ut pɛyáθυμος.

233. Vindicis; Thesei, qui novam nuptam Centaurorum injuria liberat. Insequitur ora, continuo involat manibus in os.

235

[que,

Insequitur manibus, generosaque pectora pulsat.
Forte fuit juxta, signis extantibus asper,
Antiquus crater; quem vastum vastior ipse
Sustulit Ægides, adversaque misit in ora.
Sanguinis ille globos pariter, cerebrumque, merum-
Vulnere et ore vomens, madida resupinus arena,
Calcitrat ardescunt germani cæde bimembres,
Certatimque omnes uno ore, Arma, arma, loquun-
Vina dabant animos: et prima pocula pugna [tur.
Missa volant, fragilesque cadi, curvique lebetes;
Res epulis quondam, tum bello et cædibus aptæ.

235. Forte fuit juxta, etc.] Cratere instar teli etiam Perseus, v. 82. utitur; apud Virgilium, Georg. d. 1. Hylæus Centaurus magno cratere Lapithis minatur. Signis extantibus asper, figuris eminentibus cælatus, anaglyptum namque asperum et paxỳ opp. lævi; Claudianus, viii. 595. asperat Indus Velamenta lapis ; et Noster jam in lib. v. 80. altis Extantem signis, multaque in pondere massæ Ingentem manibus tollit cratera duobus. Præiverat his Virgilius, ix. 264. ubi aspera signis pocula, ubi etiam antiquus crater, antiquo opere, adeoque majoris pretii. Frequenter ab antiquitate hujusmodi opera laudantur ; infra xiii. 700. antiquo signis fulgenti

[blocks in formation]

cædem. Quum in uno Thuani sit germania, id separandum judicat, germani a, propter, cæde, idque præfert vulgatæ. Germana cæde pro, cæde germani, ut paulo ante versu 111. populari cade, cæde popularium. Bimembres, bicorpores, alibi biformes et gemini, Centauri ob duplicem equi et hominis formam, Loquuntur de magno et promiscuo clamore. Expectàsses forte, fremunt. Hæc igitur cædes signum veluti fuit pugnæ, quam Noster ad imitationem Homeri et Virgilii, V. C. Æneid. xii. 277 sqq. copiosissime persequitur, quanquam jam supra v. fab. 1. tumultuariam pugnam descripserat. Tanto magis admirari licet ingenii Ovidiani copias, quæ multis illis cædibus describendis nondum exhaustæ erant. Etenim hic quoque aliis quisque armis, aliis vulneribus moritur. Vide ad v. 1. Nonnulli eorum, qui hic commemorantur, interfuerunt venationi apri Calydonii. Pocula missa volant, etc. Valerius Flaccus, i. 142. Crateres mensæque volant, araque deorum, Poculaque insignis veterum labor.

244. Quondum, antea. Apta, inservientes. Horat. I. Od. xxvii. 1: Natis in usum lætitiæ scyphis Pugnare Thracum est.

250

Primus Ophionides Amycus penetralia donis 245
Haud timuit spoliare suis; et primus ab æde
Lampadibus densum rapuit funale coruscis :
Elatumque alte, veluti qui candida tauri
Rumpere sacrifica molitur colla securi,
Illisit fronti Lapithæ Celadontis; et ossa
Non agnoscendo confusa reliquit in ore.
Exiluere oculi; disjectisque ossibus oris,
Acta retro naris, medioque infixa palato est.
Hunc pede convulso mensæ Pellæus acernæ
Stravit humi Belates, disjecto in pectora mento;
Cumque atro mistos sputantem sanguine dentes,
Vulnere tartareas geminato mittit ad umbras.

254

245. Penetralia donis Haud timuit, haud reveritus est, religioni sibi non duxit sacrilegium committere. Dona proprie, quæ in templis et penetralibus Diis suspenduntur et consecrantur. Ab æde, a penetralibus Diis Penatibus consecratis. Funale nunc non est, ut alibi, funis cera oblitus, scil. fax, sed, ut Farnabius monuit, lychnuchus de laqueari dependens et lampadibus stellatus; Isidorus, xx. 10: "Funalia sunt candelabra, extantes stimulos habentia, quibus funiculi cera vel hujusmodi alimento luminis obliti figebantur."

249. Moliri de omni quidem conatu, sed h. 1. forte cum respectu virium inteusarum, magno molimine rumpere tentat, ut est ver. 357. Brevius Virgilius, Georg. iv. 331. in vites molire bipennem. Mox recte confusa, quia os jam non agnoscendum. Sic v. 58. fractis confudit in ossibus ora. Hoc loco plenius, confusa reliquit ; Seneca, Troad. ver. 1112. Ora et illas nobiles patris notas Confudit imam pondus ad terram datum, de Astyanacte. Hic putabat Heins. contusa;

et pro Non agnoscendo permulti non cognoscendo; male, nam agnoscere est, videre aliquem esse eundem, quem antea cognovimus: sæpissime tamen et fere semper hæc duo confusa.

254. Hunc quorsum referendum sit dubitat Glareanus ; sine causa: hunc, Amycum. Pellæus Belates. Pella nomen est multarum urbium; nam et in Macedonia, et in Thessalia, et in Achaia, et in Syria est Pella, unde Pellæus derivatur. Disjecto plus est quam vulgatum dejecto, quod revocavit Mitscherl. et quod habent Regii nostri; illud enim indicat, laceratum mentum et in pectus dejectum. Sie et ver. 566. Cumque atro, etc. e Virgilio, v. 469 crassumque cruorem Ore ejectantem, mistosque in sanguine dentes. Hoc loco Sputantem de suo dedit Heinsius: MSS. omnes habent spumantem: sed et sputare, desputare, expuere usitata in hac re, vide Heinsium ad h. 1. et Brouckhusium ad Propert. IV. v. 67. Etiam Homerus, Il. Ψ. 696. αἷμα παχὺ πτύοντα. Geminato ictu opus erat, quia ille non nisi pede mensæ utebatur.

« AnteriorContinua »