Imatges de pàgina
PDF
EPUB

126

Qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum
Viderat, et frustra fuerat gavisus Achilles :
Vulnus erat nullum; sanguis erat ille Menotæ.
Tum vero præceps, curru fremebundus ab alto,
Desilit, et nitido securum cominus hostem
Ense petens, parmam gladio, galeamque cavari 130
Cernit, et in duro lædi
quoque corpore ferrum.
Haud tulit ulterius; clypeoque adversa reducto
Ter, quater ora viri, capulo cava tempora pulsat;
Cedentique sequens instat, turbatque, ruitque,
Attonitoque negat requiem: pavor occupat illum,
Ante oculosque natant tenebræ, retroque ferenti
Aversos passus, medio lapis obstitit arvo.
Quem super impulsum resupino pectore Cycnum
Vi multa vertit, terræque afflixit Achilles. 139
Tum, clypeo genibusque premens præcordia duris,
Vincla trahit galeæ; quæ presso subdita mento

126.

Viderat-guvisus fuerat.] Plusquam perfecta cum dilectu posita.

128. Præceps, celeriter, rapide; iii. 694. præcipitem rapere. Lædi, hebetari aut crenas ducere. Et in duro, etc. paulo obscurius expressum. Arma quidem adversarii lædere ensis potuit, sed non ipsum. Lenzii frater corrigit, at in duro. Non male.

132. Clypeo-reducto.] Clypeum identidem impingit in Cycni os adversum, et post singulos ictus reducit ad se, simulque capulo sævit in ejus tempora. Ita recte locum restituisse arbitror Heinsium. Prior enim sententia bene convenit ingenio Nasonis, qui solet ita exprimere gestus pugnantium (Virgilius, Æneid. xi. 605. hastasque reductis Prætendunt longe dextris,) sicut posterior furori Achillis.

De verbo reducere vid. Heynius ad

Æn. ix. 423. in varr. lect. « Cedenti pro cedentem dedit Heinsius; quem vide ad Claudianum, in Ruf. i. 35. Instare verbum militare, quod opponitur T cedere.

136. Ante oculos natant tenebre.] Apud Homerum simplicius nox tegit oculos morientium. Hoc exornârunt Latini poetæ, præeunte Lucretio, iii. 479: natant propter fluctuantem motum; supra v. 71. ipsi oculi sub nocte natant, ut apud Virgilium, Georg. iv. 496. conditque natantia lumina somnus; Silius, ii. 122. parvaque oculos jam luce natantes. Sed nunc tenebræ, quas pavor objicit.

141. Vincla, bxevc, lorum, quo galea ligabatur sub mento. Hæc trahi, constringi interdum solebat a victoribus; Homerus, Il. r. 371. Elidunt -eripiunt. Heinsius vel invitis MSS. scribendum censet elidant-eripiant.

Elidunt fauces, et respiramen iterque

Eripiunt animæ: victum spoliare parabat :
Arma relicta videt: corpus Deus æquoris albam
Contulit in volucrem, cujus modo nomen habebat.
II. Hic labor, hæc requiem multorum pugna

dierum

146

Attulit, et positis pars utraque substitit armis.
Dumque vigil Phrygios servat custodia muros,
Et vigil Argolicas servat custodia fossas,
Festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles 150
Pallada vittatæ placabat sanguine vaccæ.
Cujus ut imposuit prosecta calentibus aris,

Spoliare, okvλεvev, jacenti arma detrahere, ex noto more veterum.

145. Contulit, transformavit; Cicero, Offic. iii. 20. ex homine se conferre in belluam; supra ix. 347. Lotis in hanc contulerat versos vultus. Albam in volucrem, ut superior Cycnus, ii. 367. Fuere autem tres Cycni de quibus apud poetas fit mentio: primus Neptuni filius, quem occidit hic Achilles: alter Stheneli filius, Ligurum rex : tertius Martis filius fuit, quem Hercules singulari certamine ad Peneum amnem superavit et occidit.

146-535. Pugna Centaurorum, cujus narrandi occasio hic perquam commoda offertur. Ei enim interfuerat Caneus, Cycno et natura et fatis simillimus. Namque non modo e femina in marem conversus, sed etiam invulnerabilis factus erat Neptuni munere, et, quum necaretur, in avem transformatus; Apollonius, i. 57. ibique schol. Anton. 17; schol. Homeri ad Il. A. 264; Hyginus, fab. xiv. pag. 34; Servius ad En. vi. De Caneo ipso agitur 171-219, et 459-534. quibus pugna Centaurorum interjecta. Sed his omnibus præmittitur convivii descriptio, quod occasionem dedit an

tiquiorem hanc fab. repetendi. De Centauris vide ad ver. 210. Labor notanter de præliorum molestiis. Substitit, quievit. Servat pro observat, ut v. 631. Vigil custodia, custodia vigilum. De repetitione hac verborum vide Præf. de opere Met. in tomo præced. pag. 32. Pallus fautrix Achillis; Homer. Il. A. 194 sqq. Placat Deos quicunque iis sacra facit. Vittatæ sanguine vacca. Ante Heinsium edebatur mactate-vacca (ita est in nostris Regiis:) vittis velata omnia, quæ Diis consecrabantur; vide Heinsium.

152. Imposuit prosecta, etc.] Sacrificia causa præcipua apud priscos Græcos conviviorum, quibus admodum delectabantur heroes, et quæ subinde ex more a proceribus instituebantur. Prosecari verbo sacris proprio dicebantur exta cocta. Dis acceptus. Unus Regius exceptus, quod bene aviditatem Deorum notare putat Burmannus; nidore enim pasci Deos creditum esse. Tempore heroum coxæ (μηροί) adopertæ adipe (κνίσση) adolebantur. Addebantur particulæ ex omnibus membris decisæ, quod Homerus vocat ὠμοθετεῖν. Pars reliqua in usum epularum adhibebatur;

Et Dis acceptus penetravit in æthera nidor; Sacra tulere suam, pars est data cætera mensis. Discubuere toris proceres, et corpora tosta 155 Carne replent, vinoque levant curasque sitimque. Non illos citharæ, non illos carmina vocum, Longave multifori delectat tibia buxi:

Sed noctem sermone trahunt; virtusque loquendi Materia est: pugnam referunt hostisque, suamque; Inque vices adita, atque exhausta pericula sæpe Commemorare juvat: quid enim loqueretur Achilles?

[lem?

165

Aut quid apud magnum potius loquerentur Achil-
Proxima præcipue domito victoria Cycno
In sermone fuit: visum mirabile cunctis,
Quod juveni corpus nullo penetrabile telo,
Invictumque ad vulnera erat, ferrumque terebat.

Il. A. 459 sqq. Ut hoc loco carnes, ita alibi, v. c. vii. 662. tempus dicitur dari mensis.

156. Carne replent, etc.] Ornate, hilariter admodum coenam illam produxerunt. Discubuere; conf. viii. 565. Torreri, scilicet assari carnes, non elixari solebant heroica ætate. Levant, pellunt. Virgilius eximere famem, sitim; Homerus ἐξέντο πόσιος ἔρον. Apud Homerum non discumbentes, sed sedentes epulantur.

157. Non illos cithara, etc.] Citharæ vocisque cantus alias perpetuus conviviorum comes; Homerus, II. A. 603. et Od. A. 152. ubi Clark. plura collegit. Sed nunc consilium poetæ illum non admittebat., De tibia multifori buxi vide ad iv. 30: Heinsius putat, eam longam dici, quia Græcanica fuerit, quum Phrygia esset incurva; iii. 533. Sed nunc dixisset haud dubie recta. Igitur longa, quia habet multa foramina, quum prisca

Romanorum tibia paucis foraminibus esset brevis. Hoc loco alii (at non nostri Regii,) multisoní.

159. Noctem sermone trahunt dixit

cum Virgilio, Æn. i. 748. poetice pro vulgari, sermonem trahunt in noctem. Sequentia ex moribus heroum atque in laudem Achillis dicta. Virtus, fortitudo bellica. Exhausta pericula, fortiter superata, ad finem tolerata. Gronov. et duo alii exacta pericula, Regii nostri exhausta. Magnus et supra xi. 265. ingens Achilles. Ei se accommodant cæteri, et placere student, præsertim quum ejus sumptibus hoc convivium institutum esset. Itaque etiam in seqq. Achillis potissimum subinde fit mentio, ut vers. 168. 176.

167. Invictum ad vulnera, invulnerabile. Perinde est, utrum cum vul. gata a vulnere legas, an cum MSS. quibusdam, quos Heinsius sequi maluit, ad vulnera; nam utraque præpo sitio eleganter pro quoad adjectivis

170

Hoc ipsum Æacides, hoc mirabantur Achivi;
Quum sic Nestor ait: "Vestro fuit unicus ævo
Contemptor ferri, nulloque forabilis ictu
Cycnus; at ipse olim patientem vulnera mille
Corpore non læso, Perrhæbum Cænea vidi;
Cænea Perrhæbum, qui factis inclytus, Othryn
Incoluit: quoque id mirum magis esset in illo,
Femina natus erat." Monstri novitate moventur,
Quisquis adest, narretque rogant; quos inter
Achilles :

176

"Dic age, nam cunctis eadem est audire voluntas,
O facunde senex, ævi prudentia nostri,
Quis fuerit Cæneus: cur in contraria versus :
Qua tibi militia, cujus certamine pugnæ
Cognitus: a quo sit victus, si victus ab ullo est."
Tum senior: Quamvis obstet mihi tarda vetustas,

jungitur: utriusque generis exempla habet Clavis Cic. Ferrum terebat pro, ferrum repellebat, non licet dicere. Quum igitur Francof. MS. mirumque, multi ferebat, Cantab. Oxon. et tres alii, tenebat habeant, Burmannus conjicit mirumque tenebat Hoc ipsum Eacidem, hoc miraculum tenebat defixum Achillem. Regius noster A. ferrumque ferebat; codex B. verumque ferebat Hoc ipsum Eacides. Quæ lectio notanda et sensum paulo quidem contortum hunc habet, Achilles hoc ipsum verum esse testabatur.

169. Quum sie Nestor ait.] Bene Nestorem hæc narrantem inducit, qui ipse Cænea viderat et facundia excellebat. Et vide, quomodo totus locus sequens sermonem vitæ communis æmuletur. Ævum pro ætate. Unicus, unus. Contemptor ferri, non metuens arma ferrea, quippe nullo forabilis ictu, invulnerabilis, nove dictum. Pati, sustinere. Perrhabus urbs Thessaliæ,

180

cujus incolæ et ipsi Perrhabi dicti sunt, vicini Lapithis; Strabo, lib. ix. p. 439. Othrys sedes Lapitharum vocatur a Plinio, iv. 15; sedes Centaurorum a Virgilio, Æneid. vii. 675; etiam infra ver. 513. commemoratur.

177. Voluntas, cupiditas, studium. Librariis ergo debetur, quod habent novem MSS. voluptas. Prudentia, prudentissime. Abstracta ponuntur pro concretis, atque virtutes, vitia, affectiones animi, pro ipso homine; Tibullus, IV. i. 112. Pylia fama, pro Nestore celeberrimo. De facundia Nestoris vide Homerum, Il. A. 248 seq. quo ipso loco pugnam cum Centauris memorat. Certamen pugnæ, labor in pugna; Plinius, VI. Epist. xiii. 6. quantum nos in ipsa pugna certaminis maneat.

182. Vetustas, senectus; Tibullus, I. viii. 50. veteres senes; IV. i. 111. vetus atas; Plinius, paneg. 14. vetustior miles, senior, ubi vide Schwarzium;

Multaque me fugiant, primis spectata sub annis; Plura tamen memini, nec, quæ magis hæreat illa, Pectore res nostro est inter bellique, domique 185 Acta tot; ac si quem potuit spatiosa senectus Spectatorem operum multorum reddere, vixi Annos bis centum: nunc tertia vivitur ætas. Clara decore fuit proles Elateïa Cænis, [quas, Thessalidum virgo pulcherrima; perque propin

antiquus Nestor Heroid. i. 63: tarda, quia reddit homines tardos, vel quoad corpus, vel quoad ingenium, ut hoc loco. Supra vii. 478. tardus gravitate senili. Primis sub annis, prima ætate : sub sæpe pro in; vide Burman. ad i. 689. Similiter in et sub armis promiscue usurpant. Locutionem domi bellique comprobavit Heinsius ex Cicerone, Off. ii. 24. ubi res belli et domi. Belli, apud hostes, domi, in sua civitate. Alibi domi militiæque, domi forisque. Hærebat autem illa res tam firmiter propter fortitudinem virorum, qui ei interfuerant; Homerus, dicto loco.

186. Spatiosa, ut xiii. 206. spatiosum bellum. Mox male suspicantur, excidisse post reddere apodosin, atque hæc inculcant, certe Me potuit, vidi qui tot jam sæcula. Talis enim sententia facile cogitando suppleri potest, inepteque a poeta esset addita. Etas, sæculum, eo sensu, quo hodie sumitur, sed apud veteres Romanos sæculum non habebat notionem tam definitam. Quum igitur Nestor a Nævio apud Gellium, ix. 7. vocatur triseclisenex, eique a Tibullo, IV. i. 50. et 112. atque a Propertio, II. x. 46. tribuuntur tria secula, nihil illi definiunt, sed exprimere haud dubie voluerunt tres YEVEȧs, quas Nestori assignat Home

rus,

Il. A. 247 sqq. ubi scholiastes observat, yɛvɛav apud veteres fuisse triginta annorum; quem multi secuti Nestora fecerunt nonagenarium senem.

Sed neque de yɛvɛãç spatio quidquam decernere licet. Ovidius autem male interpretatus est sæculum, quamquam Schirachius fatetur se in sententiam Ovidii ire; quippe non indignum Homero, immo laudabile fuerit, si intelligamus, Homerum Nestora finxisse 300 annorum senem ; tales enim senes adhuc existere. Ubi tandem existunt? Vivitur ætas tertia, pro, ætatem tertiam ago; Quid agitur? Par. Statur, apud Terent. Eun. II. ii. 40. Vivere ætatem, agere, ut vivere annos, xv. 401. et vivere ter senas Olympiadas Martial. vii. 39; quæ loca laudavit Burman

nus.

189. Elatei filiam faciunt Lucianus in Gallo, et Hyginus, fab. 14 et 242. Atracis filia est Antonino Liberali, cap. 17. quem Noster ver. 209 sequitur, quæ inconstantia non potest non improbari; ejusdem negligentiæ reum se fecit interdum etiam Hyginus, v. c. fab. 10. ubi Neleum Hippocoontis, et paulo post cum aliis Neptuni filium facit. Nisi ad excusandum poetam dicas, ver. 209. patronymicum Atracides positum pro gentilitio Atracius, id est Thessalus. Atracis Hippodamia est Heroid. xvii. 247. Similem difficultatem habuimus supra x. 162. Caneus et apud Homerum et Hesiodum præ reliquis nominatur. Plures Canei memorantur. Sed Elatides imprimis nobilis. Vide Heynium ad Apollodorum, I. ix. 16. Infra ver. 479. a patria Phylleius vocatur: Hesiodo dicitur rex.

« AnteriorContinua »