Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu; 85
Nate Dea, nam te fama prænovimus," inquit
Ille, “quid a nobis vulnus miraris abesse ?”
Mirabatur enim ; “non hæc, quam cernis, equinis
Fulva jubis cassis, nec onus cava parma sinistræ
Auxilio mihi sunt; decor est quæsitus ab istis. 90
Mars quoque ob hoc capere arma solet: remove-

bitur omne
Tegminis officium; tamen indestrictus abibo.
Est aliquid, non esse satum Nereïde, sed qui
Nereaque, et natas, et totum temperet æquor.”
Dixit; et hæsurum clypei curvamine telum 95
Misit in Æaciden, quod et æs, et proxima rupit

88. Equiniscassis, kópus in todaoria, dopos ir toxairns, galea, cujus cono setæ jubarum equinarum inserebantur, quæ ornamenta variis coloribus imbuebantur. Cava, quia curvata. Onus sinistræ ut ii, 681. Onus ut gestamen et pópnua, quidquid gesta. tur; sic onus inguinis pro inguine Fast. iv. 241. Decor-istis, ut decorem mihi adderem, compararem, ista sumpsi : ab istis elegantius, quam, istis. Lucret. v. 1039. a pennis tremulum petere auxiliatum.

92. Tegminis officium, arma, quæ aliis id officii præstant, ut corpus tegant; i. 744. pedum officium. Destringitur corpus, quum hasta missa leviter cutem percutit, exiguamque notam relinquit. Pro ero melius, abibo; Sallustius Cat. 61. 7. graviter vulneratus discesserat: ex eodem genere sunt, impunitum dimittere, raptum jacere, quibus verbis actio, aut status sequens exprimitur.

93. Est aliquid, maximus honor est mihi, es ist nichts geringes: vide Schew. bel. ad L. Bos Ellipses, p. 190. Non esse satum Nereide, sed qui, etc. sed ex

VOL. IV.

Neptuvo, cui famulatur Nereus matris tuæ pater. Nereide, Thetide, cujus filius Achilles. Non erat, cur tam contemptim de Achille loqueretur ; nam nec ille, nisi in calce, vulnerari poterat.

95. Clypei curvamine, in clypeo curvo. Clypeus Achillis secundum Homerum, Il. Y. 269 sqq. quinque constabat laminis, quarum duæ exteriores æreæ,

duæ interiores stanneæ, media aurea. Sed Ovidio placuit ei clypeum dare lamina ærea et decem boum coriis obductum, forte quia Ajax septem coria habebat; vide ad xii. 2. Præeunte Homero, 11. H. 247; Y. 269. etiam Latini poetæ, ut Virgilius, Æneid. x. 783. commemorare solent, quot laminas et coria (a túxac Homerus vocat) telum missum penetraverit. Tergum amant poetæ pro vulgari corium. Decimo orbe, decimo corio. Sæpe clypei orbis, hinc etiam coria circa clypeum ducta orbes. Expressit autem Nostrum Statius, Theb.ix. 104: Intorquet jaculum, duro quod in are moratum, Transmissumque tamen clypei stetit orbe secundo,

Mm

Terga novena boum, decimo tamen orbe moratum.
Excutit hoc heros, rursusque trementia forti
Tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus,
Sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum, 100
Et se præbentem valuit destringere Cycnum.
Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto,
Quum sua terribili petit irritamina cornu,
Pæniceas vestes, elusaque vulnera sentit. 104
Num tamen exciderit ferrum, considerat, hastæ?

mannum.

98. Excutit.] Decutere dixit Virgi- gloriatur, se duodecim urbes inter lius in re simili. Excutere dicuntur navigandum, et undecim in continente homines et feræ hastas, tela, venabula excidisse. Sed has urbes serius er. infixa: vide Heinsium et Burmannum. pugnavit. Lyrnesus aut Lyruestus, Sincerum Burmann. interpretatur non et Thebu seu Thebe, urbes Mysiæ, quæ tinctum, fædatum sanguine. Malim regio postea Æolis dicta est; vide Burillæsum, ut i. 191. pars sincera ; Lu

Eetioneas. Regius noster cretius, iii. 717. membra sincera. Sin codex A. Solus Echionias implevi sancerum enim omne id, quod vitio caret. guine Thebas; codex B. Sithioneas, et Apertum, inermem, nudatum casside in margine vel Echionias; ad hæc haud et parma. Se præbet qui se attractari ; male retulerimus ea quæ dixerit Rehoc loco, qui se feriri sinit. Virgilius, gius : “ Corrupte quidem sic legitur Æn. x. 314. latus haurit apertum, id (Solus Echionias) culpa eorum qui sibi est non tectum clypeo.

omnia permittunt in iis invertendis, 102. Haud secus exarsit, etc.] Apta quæ in priscis exemplaribus descripta et Romanis grata comparatio. Tau. non percipiunt: quum enim quasnam rorum genus quoddam, quum puni Ovidius Eetioneas Thebas vocaret mi. ceum rubrumque colorem ferre non nus intelligerent homines imperiti el posset, vestibus et pilis hujus coloris temerarii, non solum Eetioneas in in circo expositis irritari solebat ; Mar Echionias inverterunt, sed et solus tialis Spectac. 19 et 22. Circo, claus commodo suo ascripserunt, ignorantris circi, cavea, in quam conclusa tes Echionias Thebas in Baotia esse, animalia. Ut gladiatores ictus adver quæ pro Græcis contra Trojanos stetesarii et vulnera eludunt declinatione runt; quas autem se jactat expugnasse corporis, ita etiam ab istis incitamen Achilles in Cilicia, sunt Eetionea dictis, dum cedunt irruenti tauro, vulnera tæ ab Eetione, patre Andromaches et eluduntur, non infliguntur vulnera. rege, cui Thebe paruit; hunc ab De voc. Pæniceas, id est purpureas, Achille interfectum, urbemque depojam non semel dictum.

pulatam apud Homerum Andronache 105. Num tamen eciderit, etc.) ipsa conqueritur; II. A, 364; Z. 395." Admirationem Achillis bene exprimit, Legitur etiam Etioneas; sed male, Simul rerum ab eo gestarum indiculus Homerus enim locis dictis habet He additur, ut ix. 182 sqq. Conf. xii. tiwv. LEM. Quum disjicere proprie 171 sqq. et Quint. Calaber, iv. 150 sit ita destruere, ut fragmina sparsa sqq. Apud Homerum, Il. I. 328. ipse jaceant, de excisis mænibus, urbibus,

[merged small][ocr errors][ocr errors]

Hærebat ligno: “ Manus est mea debilis ergo;
Quasque, ait, ante habuit vires, effudit in uno.
Nam certe valuit, vel quum Lyrnesia primus
Mænia disjeci; vel quum Tenedonque, suoque
Eetioneas implevi sanguine Thebas;

110
Vel quum purpureus populari cæde Caycus
Fluxit, opusque meæ bis sensit Telephus hastæ.
Hic quoque tot cæsis, quorum per litus acervos
Et feci, et video, valuit mea dextra, valetque.
Dixit: et, ante actis veluti male crederet, hastam
Misit in adversum Lycia de plebe Menceten, 116
Loricamqae simul, subjectaque pectora rupit:
Quo plangente gravem moribundo vertice terram,
Extrahit illud idem calido de vulnere telum,
Atque ait: “Hæc manus est; hæc, qua modo vici-
mus, hasta :

120 Utar in hunc îsdem: sit in hoc precor exitus idem." Sic fatus, Cycnumque petit; nec fraxinus errat, Inque humero sonuit non evitata sinistro; Inde, velut muro solidave a caute, repulsa est.

arcibus adhibetur ; vid. Heinsius et hac ipsa fab. sæpius homines, et memBurmannus. Populari cede, cæde po bra, quæ alter petiit telis, adversi et pularium. Fluvii enim populares ha adversa vocantur. Similiter loca adbentur aceolarum ; vide ix. 20. Cay versa, ad quæ quis tendit. cus, Mysiæ fluvius; ad eum fluvium 118. Plangente.] Mediceus (et coAchilles hasta sua vulneravit Tele dex noster B.) fædante ; sed plangere phum, Herculis et Auges filium, quum usítatum in hac re; vide Heinsium ad Græcos prohibere litore auderet. Quo iii. 125. Gravem, duram. Calidum ex vulnere quum summis doloribus vulnus, ex quo calidus sanguis profluit. cruciaretur, et oraculum ei respondis Fertens vulnus, iv. 121. set, ο τρώσας σε ιάσεται, Achilles 122. Cycnumque petit.] Placet con- robigine hastæ derasa eum sanavit. jectura Burmanni Cycnum repetit, iteAtque ita bis sensit, expertus est opus, rum petit, quem antea frustra petierat. vim et vulnificam et salutarem istius Frarinus, quia fraxinea hasta ab Hohastæ; Hyginus, fab. 101; Plinius, mero ei data, unde ipse süpédioc. A xxv. 19.

caute. Præpositio solet interdum, etiam 113. Per litus, dispersos in litore. apud Græcos, posteriori nomini addi ; Misit in adversum, ete. Centies, et in vide Fisch, ad Anacr. Od. ix. 22.

Qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum
Viderat, et frustra fuerat gavisus Achilles : 126
Vulnus erat nullum; sanguis erat ille Menætæ.
Tum vero præceps, curru fremebundus ab alto,
Desilit, et nitido securum cominus hostem
Ense petens, parmam gladio, galeamque cavari 130
Cernit, et in duro lædi quoque corpore ferrum.
Haud tulit ulterius ; clypeoque adversa reducto
Ter, quater ora viri, capulo cava tempora pulsat;
Cedentique sequens instat, turbatque, ruitque,
Attonitoque negat requiem: pavor occupat illum,
Ante oculosque natant tenebræ, retroque ferenti
Aversos passus, medio lapis obstitit arvo.
Quem super impulsum resupino pectore Cycnum
Vi multa vertit, terræque afflixit Achilles. 139
Tum, clypeo genibusque premens præcordia duris,
Vincla trahit galeæ; quæ presso subdita mento

126. Viderut-guvisus fuerat.] Plusquam perfecta cum dilectu posita.

128. Præceps, celeriter, rapide; iii. 694. præcipitem rapere. Lædi, hebetari aut crenas ducere.

Et in daro, etc. paulo obscurius expressum. Arma quidem adversarii lædere ensis potuit, sed non ipsum. Lenzii frater corrigit, at in duro. Non male.

132. Clypeo-reducto.) Clypeum identidem impingit in Cycni os adversum, et post singulos ictus reducit ad se, simulque capulo sævit in ejus tempora. Ita recte locum restituisse arbitror Heinsium. Prior enim sententia bene convenit ingenio Nasonis, qui solet ita exprimere gestus pugnantium (Virgilius, Æneid. xi. 605. hastasque reductis Pra tendunt longe der. tris,) sicut posterior furori Achillis. De verbo reducere vid. Heynius ad

Æn. ix. 423. in varr. lect. Cedenti pro cedentem dedit Heinsius; quem vide ad Claudianum, in Ruf. i. 35. Instare verbum militare, quod opponitur cedere.

136. Ante oculos natant tenebre.] Apud Homerum simplicius nox tegit oculos morientium. Hoc exornârunt Latini poetæ, præeunte Lucretio, ii. 479: natant propter fluctuantem motum; supra v. 71. ipsi oculi sub nocte natant, ut apud Virgilium, Georg. iv. 496. conditque natantia lumina somnus; Silius, ii. 122. parvaque oculos jam luce natantes. Sed nunc tenebræ, quas pavor objicit.

141. Vincla, óxeus, lorum, quo galea ligabatur sub mento. Hæc trahi, constringi interdum solebat a victoribus; Homerus, Il. r. 371. Elidunt -eripiunt. Heinsius vel invitis MSS. scribendum censet elidant-eripiant.

Elidunt fauces, et respiramen iterque
Eripiunt animæ: victum spoliare parabat :
Arma relicta videt: corpus Deus æquoris albam
Contulit in volucrem, cujus modo nomen habebat.
II. Hic labor, hæc requiem multorum pugna
dierum

146
Attulit, et positis pars utraque substitit armis.
Dumque vigil Phrygios servat custodia muros,
Et vigil Argolicas servat custodia fossas,
Festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles 150
Pallada' vittatæ placabat sanguine vaccæ.
Cujus ut imposuit prosecta calentibus aris,

Spoliare, okvlevelv, jacenti arma detrahere, ex noto more veterum.

145. Contulit, transformavit ; Cicero, Offic. iii. 20. er homine se conferre in belluam ; supra ix. 347. Lotis in hanc contulerat versos vultus. Albam in volucrem, ut superior Cycnus, i. 367. Fuere autem tres Cycni de quibus apud poetas fit mentio: primus Neptuni filius, quem occidit hic Achil. les : alter Stheneli filius, Ligurum rex: tertius Martis filius fuit, quem Hercules singulari certamine ad Peneum amnem superavit et occidit.

146–535. Pugna Centaurorum, cujus narrandi occasio hic perquam commoda offertur. Ei enim interfuerat Cæneus, Cycno et natura et fatis simillimus. Namque non modo e femina in marem conversus, sed etiam invulnerabilis factus erat Neptuni munere, et, quum necaretur, in avem transformatus; Apollonius, i. 57. ibique schol. Anton. 17; schol. Homeri ad II. A. 264; Hyginus, fab. xiv. pag. 34; Servius ad Æn. vi. De Cæneo ipso agitur 171—219, et 459—534, quibus pugna Centaurorum interjecta. Sed his omnibus præmittitur convivii descriptio, quod occasionem dedit an

tiquiorem hanc fab. repetendi. De Centauris vide ad ver. 210. Labor notanter de præliorum molestiis. Substitit, quievit. Servut pro observat, ut v. 631. Vigil custodia, custodia vigilum. De repetitione hac verborum vide Præf. de opere Met. in tomo præced. pag. 32. Pallus fautrix Achillis; Homer. Il. A. 194 sqq. Placat Deos quicunque iis sacra facit. Vittatæ sanguine vaccæ. Ante Heinsium edebatur mactate-vaccæ (ita est in nostris Regiis :) vittis velata omnia, quæ Diis consecrabantur; vide Heinsium.

152. Imposuit prosecta, etc.) Sacrificia causa præcipua apud priscos Græcos conviviorum, quibus admodum delectabantur heroes, et quæ subinde ex more a proceribus instituebantur. Prosecari verbo sacris proprio dicebantur exta cocta. ceptus. Unus Regius exceptus, quod bene aviditatem Deorum notare putat Burmannus; nidore enim pasci Deos creditum esse. Tempore heroum coxæ (unpoi) adopertæ adipe (Kviooy) adolebantur. Addebantur particulæ ex omnibus membris decisæ, quod Homerus vocat spoetelv. Pars reliqua in usum epularum adhibebatur;

Dis ac

« AnteriorContinua »