Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Vanaque Lætitia est, consternatique Timores, 60
Seditioque repens, dubioque auctore Susurri.
Ipsa quid in cœlo rerum, pelagoque geratur,
Et tellure, videt, totumque inquirit in orbem.
Fecerat hæc notum, Graias cum milite forti
Adventare rates; neque inexpectatus in armis 65
Hostis adest: prohibent aditu, litusque tuentur
Troës; et Hectorea primus fataliter hasta,
Protesilae, cadis: commissaque prælia magno [tor.
Stant Danais, fortisque animæ nece cognitus Hec-
Nec Phryges exiguo, quid Achaia dextera posset,

quando illa in seditionem erumpit, manifesta est: et omnis seditio erumpit repente.

62. Ipsa quid in cœlo—videt.] Megaronides in Plauti Trinummo: " sciunt id, quod in aurem rex reginæ dixerit sciunt, quod Juno fabulata est cum Jove: sciunt quæ neque futura, neque facta sunt; tamen illi sciunt," etc. Juvenalis, Sat. vi. de filia famigerationis: "Hæc eadem novit quid toto fiat in orbe; Quid Seres, quid Thraces agant." Inquirit in orbem. Eadem syntaxis i. 148. patrios inquirit in annos; et apud Lactantium Inst. III. xv. 8. MSS. habent, si quis in mores eorum inquirat.

65. Auxiliares arcessiverat, et cum potentissimis Asiæ regibus societatem inierat Priamus. Græci appulerunt ad litus Sigæum, ubi Trojani eos aditu prohibebant (phrases solennes aditu, litore, portu prohibere: vide Heinsium,) sed cruento prælio repulsi sunt; Thucydides, i. 11. In aut sub armis, ut apud Græcos ø' aut vợ'önλoiç, armatus, sæpissime.

67. Fataliter, ex decreto fati. Græcis responsum erat, qui primus Trojana litora attigisset, periturum.

Cæteris cunctantibus, prosilit fraude

Ulyssis Protesilaus Thessalus, quem fata jam olim designaverant, imposito ei Protesilai nomine; Homerus, II. B. 697; Noster, Heroid. xiii. 93; Hyginus, fab. 103; Ausonius, epigr. xii. ubi inter alia: "Fatale ascriptum nomen mihi Protesilao-Hoc letum jam tum mea fata canebant, Tale mihi nomen quum pater imposuit." Is Protesilaus fuit Laodamiæ Acasti filiæ maritus: illius pater Iphiclus cursus velocitate celebris. Commissa (ita in nostris Regiis ;) Leidensis tertius præmissa: sed recte commissa prælia, prælium, quo initium belli et præliorum factum : vide Burmannum. Magno stant; vide ad x. 547. Fortis animæ de Protesilao intelligendum. Cognitus interdum in laudem dicitur, ut spectatus alibi, qui virtutis suæ speciminibus inclaruit.

70. Exiguo sanguine profuso. Sentire dicuntur qui damno suo discunt, quid alter valeat; infra xiii. 864; Cic. Catil. ii. 12. Sentiet in hac urbe esse consules vigilantes. Repetitio Tov jam festinationi declarandæ inseruit, ut x. 523 seq. Sigaa rubebant litora. Plurimi (inter quos Regii nostri) signata rubebant litora. Ita solent poetæ prælia acerrima describere; Lucanus,

Sanguine senserunt: et jam Sigma rubebant 71 Litora: jam leto, proles Neptunia, Cycnus

Mille viros dederat : jam curru instabat Achilles, Troaque Peliacæ sternebat cuspidis ictu [quærens, Agmina, perque acies, aut Cycnum, aut Hectora Congreditur Cycno: decimum dilatus in annum 76 Hector erat: tum colla jugo candentia pressos Exhortatus equos, currum direxit in hostem; Concutiensque suis vibrantia tela lacertis,

66

'Quisquis es, o juvenis, solatia mortis habeto," 80
Dixit, "ab Hæmonio quod sis jugulatus Achille."
Hactenus acides: vocem gravis hasta secuta est.
Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
Nil tamen emissi profecit acumine ferri:

ii. 713. Tum primum rubuit civili sanguine Nereus.

72. Proles Neptunia, Cycnus.] Supra ii. 367. alium Cycnum habuimus. Hunc nostrum, Neptuni filium, Colonarum in Troade regem (vide Pausaniam Phoc. p. 831,) quidam confundunt cum tertio Cycno, Martis filio, ab Hercule occiso, de quo Apollodorus, II. v. 11. Mille viros. Q. Calaber, d. 1. πολλῶν θυμὸν ἑλόντα. Et erat Cycnus πρῶτος ἀριστήων. Curru vectus instabat, irrumpebat aut persequebatur Trojanos. Troaque pro totaque ex Mediceo chartaceo Heinsius recepit, quia Τρώς et Τρωός et Τρωϊός et Tpoïròs dicitur. Peliaca cuspis, nobilis Achillis hasta, tanta magnitudine et pondere, ut nemo reliquorum Græcorum eam vibrare posset. Peliaca et Pelias vocatur quia ex Pelii montis vertice eam resecuerat Chiron; Homerus, II. II. 140; Q. Calaber, v. 118.

76. Dilatus Hector.] Hectoris nex demum secuta decimo anno; scilicet Hector fato aut Deorum voluntate reservatus in decimum annum. Rarius

homines dicuntur differri, quam res; vide Schwarz. ad Plinium, panegyr. 26.

77. Colla candentia; plurimi (et nostri Regii) canentia; sed canus color non commendatur in equis, candens autem passim laudatur; vide Heinsium. Colla jugo candentia pressos equos pro vulgari, candentes equos et currui junctos. Exhortari incitare, ut v. 421. et alibi, hortari et monere canes. Vibrantia tela. Unus Vossianus Vulcania tela, quæ Vulcanus fabricaverat; sed Pelias hasta donum erat Chironis, quamquam a Vulcano armata ferro credebatur: vide Burmannum. Nostri Regii vibrantia. Non modo qui hastam movet, sed hasta etiam ipsa, quæ movetur, vibrare dicitur; sæpe linguæ vibrantes serpentum. Igitur pro vibrans tela e copia poetica maluit concutiens vibrantia tela. Solatia, etc. vide ad ix. 7.

83. Error, ut v. 90. et errare mox ver. 122. Certa vide ad i. 519. Hebes ictus paulo audacius, ictus, qui tamquam cuspis hasta hebes esset, nullum infligit vulnus.

Utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu; 85
"Nate Dea, nam te fama prænovimus," inquit
Ille, "quid a nobis vulnus miraris abesse ?"
Mirabatur enim; "non hæc, quam cernis, equinis
Fulva jubis cassis, nec onus cava parma sinistræ
Auxilio mihi sunt; decor est quæsitus ab istis. 90
Mars quoque ob hoc capere arma solet: remove-
bitur omne

[ocr errors]

Tegminis officium; tamen indestrictus abibo. Est aliquid, non esse satum Nereïde, sed qui Nereaque, et natas, et totum temperet æquor.' Dixit; et hæsurum clypei curvamine telum Misit in aciden, quod et æs, et proxima rupit

88. Equinis-cassis, кóρvç inπodaσεία, λόφος ἱπποχαίτης, galea, cujus cono setæ jubarum equinarum inserebantur, quæ ornamenta variis coloribus imbuebantur. Cava, quia curvata. Onus sinistra ut ii. 681. Onus ut gestamen et pópnua, quidquid gestatur; sic onus inguinis pro inguine Fast. iv. 241. Decor-istis, ut decorem mihi adderem, compararem, ista sumpsi: ab istis elegantius, quam, istis. Lucret. v. 1039. a pennis tremulum petere auxiliatum.

92. Tegminis officium, arma, quæ aliis id officii præstant, ut corpus tegant; i.744. pedum officium. Destringitur corpus, quum hasta missa leviter cutem percutit, exiguamque notam relinquit. Pro ero melius, abibo; Sallustius Cat. 61. 7. graviter vulneratus discesserat: ex eodem genere sunt, impunitum dimittere, raptum jacere, quibus verbis actio, aut status sequens exprimitur.

93. Est aliquid, maximus honor est mihi, es ist nichts geringes: vide Schewbel. ad L. Bos Ellipses, p. 190. Non esse satum Nereide, sed qui, etc, sed ex VOL. IV.

95

Neptuno, cui famulatur Nereus matris tuæ pater. Nereide, Thetide, cujus filius Achilles. Non erat, cur tam contemptim de Achille loqueretur ; nam nec ille, nisi in calce, vulnerari poterat.

95. Clypei curvamine, in clypeo curvo. Clypeus Achillis secundum Homerum, II. Y. 269 sqq. quinque constabat laminis, quarum duæ exteriores æreæ, duæ interiores stanneæ, media aurea. Sed Ovidio placuit ei clypeum dare lamina ærea et decem boum coriis obductum, forte quia Ajax septem coria habebat; vide ad xiii. 2. Præeunte Homero, II. H. 247; Y. 269. etiam Latini poetæ, ut Virgilius, Æneid. x. 783. commemorare solent, quot laminas et coria (Trúxaç Homerus vocat) telum missum penetraverit. Tergum amant poetæ pro vulgari corium. Decimo orbe, decimo corio. Sæpe clypei orbis, hinc etiam coria circa clypeum ducta orbes. Expressit autem Nostrum Statius, Theb. ix. 104: Intorquet jaculum, duro quod in are moratum, Transmissumque tamen clypei stetit orbe secundo.

M m

Terga novena boum, decimo tamen orbe moratum.
Excutit hoc heros, rursusque trementia forti
Tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus,
Sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum, 100
Et se præbentem valuit destringere Cycnum.
Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto,
Quum sua terribili petit irritamina cornu,
Pœniceas vestes, elusaque vulnera sentit.
Num tamen exciderit ferrum, considerat, hastæ?

98. Excutit.] Decutere dixit Virgilius in re simili. Excutere dicuntur homines et feræ hastas, tela, venabula infixa: vide Heinsium et Burmannum. Sincerum Burmann. interpretatur non tinctum, fœdatum sanguine. Malim illæsum, ut i. 191. pars sincera; Lucretius, iii. 717. membra sincera. Sincerum enim omne id, quod vitio caret. Apertum, inermem, nudatum casside et parma. Se præbet qui se attractari ; hoc loco, qui se feriri sinit. Virgilius, En. x. 314. latus haurit apertum, id est non tectum clypeo.

102. Haud secus exarsit, etc.] Apta et Romanis grata comparatio. Tau. rorum genus quoddam, quum puniceum rubrumque colorem ferre non posset, vestibus et pilis hujus coloris in circo expositis irritari solebat; Martialis Spectac. 19 et 22. Circo, claustris circi, cavea, in quam conclusa animalia. Ut gladiatores ictus adversarii et vulnera eludunt declinatione corporis, ita etiam ab istis incitamentis, dum cedunt irruenti tauro, vulnera eluduntur, non infliguntur vulnera. De voc. Paniceas, id est purpureas, jam non semel dictum.

105. Num tamen exciderit, etc.] Admirationem Achillis bene exprimit, Simul rerum ab eo gestarum indiculus additur, ut ix. 182 sqq. Conf. xiii. 171 sqq. et Quint. Calaber, iv. 150 sqq. Apud Homerum, Il. I. 328. ipse

104

gloriatur, se duodecim urbes inter navigandum, et undecim in continente excidisse. Sed has urbes serius expugnavit. Lyrnesus aut Lyrnessus, et Theba seu Thebe, urbes Mysiæ, quæ regio postea Æolis dicta est; vide Burmannum. Eetioneas. Regius noster codex A. Solus Echionias implevi sanguine Thebas; codex B. Sithioneas, et in margine vel Echionias; ad hæc haud male retulerimus ea quæ dixerit Regius: "Corrupte quidem sic legitur (Solus Echionias) culpa eorum qui sibi omnia permittunt in iis invertendis, quæ in priscis exemplaribus descripta non percipiunt: quum enim quasnam Ovidius Eetioneas Thebas vocaret minus intelligerent homines imperiti et temerarii, non solum Eetioneas in Echionias inverterunt, sed et solus commodo suo ascripserunt, ignorantes Echionias Thebas in Boeotia esse, quæ pro Græcis contra Trojanos steterunt ; quas autem se jactat expugnâsse Achilles in Cilicia, sunt Eetioneæ dictæ ab Eetione, patre Andromaches et rege, cui Thebe paruit; hunc ab Achille interfectum, urbemque depopulatam apud Homerum Andromache ipsa conqueritur; II. A. 364; Z. 395." Legitur etiam Etioneas; sed male, Homerus enim locis dictis habet 'HɛTiwv. LEM. Quum disjicere proprie sit ita destruere, ut fragmina sparsa jaceant, de excisis mœnibus, urbibus,

Hærebat ligno:

Manus est mea debilis ergo; Quasque, ait, ante habuit vires, effudit in uno. Nam certe valuit, vel quum Lyrnesia primus Moenia disjeci; vel quum Tenedonque, suoque Eetioneas implevi sanguine Thebas;

110

Vel quum purpureus populari cæde Caycus Fluxit, opusque meæ bis sensit Telephus hastæ. Hic quoque tot cæsis, quorum per litus acervos Et feci, et video, valuit mea dextra, valetque." Dixit: et, ante actis veluti male crederet, hastam Misit in adversum Lycia de plebe Menoten, 116 Loricamque simul, subjectaque pectora rupit : Quo plangente gravem moribundo vertice terram, Extrahit illud idem calido de vulnere telum, Atque ait: "Hæc manus est; hæc, qua modo vicimus, hasta:

Utar in hunc isdem: sit in hoc

120

precor exitus idem." Sic fatus, Cycnumque petit; nec fraxinus errat, Inque humero sonuit non evitata sinistro; Inde, velut muro solidave a caute, repulsa est.

arcibus adhibetur; vid. Heinsius et Burmannus. Populari cade, cæde popularium. Fluvii enim populares habentur accolarum; vide ix. 20. Caycus, Mysiæ fluvius; ad eum fluvium Achilles hasta sua vulneravit Telephum, Herculis et Auges filium, quum Græcos prohibere litore auderet. Quo ex vulnere quum summis doloribus cruciaretur, et oraculum ei respondisset, ὁ τρώσας σὲ ἰάσεται, Achilles robigine hastæ derasa eum sanavit. Atque ita bis sensit, expertus est opus, vim et vulnificam et salutarem istius hastæ; Hyginus, fab. 101; Plinius, xxv. 19.

113. Per litus, dispersos in litore. Misit in adversum, etc. Centies, et in

hac ipsa fab. sæpius homines, et membra, quæ alter petiit telis, adversi et adversa vocantur. Similiter loca adversa, ad quæ quis tendit.

118. Plangente.] Mediceus (et codex noster B.) fædante; sed plangere usitatum in hac re; vide Heinsium ad iii. 125. Gravem, duram. Calidum vulnus, ex quo calidus sanguis profluit. Fervens vulnus, iv. 121.

122. Cycnumque petit.] Placet con- jectura Burmanni Cycnum repetit, iterum petit, quem antea frustra petierat. Fraxinus, quia fraxinea hasta ab Homero ei data, unde ipse supéλtog. A caute. Præpositio solet interdum, etiam apud Græcos, posteriori nomini addi ; vide Fisch. ad Anacr. Od. ix. 22.

« AnteriorContinua »