Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Exire : utque novas humeris assumpserat alas, Subvolat, atque iterum corpus super æquora mittit. Pluma levat casus: furit Æsacos, inque profundum Pronus abit, letique viam sine fine retentat. 792 Fecit amor maciem; longa internodia crurum, Longa manet cervix; caput est a corpore longe. Æquor amat, nomenque tenet, quia mergitur illo.

seriptores verbum subvolare esse idem quam sursum volare : et hoc loco mergi volatum submissum, et frequentes immersiones significat. Fu

rere de motibus et lusibus mergi in aqua capiendum. Pronus, quia primum capite et collo mergitur.

N. B. Argumentum hujus libri duodecimi Metamorphoseon, relatum invenies in serie CANTERI, tom. iii. pag. 58.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER DUODECIMUS.

FAB. I.

NESCIUS assumptis Priamus pater Æsacon alis
Vivere, lugebat: tumulo quoque nomen habenti
Inferias dederat cum fratribus Hector inanes.
Defuit officio Paridis præsentia tristi,
Postmodo qui rapta longum cum conjuge bellum 5

1-38. Græci in Aulide.

2. Tumulus nomen habet, ut xi. 429. ubi vide notam.

Inferiasinanes. Florent. S. Marci, et unus Mediceus inani ; Heinsius male suadebat, inane, scil. nomen. Proprie sepulcrum inane, in quo nullum corpus conditum. Sed poetæ licet etiam inferias inanes dicere, sacrificia, quæ Diis Manibus ad sepulcrum inane offeruntur : vide ad vi. 568. Conf. Virg. Æn. iii. 301 sqq. Alio sensu supra, ii. 340. inania munera: Burmannus etiam cum codice Leidensi tertio mallet, Inferias tulerat, ut ad inferias alludatur, quæ ab inferendo dictæ sunt, sine causa. Dare et ferre promiscue usurpantur de sacris. Servius ad Virgilii, viii. 106. verba, tura dabant, hæc notat: “ Verbo sacrorum usus est ; nam dici solebat in sacris : Da quod debes de manu dextera aris;" vide et Brisson. de Form. i. p. 25. Inferias mittere

VOL. IV.

legimus xi. 381. Regii codices habent inanes.

5. Longum.] Minime mutandum, quia longitudine, scil. diuturnitate me. morabile imprimis hoc bellum : vide ver. 20; spatiosum bellum xiii. 206. Conjuratæ, quarum duces conjuraverant; apud Horatium, I. Od. xv. 5. Nereus vaticinatur Paridi, Mala ducis avi domum, Quam multo repetet Græcia milite, Conjurata tuas rumpere nuptias. In numero navium definiendo non erimus cum Ciofano apxii. Noster, more poetarum, et hic et infra numerum indefinitum posuit, mille, atque ita et alii poetæ, etiam Liv. xlv. 27; vide Drakenb. ad Silium, iii. 229; Barnes. ad Euripidem, Androm. 106; Homerus habet MCLXXXVI. Vulgo mcc. numerantur. Gentis commune Pelasgæ, universa gens Græca, conjunctæ Græcorum opes, quam formam loquendi bene illustrat Heinsius qui laudat ex

LI

Attulit in patriam: conjuratæque sequuntur
Mille rates, gentisque simul commune Pelasgæ:
Nec dilata foret vindicta, nisi æquora sævi
Invia fecissent venti, Bæotaque tellus
Aulide piscosa puppes tenuisset ituras. 10
Hic patrio de more Jovi quum sacra parâssent,
Ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
Serpere cæruleum Danai videre draconem
In platanum, cæptis quæ stabat proxima sacris:
Nidus erat volucrum bis quatuor arbore summa; 15
Quas simul, et matrem circum sua damna volantem,
Corripuit serpens, avidaque recondidit alvo.
Obstupuere omnes: at veri providus augur

Herodoto, το κοινόν των Σαμίων, e ab ipso Jove signi loco missus, qui Dionysio Halic. το κοινόν των Λατί. prosiliens ab ara ad arborem tendebat. vwv, e Cicerone, commune Meliadum, Passeris pulli, νήπια τέκνα, sub foliis commune Sicilia, etc. infra xiii. ver. latebant. Hos draco stridentes mise199. communis Gracia. Pelasgi Achivi rabiliter devorabat, quum mater quipost Homerum dici cæperunt a serio ritans circumvolaret, donec ipsam inribus poetis.

plicans ala prehenderet draco. Etiam 8. Nec dilata foret, etc.] Fuere et Stasinus, poeta antiquus, in Cypriis aliæ causæ vindictæ dilatæ, eæque carminibus hæc tractaverat. Patrius, graviores, apparatus nempe classis, gentilis, ut natpớios. Lenzius cogetc. sed illæ nihil ad consilium poetæ. jungit patrio Jovi. Immo patrü moris Tenuisset simplex, pro composito deti sacra passim, ut vi. 648. Incandescere, nuisset. Piscosus commune epitheton valde incalescere, inflammari, ut ii. insularum urbiumque maritimarum. 729. et recandescere, i. 435. Platani De hac mora in Aulide cf. Euripi illius partem Pausaniæ adhuc ætate dem, Iphig. Aulid principio.

in templo ostendebant, et juxta fon11. Hic patrio de more, etc.) Hæc

Vide Bæot. pag. 478. usque ad ver. 23. sumpta ex Homero, 16. Circum sua damna eleganter, Il. B. 229 sqq. ubi ab Ulysse facunda circum pullos suos, quibus cum max. cum simplicitate narrantur. Compa ime privabatur : damnum interdum ratione instituta superior Homerus re res amissa, aut quæ amittitur ; xi. 381. peritur Ovidio : namque 1° scena ibi damna, pecora trucidata. Laudat Bursuavius descripta. In medio umbrifera mannus Phædri, i. 28. ubi vulpes platanus, unde limpida aqua profiuit; aquilæ dolorem miscet damno satsub platano est ara, quam Græci sa guinis, sed ibi damnum est jactura cris intenti circumstant: 2° ostentum ipsa. Recondi et condi alvo, tamquam ipsum et ad stuporem injiciendum et sepulcro, dicuntur devorati cibi ; xiv. ad commiserationem faciendam ap 176; xv. 88: et alvus cum busto tius narratum. Erat horribilis draco,

comparatur vi. 665.

tem.

Thestorides; Vincemus,” ait: “gaudete, Pelasgi.

19 Troja cadet; sed erit nostri mora longa laboris :" Atque novem volucres in belli digerit annos. Ille, ut erat, virides amplexus in arbore ramos, Fit lapis, et servat serpentis imagine saxum.

Permanet Aoniis Nereus violentus in undis; Bellaque non transfert: et sunt, qui parcere Trojæ Neptunum credant, quia mænia fecerat urbi. 26 At non Thestorides : nec enim nescitve, tacetve Sanguine virgineo placandam virginis iram

nare.

unam

19. Thestorides.] De Calchante, v. 64. Et solitos interdum esse Græcos Thestoris filio, augure longe excel. sacrificare homines ostendit Potterus lentissimo, qui monitis suis Græcos ad Archæol. tom. i. p. 520. edit. Ramb. Trojam adjuvabat, vide Homerum II. Cervam esse suppositam, virginem auA. 68 sqq. Veri providus, ut læti pro tem a Diana in Tauros, Scythiæ urridus augur Sab. i. 93. Mox Bur bem, translatam, ut ibi sacra sibi manno placet Leid. MS. lectio, Troja faceret, præeunte Euripide Iph. Aul. jacet, quia vates futura vident tam. et in Taur. tradunt Pausan. Bæot. p. quam præsentia. Sed si hoc voluisset 748. ubi et aliæ traditiones; Anton. Noster, dixisset etiam, Vicimus et fuit. Liberalis, cap. 27 ; Hyginus, fab. 98 De mora belli vide ad ix. 134. Di. et 261 ; Servius ad Virg. d. 1. Nihil gerere, cuique rei suum locum assig. hic transformationis.

Hinc volucres novem in belli 25. Bella non transfert ; belligeannos digerere, cuique anno rantes transire non patitur. Plinius, avem assignare, atque ita docere, no pan. xii. 3. duratus glucie tergo bella vem annos duraturum bellum pro nu transportat; Cicero pro lege Man. 12. mero avium. Hinc digerere omnino, helli impetus navigavit; Florus, II. ii. interpretari. Virgilius, Æn. ii. 182. 17. bellum in Africam navigabat. De Ita digerit omina Calchas. Clarius mænibus Trojanis vide xi. 202 sqq. hæc elocutus est Homer. dicto loco. 27. Nec enim nescitve, etc.) Dianæ Exagitat Thestoridæ interpretationem iram irritaverat Agamemnon, interCicero de Div. ii. 30. Sarum, saxeam fecta cerva ipsi sacra. Aliter tamen naturam servat, manet saxum. Len Cicero Offic. iii. 25: “Agamemnon zius putat, vim fontis saxificam for quum devovisset Diana., quod in suo mam serpentis saxeam addidisse cor regno pulcherrimum natum esset illo tici platani ; inde fabulam enatam. anno, immolavit Iphigeniam, (adeoque

24—38. Iphigenia mactatæ fabula, vix anniculam,) qua nihil erat eo post Homerum demum ascita, varie quidem anno natum pulchrius. Pronarratur. Mactatam esse virginem missum potius non faciendum. quam volunt Lucretius, i. 85 sqq; Cicero tam tetrum facinus admittendum fuit." Offic. iii. 25; Virgilius, Æn. ii. 116; Hinc etiam a declamatoribus olim hæc Horatius, ii. Sat. 3; Propertius, NL. fabula tractari solebat.

« AnteriorContinua »