Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Forsitan inferius non Hectore nomen haberet; 760
Quamvis est illum proles enixa Dymantis.
Æsacon umbrosa furtim peperisse sub Ida
Fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.
Oderat hic urbes; nitidaque remotus ab aula
Secretos montes, et inambitiosa colebat
Rura; nec Iliacos cœtus, nisi rarus, adibat.
Non agreste tamen, nec inexpugnabile Amori

quæ furca bicornis ministerio levata sit: atque hoc vult etiam Schirachius: sed de verbo conata silent omnes. Quid enim hoc est, mulier pariens conatur gracili bicorni? Facilius forte expediri posset, connixa bicorni. Sed præcedit enixa; et levata, quod proprie de parientibus usurpatur, versus respuit. Heinsius igitur recepit, quod et Pierius Valer. lib. iii. Hierogl. cap. 9. suaserat, Granico nata bicorni. Quod cur merum versus complementum a Schirachio dicatur, non video: sæpe enim ita additur nomen patris: neque negari potest, Granicum, nobilem Phrygiæ fluvium, etiam in mythologia occurrere. Cornua vero fluviis tribui ipsi docuimus ad ix. 1. Sed hoc me offendit, quod pro arbitrio, nulla probabili causa allata, locus ita mutatus est. Eodem enim jure alius aliud fluvii nomen hic intrudere possit. Certe Burmannus suadet, Sagari cognata bicorni; Sagarium aut Sagarim fluvium dictum esse a Sagari, Myndonis et Alexirhoes filio, qui potuerit filiam habuisse ex matris suæ nomine Alexirhoen dictam. Sagarim porro dici bicornem, forte quia duobus ostiis in mare exierit. Quamquam vir doctiss. Gierig non viderit cur Heinsii emendatio merum versus complementum a Schirachio fuerit dicta, attamen ejusdem ipsius Gierig sententiam secutus, pro arbitrio et nulla probabili causa allata mutatum hunc locum

765

puto; et quum plerique codices, et nostri etiam Regii in id unum gracili conata bicorni consentiant, hæc sola lectio servanda mihi videtur.

764. Oderat hic urbes.] Confer versum 146. Colebat hoc loco ita sumpsisse videtur Lactantius ut ibi monui; nam in Argum. hæc habet: urbanum apparatum cultumque quum silvis et labori postposuisset. Erat idem interpres somniorum, qui Paridem fratrem exponi jussit; Apollodorus. Nitorem aularum post Lucret. ii. 24 sqq. præclare describit Virgilius, Georg. ii. 463. et Cul. 61. Nitere passim de ornatu ædium et divitiis; Tibullus, IV. i. 183. quum magnis opibus domus alta niteret. Inambitiosa, ubi nemo ambit honores gratiasque potentum : quo voc. quod ab ipso Ovidio factum observant, bene natura et simplicitas agricolarum notatur; Horatius, II. Serm, vi. 16. Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi, Non mala me ambitio perdit.

767. Agreste, durum et invenustum. Captare puellam, eam ubique quærere, omnem operam dare, ut eam videre, et cum ea colloqui possis: vide Fast. vi. 334 sqq. Hesperien. Sic vulgo; Planudes 'Hrepiny. Regii nostri Eperien; ita et plurimi vet. teste Heinsio. Cebrenia, pars Trojanæ terræ, ubi fluvius Cebrenis. Secundum Apollodorum duxit Asteropen aut, ut alii exhibent, Steropen, Cebrenis filiam.

770

Pectus habens, silvas captatam sæpe per omnes
Aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa,
Injectos humeris siccantem sole capillos.
Visa fugit Nymphe, veluti perterrita fulvum
Cerva lupum, longeque lacu deprensa relicto
Accipitrem fluvialis anas: quam Troïus heros
Insequitur, celeremque metu celer urget amore.
Ecce latens herba coluber fugientis adunco 775
Dente pedem strinxit, virusque in corpore liquit.
Cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens
Exanimem, clamatque, "Piget, piget esse secu-

tum:

778

Sed non hoc timui; nec erat mihi vincere tanti.
Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,
A me causa data est: ego sim sceleratior illo,
Ni tibi morte mea mortis solatia mittam."
Dixit; et e scopulo, quem rauca subederat unda,
Se dedit in pontum : Tethys miserata cadentem
Molliter excepit, nantemque per æquora pennis
Texit; et optatæ non est data copia mortis. 786
Indignatur amans invitum vivere cogi,
Obstarique animæ, misera de sede volenti

772. Cerva.] Quidam agna. Regii nostri cerva. Hoc recte se habet, nam et cervi, luporum præda rapacium Horat. IV. Od. iv. 50; I. Od. xv. 20. ubi eadem similitudo. Celeremque, etc. i. 539 sq. Sequentia aliter habet Apollodorus: duxit enim eam uxorem, et πενθῶν ἀποθανοῦσαν ἀπωρνεώθη, lugens mortuam in avem mutatus est. 781. Vide ad 702. Mittere solatia, út mittere inferias, munera umbris.

783. Rauca, raucum sonum faciens, ut raucum æs. Se dedit, se præcipitavit; plenius Virgilius, Georg. iv. 828. se jactu dedit æquor in altum.

788. Sedes, corpus. Cic. Tusc. i. 24. domicilium; Lactant. ii. 3. receptaculum; Æsch. Soer. iii. 5. okйvoc. Assumere alas etiam xii. 1. pro simplici sumere; Art. Amat. iii. 142. assumpta lyra; Velleius, I. xi. 1. assumptis regni insignibus. Mox ingeniose explicatur natura mergi. Pro subvolat, Cantab. habet evolat; utrumque verbum significat in altum volare. Regii nostri subvolat, quod rectius censeo; nam ex eo quod Cicero, Tusc. i. 40. dixerit si ha sursum rectis lineis in cœlestem locum subvolant, non inde sequitur apud omnes bonæ notæ alios

792

Exire: utque novas humeris assumpserat alas,
Subvolat, atque iterum corpus super æquora mittit.
Pluma levat casus: furit Æsacos, inque profundum
Pronus abit, letique viam sine fine retentat.
Fecit amor maciem; longa internodia crurum,
Longa manet cervix; caput est a corpore longe.
Æquor amat, nomenque tenet, quia mergitur illo.

scriptores verbum subvolare esse idem quam sursum volare: et hoc loco mergi volatum submissum, et frequentes immersiones significat. Fu

rere de motibus et lusibus mergi in aqua capiendum. Pronus, quia primum capite et collo mergitur.

N. B. Argumentum hujus libri duodecimi Metamorphoseon, relatum invenies in serie CANTERI, tom. iii. pag. 58.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER DUODECIMUS.

FAB. I.

NESCIUS assumptis Priamus pater Æsacon alis Vivere, lugebat: tumulo quoque nomen habenti Inferias dederat cum fratribus Hector inanes. Defuit officio Paridis præsentia tristi,

Postmodo qui rapta longum cum conjuge bellum 5

1-38. Græci in Aulide.

2. Tumulus nomen habet, ut xi. 429.

ubi vide notam. Inferias-inanes.

Florent. S. Marci, et unus Mediceus

inani;

Heinsius male suadebat, inane, scil. nomen. Proprie sepulcrum inane, in quo nullum corpus conditum. Sed poetæ licet etiam inferias inanes dicere, sacrificia, quæ Diis Manibus ad sepulcrum inane offeruntur: vide ad vi. 568. Conf. Virg. Æn. iii. 301 sqq. Alio sensu supra, ii. 340. inania munera: Burmannus etiam cum codice Leidensi tertio mallet, Inferias tulerat, ut ad inferias alludatur, quæ ab inferendo dicta sunt, sine causa. Dare et ferre promiscue usurpantur de sacris. Servius ad Virgilii, viii. 106. verba, tura dabant, hæc notat : "Verbo sacrorum usus est; nam dici solebat in sacris: Da quod debes de manu dextera aris;" vide et Brisson. de Form. i. p. 25. Inferias mittere

VOL. IV.

legimus xi. 381. Regii codices habent inanes.

5. Longum.] Minime mutandum, quia longitudine, scil. diuturnitate memorabile imprimis hoc bellum: vide ver. 20; spatiosum bellum xiii. 206. Conjurata, quarum duces conjuraverant; apud Horatium, I. Od. xv. 5. Nereus vaticinatur Paridi, Mala ducis avi domum, Quam multo repetet Græcia milite, Conjurata tuas rumpere nuptias. In numero navium definiendo non erimus cum Ciofano anxii. Noster, more poetarum, et hic et infra numerum indefinitum posuit, mille, atque ita et alii poetæ, etiam Liv. xlv. 27; vide Drakenb. ad Silium, iii. 229; Barnes. ad Euripidem, Androm. 106; Homerus habet MCLXXXVI. Vulgo мCC. nuGentis commune Pelasga, universa gens Græca, conjunctæ Græcorum opes, quam formam loquendi bene illustrat Heinsius qui laudat ex

merantur.

LI

« AnteriorContinua »