Imatges de pàgina
PDF
EPUB

475

Seque toro ponit: renovat lectusque locusque
Halcyonæ lacrimas; et quæ pars, admonet, absit.
Portubus exierant; et moverat aura rudentes.
Obvertit lateri pendentes navita remos;
Cornuaque in summa locat arbore, totaque malo
Carbasa deducit, venientesque excipit auras.
Aut minus, aut certe medium non amplius æquor
Puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,
Quum mare sub noctem tumidis albescere cœpit 480
Fluctibus, et præceps spirare valentius Eurus.
"Ardua, jamdudum, demittite cornua," rector
Clamat, "et antennis totum subnectite velum."
Hic jubet: impediunt adversæ jussa procellæ ;
Nec sinit audiri vocem fragor æquoris ullam. 485

cuti sunt recentiores quidam; sed ridicule; vide Heinsium. Absit in nostris Regiis.

474. Moverat aura rudentes.] Id quod admonebat nautas, ut velorum ope uterentur. Obvertunt ergo lateri, etc. hoc est, remigare desistunt. Tunc enim remos, antea pendentes, transversos ponunt, ne frangantur ab undis, idque inhibere remos dicitur. Cornua etiam ver. 482; antennæ, ad Græc. κέρατα et κεραῖαι, quarum extremitates ακροκέραια. Antennas funibus, quos anginas dicebant, locabant, alligabant, in suprema arbore, in suprema mali parte. De deducit vide ad iii. 663. Venientes, orientes, flare incipientes.

478. Aut minus, aut, etc.] Sequitur horrendæ tempestatis descriptio, quæ singula diligenter, apteque ad horrorem injiciendum recenset, sed etiam luxuriantis ingenii ineptos lusus nonnullos habet, nec modum servat. Præivit Nostro Virgilius, En. i. 81 sqq; iii. 193. Conf. I Trist. ii. 14 saq; iv. 5-16; Silius xvii. 250 sqq. Longe erat, longe aberat, remota erat,

VOL. IV.

(vide Schwarz. ad Plinium Pan. cap. 25.) utraque tellus, et Trachinia et Asia, ut adeo ne tabulis quidem insidentes unus et alter salutem petere possent. Sub noctem aut sub nocte, ingruente nocte, ut sub sole, oriente sole. Noctu tanto atrocior talis tempestas. Albitudo, spuma alba aquarum, quam efficit primus ventus, futuræ tempestatis indicium. Virgilius, Æn. vii. 528. Eurus adversus est e Græcia in Asiam navigantibus.

482. Ardua demittite, etc.] Studia nautarum summa cum concursatione sibi navique consulentium. Conf. Claudianus, B. Get. ver. 274: Nunc instare manu, toto nunc robore niti Communi pro luce decet; succurrere velis, Exhaurire fretum, varios aptare rudentes, Omnibus et docti jussis parere magistri. Jamdudum, continuo, ut xiii. 457. et Virg. Æn. ii. 103. jamdudum sumite pœnas, ubi vide Burmannum. Subnectite velum, velum involutum alligate antennis. Id quo pacto factum sit, ostendit fab. 20. in Potteri Archæol. tom. ii.

Ꮋ Ꮒ

Sponte tamen properant alii subducere remos; Pars munire latus; pars ventis vela negare: Egerit hic fluctus, æquorque refundit in æquor; Hic rapit antennas: quæ dum sine lege geruntur, Aspera crescit hiems, omnique e parte feroces 490 Bella gerunt venti, fretaque indignantia miscent. Ipse pavet, nec se, qui sit status, ipse fatetur Scire ratis rector, nec quid jubeatve, vetetve: Tanta mali moles, totaque potentior arte est! Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, 495

486. Subducere, retrahere remos, ne frangantur fluctibus. Munire latus, obstruere foramina, ne aqua intrare possit. Equor, aqua æquorea, ut mare, iii. 686; et fretum apud Claudianum d. 1. Sed jocus ille et lusus verborum, æquor refundit in æquor, et in se puerilis est, et ab hac tempestatis notatione alienissimus.

489. Rapit, raptim detrahit. Augetur interea tempestas. Sine lege, sine ordine (ut i. 477; ii. 204.) quum nec rectoris vox audiri posset, nec metus consilium admitteret. Lex omnino modus et ratio certa aliquid efficiendi. Hiems, xεov, tempestas. Aspera, vehemens. Crescit, validior fit; Plin. pan. 82. crescentia laboribus membra. Omni ex parte, omnibus e cœli regionibus. Sic pars etiam ii. 160. Feroces (vide ad ver. 291.) et supra fortes, quia cum bellatoribus comparantur. Miscent, commovent freta, quibus tunc indignatio tribuitur.

492. Ipse periculi augendi causa repetitum videtur. Hinc etiam epiphonema additur, Tanta mali moles, etc. Hoc certe malim, quam ex Heinsii emendatione, Ecce pavet legere; ecce enim hic non habet suum locum. Pavor autem ipsius rectoris quum sit summi periculi indicium, commemorari fere solet in tali descrip

tione. Homerus, Od. E, 297; Virgil. Æn. i. d. 1; I. Trist. ii. 31. Rector in incerto est: nec quid fugiatre petatve Invenit; ambiguis ars stupet ipsa malis. Qui sit status. Safftius, dass er nicht wisse, wo das Schiff sey. Sed status latius patet, omnemque exprimit navis atque navigantium conditionem. Jubeatve, vetetve: vulgo et in nostris codicibus Regiis jubeatve, velitve; sed vetet præferendum, quia melius 7 jubeat opponitur.

495. Sonant clamore viri, etc.] Sonus varius et mixtus obtundebat auditum, perturbabatque animum rectoris. Virg. d. 1. Insequitur clamorque virúm, stridorque rudentum. Regii cod. incursu. Undarum-unda, fluctuum collisione sonabat unda.

Æquare, nempe altitudine. Copiosius hæc exornata sunt I. Trist. ii. 19: Quanti montes volvuntur aquarum! Jamjam tacturos sidera summa putes, etc. Tinguere recte Burmannus ex uno Moreti prætulit tangere: hoc revocavit Mitscherl. Aspergine tinguere, aspergere, etiam iii. 86: supra i. 572, as pergine silvas impluit. Ex imo verrit. Vulgo (et in Regiis nostris) er imo vertit. Verrere passim de ventis arenas tollentibus, ut vi. 706 : hinc etiam de fluctibus commotis, I. Trist. iv. 6. Erutaque ex imis fervet arena vadis;

Undarum incursu gravis unda, tonitribus æther.
Fluctibus erigitur, cœlumque æquare videtur
Pontus, et inductas aspergine tinguere nubes :
Et modo, quum fulvas ex imo verrit arenas,
Concolor est illis; Stygia modo nigrior unda; 500
Sternitur interdum, spumisque sonantibus albet.
Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis:
Et modo sublimis, veluti de vertice montis,
Despicere in valles, imumque Acheronta videtur:
Nunc, ubi demissam curvum circumstetit æquor,
Suspicere inferno summum de gurgite cœlum: 506
Sæpe dat ingentem fluctu latus icta fragorem ;
Nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim
Quum laceras aries ballistave concutit arces;
Utque solent, sumptis in cursu viribus, ire 510

Virgilius, Æn. iii. 557. æstu miscentur arena: sed talia debentur ingenio poetarum. Motus enim ille aquarum, quem faciunt venti, non pertinet, nisi forte in litore aut in locis vadosis, ad fundum maris. Sterni, oropeiolai, solenne de mari tumido, quum sedatur, et fluctus quiescunt.

503. Et modo sublimis, etc.] Conf. Virgilius, Æn. i. 105; et iii. 564. Demissam curvum. Menard. demissam pinum. Regii codices curvum ; cæteroquin haud ingrata foret Menardi emendatio, si codicibus firmaretur. Curvum æquor, in altum sublatum, montis instar; Virgilius, Georg. iv. 361. Curvata in montis faciem circumstetit unda; vide et infra xv. 507; et ita ubique curvum et curvatum mare apud poetas; Homerus Kvρròv aut κυρτωθὴν κῦμα : vide Od. A. 242.

508. Nec levius pulsata, etc.] Oppugnatur navis a fluctibus non aliter ac urbs a militibus, quam similitudinem servat usque ad ver. 535. Olim, fere; vide ad ix. 170. Arces, turres

murorum. Laceras, ut eas lacerent, perfringant. Eadem similitudo I. Trist. ii. 47: Nec levius tabulæ laterum feriuntur ab undis, Quam grave ballistæ mania pulsat onus.

510. In cursu. Quatuor in cursus; unus cum cursu. Regii nostri incursu. Non vim undarum illustrare vult, sed causam auctæ violentiæ: sumptis viribus; vide ad x. 373. Mox conjunge, feri leones, qui eunt, ruunt, feruntur, in arma, nempe in pratenta tela, venabula, quæ proprie dicuntur prætendi, quum iis excipitur bestia irruens; iii. 83; viii. 341. Hoc loco vulgo protenta. Ire in aliquem de hostili impetu; vide ad viii. 403. Se admiserat, concitato cursu ferebatur; Admissæ aquæ, Amor. I. viii. 50. ut admissus equus passim: Virgilius, Æn. xi. 272. admissis petierunt æthera pennis. Vulgo se ventis commiserat, quam lectionem non movendam censet Schirachius. At nunc de auctis viribus sermo est; itaque præstat utique admiserat (quod habent ambo nostri Regii.)

Pectore in arma feri prætentaque tela leones.
Sic ubi se ventis admiserat unda coortis,
Ibat in arma ratis, multoque erat altior illis.
Jamque labant cunei, spoliataque tegmine ceræ
Rima patet, præbetque viam letalibus undis. 515
Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres;
Inque fretum credas totum descendere cœlum;
Inque plagas cœli tumefactum ascendere pontum.
Vela madent nimbis; et cum cœlestibus undis 519
Equoreæ miscentur aquæ: caret ignibus æther;
Cæcaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
Discutiunt tamen has, præbentque micantia lumen
Fulmina fulmineis ardescunt ignibus undæ.
Dat quoque jam saltus intra cava texta carinæ

Ventis coortis, concursibus ventorum interruptis interdum et deinde majore vi redintegratis, ut solet fieri in tempestate. Confer I. Trist. ii. 27. Frustra hic hæsit Burmannus. "Licet hoc verbo, inquit, tanquam proprio utantur Lucretius et alii de ventis, tamen huic loco parum convenire mihi videtur. Nam jamdudum coorti erant venti; quare cum secundo Palatino et Francof. præferrem coactis ; ingruente enim procella, ut in turbine fieri solet, coibant venti, et ab omni parte impugnabant navem." Regii nostri coortis. In arma, in armamenta.

514. Cunei, xeλvopara, ligna quædam crassiora, quæ inferebantur navibus, quo minus, si in saxa incurrerent, attererentur rimasve contraherent; vid. Scheffer. de Milit. Nav. i. 6. Ceram pro pice positam putant Regius et Glareanus. Certe pice oblini naves solebant, ut essent munitæ contra vim aquarum. Hine μέλαιναι vocantur ab Homero. Sed picis loco cera interdum adhibebatur; Heroid. v. 42. cœrula ceratas accipit unda rates. Utra

que materia conjungitur infra xiv. 532. Rima patet, etc. Virgil. Æn. i. 122. laxis laterum compagibus omnes Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. Totum descendere cælum. Virg. ibid. 129. cali ruinam vocat; Georg. i. 318. ruit ather. Plage cæli, regio cœlestis, cœlum.

519. Vela madent nimbis.] Post tam horribilia phænomena male additur, vela etiam maduisse, male etiam post superiora, cum cœlestibus undis Equorea misceatur. Ignibus, stellis, quæ jam nubibus obducta. Caca, Obscura. Premitur, quia tenebræ onus quasi, incubans terræ et ponto. Ardescunt (quod habent nostri Regii,) igneo colore esse et ipsæ videntur. Ingeniose quidem et hoc observatum, sed in tam horribili tempestatis descriptione inepte commemoratum.

524. Cava texta.] Texere tropo facili de viminibus nexis, hine porro de trabibus junctis, maxime navium, dici coeptum. Jam Pacuvius apud Cic. i. de Div. 31. Jamque mari magno classis cita texitur. Itaque texta pro nave

Fluctus et, ut miles, numero præstantior omni,
Quum sæpe assiluit defensæ manibus urbis, 526
Spe potitur tandem; laudisque accensus amore
Inter mille viros, murum tamen occupat unus.
Sic ubi pulsârunt acres latera ardua fluctus,
Vastius insurgens decimæ ruit impetus undæ : 530
Nec prius absistit fessam oppugnare carinam,
Quam velut in captæ descendat mœnia navis.
Pars igitur tentabat adhuc invadere pinum,
Pars maris intus erat: trepidant haud secius omnes,
Quam solet urbs, aliis murum fodientibus extra,
Atque aliis murum trepidare tenentibus intus. 536
Deficit ars, animique cadunt; totidemque videntur,
Quot veniant fluctus, ruere atque irrumpere mortes.
Non tenet hic lacrimas; stupet hic; vocat ille bea-

tos,

ponuntur; xiv. 531. I. Trist. iv. 9. Similiter TXEKELV de curribus; vid. Grævii lect. Hesiod. cap. xvii. Cava, adeoque recipiendis fluctibus apta. Numero præstantior omni, fortior cæteris commilitonibus omnibus. Defensa, quæ defenditur. Spe potitur, potitur eo, perficit id, quod speraverat. Vide

ad 454.

529. Acres, vehementes, impetuosi. Vastius, vehementius, terribilius: crebro cum impetu conjungitur hoc verbum; vide Burmannum ad viii. 359. Decima unda, fluctus decumanus, id est, maximus, qui aliis minoribus ipse major succedit; I. Trist. ii. 49. Qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes; Posterior nono est, undecimoque prior; Lucanus, v. 672. decimus fluctus. Apud Silium, xiv. 122. Boreas decimo volumine pontum expulit in terras.

Græci autem talem fluctum maluerunt rpikvμíav dicere. Ruit impetus undæ pro, unda ruit cum impetu. Mania, latera navis, quibus muniti

sunt navigantes contra vim aquarum. Nota sunt mania lignea e Corn. Nep. ii. 2. Et commode hoc loco tam mænia, quam capta navis (quibus etiam emolliendi voculam velut addidit) dicta, quia navis cum urbe expugnata comparatur.

533. Tentabat.] Duo veteres tendebat, ut apud Virgilium, Eneid. ii. tendit divellere nodos, et x. locum tendunt superare: vide Heinsium ad Claudianum in Eutrop. i. 15. Regii nostri tentabat. Pars igitur-intus erat. Hæc quoque melius resecuisset poeta. Trepidure, discurrere, huc illuc se vertere præ pavore. Secius debemus Heinsio, pro segnius (quod habent Regii codices.)

538. Mortes, mortis pericula. Sic mortes et Oávaro sæpe; vide Bur

mannum.

539. Non tenet hic, etc.] Angor navigantium varie se prodens. Bentleius ad illud Horatii, I. Od. iii. 18. Qui siccis, oculis monstra, etc. putat, in

« AnteriorContinua »