Imatges de pÓgina
PDF
EPUB

Neve tuum fallax animum fiducia tangat,

430
Quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes
Contineat ventos, et, quum velit, æquora placet.
Quum semel emissi tenuerunt æquora venti;
Nil illis vetitum est, incommendataque tellus
Omnis, et omne fretum: cæli quoque nubila vexant,
Excutiuntque feris rutilos concursibus ignes. 436
Quo magis hos novi, nam novi, et sæpe paterna
Parva domo vidi, magis hos reor esse timendos.
Quod tua si flecti precibus sententia nullis,
Care, potest, conjux, nimiumque es certus eundi,
Me quoque tolle simul: certe jactabimur una; 441

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

dum tituli inscribebantur tumulis. Centies Noster confundit tempora,

430. Neve tuum fallai, etc.] Accommodate hæc de ventis ad personarum rationem dicta. Namque et fiducia illa facile tangere poterat Hippotada scil. Æoli generum, nec melius quisquam eam refellere, quam ejusdem Dei filia. Fiducia illa virili animo convenit, sollicitudo hæc muliebri. De carcere Hippotadæ confer iv. 662. Fortes, rapidi aut feroces. Irati, quibuscum comparatur mare turbidum, et placari dicuntur et pacari. Itaque hæc duo verba ubique fere, etiam hoc loco in MSS. permutantur : vid. Bentleius ad Horat. Art. Poet. 197.

433. Tenuerunt, incubuerunt. Quia venti et æquora præcedunt, Heins. suadet tenuerunt cærula aut aera fratres, ut alterum e glossa natum sit. Nil illis vetitum est, nil pro vetito habent. Graviter eos hoc nomine increpat Æolus apud Virgilium Æn. i. 132. Incommendata. Quæ commendata habemus, eorum curam præci. puam gerere debemus. Hinc incommendatus, cui non parcimus, quem impune violare licet; nove dictum.

Vexant, contorquent. Respexit autem h. l. Lucret. i. 279: Venti corpora caca, Quæ mare, quæ terras, qua denique nubila cæli Verrunt, ac subito verantia turbine raptant. Fulgura et tonitrua excitabant, e Democriti, Stoicorum aliorumque sententia, venti cum nubibus concurrentes: vid. Lucretius vi. 95 sq9; 172 sqq. Confer supra vi. 693 sqq.

438. Magis hos reor.] Plures magis hoc, quod probat Burmannus, quia jam dixit hos. Regii nostri hoc, quod recte probavit Burm. Id est, ob hoc, ex hoc, etc. hos glossa est.

441. Tolle, scil. nave aut in navem, navi impositam fac comitem itineris

. Cic. ad Q. Fratrem ii. 10. ut te proficiscens non tollerem in rhedam. Plenius Horatius, II. Serm. vi. 42. quem tollere rheda vellet, iter faciens. Jactari proprie et de periculis navigantium, et de corporibus eorum, qui naufragio perierunt. Nec, nisi quæ patiar, etc. Nempe metus multa mala temere fingit. Seneca Epist. 13.“ Nescio quomodo vana magis perturbant. Vera enim modum habent; quidquid ex incerto venit, conjecturæ et licentiæ paventis animi traditur."

[ocr errors]
[ocr errors]

Nec, nisi quæ patiar, metuam; pariterque feremus Quidquid erit; pariter super æquora lata feremur.”

Talibus Æolidos dictis lacrimisque movetur [est; Sidereus conjux; neque enim minor ignis in ipso Sed neque propositos pelagi dimittere cursus, 446 Nec vult Halcyonen in partem adhibere pericli; Multaque respondit, timidum solantia pectus; Nec tamen idcirco causam probat: addidit illis Hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: 450

Longa quidem nobis omnis mora; sed tibi juro Per patrios ignes, si me modo fata remittent, Ante reversurum, quam luna bis impleat orbem.” His ubi promissis spes est admota recursus; Protinus eductam navalibus æquore tingi, 455 Aptarique suis pinum jubet armamentis. Qua rursus visa, veluti præsaga futuri, Horruit Halcyone; lacrimasque emisit obortas;

445. Sidereus sæpe apud poetas ad præstantiam eximiain referendum, sed nunc ad originem Ceycis; vid. ver. 271. Ignis, ardor amoris.

449. Causam ei probat, facit, ut consilium suum bonum ei videatur ; vid. Ernesti Clav. Cic. h. v. Phædr. IV. xxiv. 11. Opus upprobavit. Fleait, solatus est.

452. Per patrios ignes.] Per patrem meum Luciferum stellam lucidissimam. Lunu bis. Regii nostri bis luna; quod discrimen parum movere debet, nisi quod ante vocalem bis sæpius corripiatur. Luna bis impleat orbem. Heroid, ii. 3. Cornua quum Lunæ pleno quater orbe coíssent, Litoribus nostris ancora pacta tua est.

454, Spes est admota recursus, spes est facta celerioris reditus. Curtius IX. ix. 7. quo propius spes admovebatur. Eleganter enim spes dicitur admoveri,

propius adduci, quum sit spes

celerioris eventus. Opp. longa et lenta spes Heroid. ii. 9; xvii. 108. Recursus, reditus navigantium. Navale, locus in litore, ubi lignis suppositis stabant naves siccæ ; iii. 661. Quum iis opus est, lignis teretibus subjectis retrahuntur in mare, quod proprie deduci dicitur, vi. 445; sed h. 1. educi, quia additur navalibus. Aptari. Quidam armari: sed armuri armamentis Burmannus non censet Ovidianum esse; addit posse legi ornari, quod verbum in hac re proprium sit. Regii nostri aptari. Arnamenta, vela, remi, rudentes et omne instrumentum nauticum. lis (casu sexto) aptatur navis, id est, instruitur, ornatur ; Virgilius Æn. iii. 472. classem velis aptare jubebat. Cæterum Quintil. Inst. ix. 4. 65. placet, si clauditur versus quadrisyllabo, quale armamentis.

Amplexusque dedit; tristique miserrima tandem
Ore, vale, dixit; collapsaque corpore tota est. 460
Ast juvenes, quærente moras Ceyce, reducunt
Ordinibus geminis ad fortia pectora remos;
Æqualique ictu scindunt freta: sustulit illa
Humentes oculos; stantemque in puppe recurva

,
Concussaque manu dantem sibi signa maritum 465
Prima videt, redditque notas : ubi terra recessit
Longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus,

,
Dum licet, insequitur fugientem lumine pinum.
Hæc quoque ut haud poterat spatio submota videri

, Vela tamen spectat summo fuitantia malo. 470 Ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum;

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

460. Collapsa: vide ad x. 186; Heroid. ii. 130. Linquor, et ancillis excipienda cado.

461. Juvenes, remiges: etiam Homer. sic, koớpor. Quærente moras, ut solent, qui ægre ab aliquo divelluntur. Confer Heroid. ii.93; Tibullum I, ji. 15. Reducunt,freta: graphice describit laborem remigum. Lucanus ii. 543: Tum cærula verrunt, Atque in transtra cadunt, et remis pectora pulsant. Ordinibus geminis, quia nave biremi utuntur; nam triremes serius inventæ: vid. Heinsius et Burmannus. Similiter Virgilius Æn. v. 119. triremem describit, triplici pubes quam Dardana versu Impellunt; terno consurgunt ordine remi. Æquali, ad nu

modum iis dabat musicus nauticus, de quo Silius vi. 212.

465. Concussaque munu.] Unus Palatinus complosaque ; ita Gebhard. etiam Crepund. iii. 2. et ita aliquoties Petronius; sed, ait Burmannus, ex longinquo signa dare quum volumus, magis jactamus et concutimus, quam complodimus manus. Concussa manu, jactatis manibus; in Heroid. x. 438. Ariadne Theseo: Jaclatæ late signa

dedere manus, Candidaque impasui lon-
ga velamina virge. Supra v. 596. Er-
cussa brachia jacto. Notas reddit,
signa vicissim dat, signis respondet

.
Recedere loca suaviter dicuntur a qui.
bus ipsi celeri cursu abimus; Virgilius,
Æn. iii. 72; Silius ii. 157. Cæterum
confer Heroid. xii. 1–25. ubi idem
Laodamiæ sensus.

470. Fluitantia, in aere moto, tanquam in fluctibus. Hoc elegantius, quam volitantia. Etiam Plinius, Pan. cap. 81. Non ille fluitantia vela oculis sequitur, et Propertius iii. 17. de velis theatrorum, Pleno fluitantia vela theatro. Art. Amat. iii. 148. capillis motis tribuuntur similes fluctibus sinus. Præiverat Lucretius iv. 75. vela trementia fiutant.

471. Vacuum: vide ad x. 438. Se ponit toro, recumbit in toro, cubitum it. Lectus et torus differunt: lectus curarum nutritor; vide viii. 655. et infra versu 608. Pars, alter conjugum; 1. Trist. ii. 44. de conjuge sua, Si peream, Dimidia certe parte supers.

Absit. Multi abstit, quod etiam Priscianus in suo reperit, qui interpretatur abstitit. Priscianum se

merum:

tes ero.

Seque toro ponit: renovat lectusque locusque
Halcyonæ lacrimas; et quæ pars, admonet, absit.
Portubus exierant; et moverat aura rudentes.
Obvertit lateri pendentes navita remos; 475
Cornuaque in summa locat arbore, totaque malo
Carbasa deducit, venientesque excipit auras.
Aut minus, aut certe medium non amplius æquor
Puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,
Quum mare sub noctem tumidis albescere cæpit 480
Fluctibus, et præceps spirare valentius Eurus.

Ardua, jamdudum, demittite cornua,” rector Clamat, “et antennis totum subnectite velum." Hic jubet: impediunt adversæ jussa procellæ ; Nec sinit audiri vocem fragor æquoris ullam. 485

cuti sunt recentiores quidam ; sed ridicule; vide Heinsium. Absit in nostris Regiis.

474. Morerat aura rudentes.] Id quod admonebat nautas, ut velorum ope uterentur. Obvertunt ergo lateri, etc. hoc est, remigare desistunt. Tunc enim remos, antea pendentes, transversos ponunt, ne frangantur ab undis, idque inhibere remos dicitur. Cornua etiam ver. 482; antennæ, ad Græc. κέρατα et κεραίαι, quarum extremitates åkporépaua. Antennas funibus, quos anginas dicebant, locabant, alligabant, in suprema arbore, in suprema mali parte. De deducit vide ad iii. 663. Venientes, orientes, Hare incipientes.

478. Aut minus, aut, etc.] Sequitur horrendæ tempestatis descriptio, quæ singula diligenter, apteque ad horrorem injiciendum recenset, sed etiam luxuriantis ingenii ineptos lusus nonnullos habet, nec modum servat. Præivit Nostro Virgilius, Æn. i. 81 sq9; iii. 193. Conf. I Trist. ii. 14 saq; iv. 5-16; Silius xvi. 250 sqq. Longe erat, longe aberat, remota erat,

VOL. IV.

(vide Schwarz. ad Plinium Pan, cap. 25.) utraque tellus, et Trachinia et Asia, ut adeo ne tabulis quidem insidentes unus et alter salutem petere possent. Sub noctem aut sub nocte, ingruente nocte, ut sub sole, oriente sole. Noctu tanto atrocior talis tempestas. Albitudo, spuma alba aquarum, quam efficit prinus venlus, futuræ tempestatis indicium. Virgilius, Æn. vii. 528. Eurus adversus est e Græcia in Asiam navigantibus.

482. Ardua demittite, etc.) Studia nautarum summa cum concursatione sibi navique consulentium. Conf. Claudianus, B. Get. ver. 274: Nune instare munu, toto nunc robore niti Communi pro luce decet ; succurrere velis, Exhaurire frelum, varios aptare rudentes, Omnibus et docti jussis parere magistri. Jamdudum, continuo, ut xiii. 457. et Virg. Æn. ii. 103. jamdudum sumite pænus, ubi vide Burmannum. Subnectite velum, velum involutum alligate antennis. Id quo pacto factum sit, ostendit fab. 20. in Potteri Archæol. tom. ii.

Нh

do.

Sponte tamen properant alii subducere remos ;
Pars munire latus; pars ventis vela negare:
Egerit hic fluctus, æquorque refundit in æquor;
Hic rapit antennas : quæ dum sine lege geruntur,
Aspera crescit hiems, omnique e parte feroces 490
Bella gerunt venti, fretaque indignantia miscent.
Ipse pavet, nec se, qui sit status, ipse fatetur
Scire ratis rector, nec quid jubeatve, vetetve:
Tanta mali moles, totaque potentior arte est!
Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, 495

[ocr errors][ocr errors]

486. Subducere, retrahere remos, ne frangantur fluctibus. Munire latus, obstruere foramina, ne aqua intrare possit. Æquor, aqua æquorea, ut mare, iii. 686; et fretum apud Claudianum d. l. Sed jocus ille et lusus verborum, æquor refundit in æquor, et in se puerilis est, et ab hac tempestatis notatione alienissimus.

489. Rapit, raptim detrahit. Augetur interea tempestas. Sine lege, sine ordine (ut i. 477 ; ii. 204.) quum nec rectoris vox audiri posset, nec metus consilium admitteret. Ler omnino modus et ratio certa aliquid efficiendi, Hiems, Xeywv, tempestas. Aspera, vehemens. Crescit, validior fit; Plin. pan. 82. crescentia lahoribus membra. Omni ex parte, omnibus e cæli regionibus. Sic purs etiam ii. 160. Feroces (vide ad ver. 291.) et supra fortes, quia cum bellatoribus comparantur. Miscent, commovent freta, quibus tunc indignatio tribuitur.

492. Ipse periculi augendi causa repetitum videtur. Hinc etiam epiphonema additur, Tanta mali moles,

Hoc certe malim, quam ex Heinsii emendatione, Ecce pavet legere ; ecce enim hic non habet suum locum. Pavor autem ipsius rectoris quum sit summi periculi indicium, commemorari fere solet in tali descrip

tione. Homerus, Od. E, 297; Virgil.
Æn. i. d. l; I. Trist. ii, 31. Rector in
incerto est : nec quid fugiatre petatre
Invenit; ambiguis ars stupet ipsa malis.
Qui sit status. Safftius, dass er nicht
wisse, wo das Schiff

' sey. Sed status
latius patet, omnemque exprimit navis
atque navigantium conditionem. Ju-
beatve, vetetve : vulgo et in nostris co-
dicibus Regiis jubeatve, velitre ; sed
vetet præferendum, quia melius ry
jubeat opponitur.

495. Sonant clamore viri, etc.) Sonus varius et mixtus obtundebat auditum, perturbabatque animum rectoris. Virg. d. 1. Insequitur clamorque virúm, stridorque rudentum. Regii cod. incursu. Undarum-unda, fluctuum collisione sonabat unda. Æquare, nempe altitudine. Copiosius hæc exornata sunt I. Trist. ii. 19: Quanti montes volvuntur aquarum! Jamjam tacturos sidera summa putes, etc. Tin. guere recte Burmannus ex uno Moreti prætulit tự tangere: hoc revocavit Mitscherl. Aspergine tinguere, aspergere, etiam iii. 86: supra i. 572. aspergine silvas impluit. Er imo verrit. Vulgo (et in Regiis nostris) ex imo vertit. Verrere passim de ventis arenas tollentibus, ut vi. 706 : hinc etiam de fluctibus commotis, 1. Trist. iv. 6. Erutaque er imis fervet arena vadis ;

[ocr errors]

etc.

« AnteriorContinua »